# Epigram064 Maiestate Dei concluditur omne quod usquam est: Qua sine nil rerum stare, uel esse potest. Huic homo si recte famulatur, proximus haeret; Si resilit, misero degit in exsilio. Omnia sic Dominus discriminat ordine iusto. Quo sint summa bonis, ima parata malis.