Epigram094
Omne bonum mundo concretum, et tempore partum
Quacumque amitti conditione potest.
Et quamuis damnis uigilanter cura resistat,
Saepe tamen propriis dispoliatur homo.
At bona, quae uere bona sunt, nec fine tenentur,
Semper habet, quisquis semper habere cupit.
Nec uim ferre potest Christo subnixa uoluntas,
In quo persistens omnia uincit amor.