# Epigram069 Ad patriam uitae noctis de ualle uocati, Virtutum gradibus scandite lucis iter. Arduus atque arctus fert ad coelestia callis: Deuexa ad mortem ducit, et ampla uia: Qua fallax tumidi incedit sapientia mundi Commentisque suis ludificata ruit, Et mala corporei sequitur dum gaudia sensus, Exsulat a uero lumine caeca procul: Nec falsarum habitu uirtutum ornata iuuatur. Perdit mens ueri nescia, quiquid agit. Nouerit ergo Deum sapiens, totisque medullis Diligat, inque ipso se quoque amator amet. Sit bonus et iustus, sit uerax, atque benignus, Sit forma et speculum, lux et imago Dei. In Christo factus nouus, et iam carne uetusta Exutus, uilem mente relinquat humum. Vt sacri templi quacumque in parte locetur, Magnum erit, in capitis corpore quiquid erit.