Epigram089
Si mundo moritur diuino fonte renascens,
Fitque nouus uita, qui sepelitur aqua:
Fraudati non sunt sacro baptismate Christi,
Fons quibus ipsa sui sanguinis unda fuit.
Et quidquid sacri fert mystica forma lauacri,
Id totum impleuit gloria martyrii.