# Epigram063 Non semper uere est felix impleta uoluntas: Cum saepe iniustis sint mala uota animis. Recta igitur cupiens, etiam si non sit adeptus, Persistendo tamen uelle bonum, bonus est. At prauus, quod fert animo, si non habet actu, Tam miser est quam si quod cupit obtineat.