Epigram064 University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk ££.PROSP.Epigram064 Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Epigram064
Maiestate Dei concluditur omne quod usquam est: Qua sine nil rerum stare, uel esse potest. Huic homo si recte famulatur, proximus haeret; Si resilit, misero degit in exsilio. Omnia sic Dominus discriminat ordine iusto. Quo sint summa bonis, ima parata malis.