# Epigram095 Inter mundanae mala conflictantia uitae, Saepe quibus Domini corripitur populus, Qui tempestatum uaria sub clade laborant, Noscant se iusti ferre flagella Dei: Atque ipsum toto gemitu planctuque precentur, Vt, qua scit, miseris auxilietur ope. Non etenim proprio arbitrio curabitur aeger. Nec uero leges ipse dabit medico. Morbida rimetur penetralia dextra salutis, Et depressa graui uiscera peste leuet. Absque dolore quidem nequeunt mala sueta repelli: Sed quod laeserunt dulcia, amara nouant. Poeniteat morum, et uitiis uirtute fugatis, Regnum peccati respuat aula Dei. Ad ueniam tendunt iusti pia uerbera Regis. Ira breuis rectis gaudia longa dabit.