# Epigram065 Omnipotens Genitor, Natusque, et Spiritus almus, Vna in personis par tribus est deitas; Quae genus humanum, prostratum fraude maligni, Ad uitam hac fecit posse redire uia: Naturae ut nostrae Christus causaeque Redemptor, Mortalis fieret, non minuens quod erat; Perque habitum serui uacuaret iura tyranni, Et lethum letho uinceret innocuo. Hinc Verbum carni insertum, carnemque receptans, Nec se confundit corpore, nec geminat: Sic naturam hominis uirtute augente superna, Esset ut in uero lumine lumen homo. Qui uires mortis cum uitae absorbuit haustu; Factum est aeternum quod fuit occiduum.