# Epigram077 Magnum peccatum est amor immoderatus habendi, Et plus quam uitae sufficiat, cupiens. Nam quod nos uestit, quod pascit, cura salutis, Si uanis sit mens libera, non onerat. Si qua igitur superant, quorum non indiget usus, Debilibus prosint, atque iuuent inopes. Quisquis enim cupide non expendenda recondit; Quae nulli tribuit, pauperibus rapuit.