Epigram099 University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk ££.PROSP.Epigram099 Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Epigram099
Iudicium humanum, quod falli saepe necesse est, Non semper recipit regula iustitiae. At Domini in cunctis aequa est ueraxque potestas, Aspectum cuius nulla remota latent. Talis laudetur iudex, timeatur, ametur, Qui uere iustus permanet atque bonus: Aduersos reuocans, conuersis cuncta remittens, Atque malis ueniam dando bonos faciens. Non ergo audacter mens ueri nescia culpet, Quod placuit summi iudicis arbitrio. Sed subdat sese iusto ignorantia Regi, Qui numquam quae sunt non bona uelle potest.