Epigram061 University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk ££.PROSP.Epigram061 Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Epigram061
Nulla quidem mens est mortali in corpore uiuens, Quae plena uideat cognitione Deum. Sed miris operum signis ostenditur auctor, Rectoremque suum condita quaeque canunt. Vnde licet fandi uires, animique uigorem Vincat, et excedat gloria lausque Dei, Nos tamen officio cordis gaudemus et oris, Et tanto oblectat succubuisse bono. Hinc fidei uirtus, hinc flamma oriatur amoris, Quod latet, exercet; quod superat, reparat.