Epigram078 University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk ££.PROSP.Epigram078 Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Epigram078
Terrenis opibus cum diues gaudet iniquus, Veris se miserum nescit egere bonis. Nam quid erit, quod non momento temporis uno Perdere mundana conditione queat? Cui licet, aduersis cessantibus, omnia parcant; Lege tamen mortis sit faciendus inops. At bona iustorum nullis obnoxia damnis, Hostes, furta, ignes, et mare non metuunt. Indemnis seruat proprium sapientia censum, Nec perdunt meritum paxque fidesque suum. Omnis uirtutum semper substantia salua est, Inuitis Christi munera nemo rapit.