Epigram082 University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk ££.PROSP.Epigram082 Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Epigram082
Ambitum mundi totum Deus implet et ambit, Nec praesens ulli desinit esse loco. A quo longinquus multum est, nimiumque remotus, Quisquis sincerae luce caret fidei: Cuius si radiis, depulsa nocte nitescat, Diuino impletus lumine lumen erit. Non igitur terrarum orbis, non aequora ponti Inuia circuitu sunt obeunda uago, Vt possit rerum dominator et auctor adiri, Quem templo in cordis mens pia semper habet. A quo ut dissimilis tetra in deserta recedit, Sic uitae merito proximus est similis.