# Epigram089 Si mundo moritur diuino fonte renascens, Fitque nouus uita, qui sepelitur aqua: Fraudati non sunt sacro baptismate Christi, Fons quibus ipsa sui sanguinis unda fuit. Et quidquid sacri fert mystica forma lauacri, Id totum impleuit gloria martyrii.