Epigram097 University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk ££.PROSP.Epigram097 Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Epigram097
Per Verbum omnipotens Deus omnia condidit unus, A quo natura est nulla creata mali. Et quod non fecit diues sapientia Verbi, Non habet in rerum conditione locum. Nulla igitur uitiis substantia, nullaque uita est, Quae uegetet corpus, materiamque suam. Sed cum libertas discedit ab ordine recto, Nec seruant proprium quae bona sunt, modulum, In culpa et uitio est uagus in contraria motus, Fitque malum ueram deseruisse uiam. In quam si toto properet quis corde reuerti, Nullus neglecti limitis error erit: Totaque deleti peccati poena peribit, Condita in integrum restituente Deo,