Epigram066 University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk ££.PROSP.Epigram066 Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Epigram066
Quisquis consilio aeterno contraria sentis, Et Verbum in nostra carne manere negas, Diuinae pietatis opus dissoluere quaeris, Speque sua mundum dispoliare cupis. Nam quis uentura quemquam saluabit ab ira? Quisue hominis primi crimine liber erit? Si deitas Verbi non nostrae est insita carni, Aut Christus falsi corporis umbra fuit? Quis genitus puer est intactae Virginis aluo? Quae natura annis creuit, et aucta cibis? In qua prole patrem mundi se credidit Abram? Quaeue eius stirps est omnia sanctificans? Quod regale genus simul est et pontificale? Quisue idem Dauid filius et Dominus, Peccati seruis, et mortis compede uinctis, Vnam est dignatus ferre Redemptor opem? Qui nostri generis carnem cum morte receptans, Nostra hosti, ut nobis uinceret, opposuit, Et carne exuta, dominantem perculit hostem: Vt caperet palmam praeda uestuta nouam.