# Epigram102 Corporeos inter sensus, moribundaque membra Multa animus patitur carnis ab hospitio: Quae uitae, de qua uiuit, contraria quaerens, Legem uult mentis soluere lege sua. Sed prudens praesul famulam frenare rebellem Aeterni Regis discat ab imperio; Et uerum accipiens supero de lumine lumen, Noctem peccati cordis ab aede fuget. Nam quia cuncta Deus bona condidit, ipsaque nostri Exsilii regio est pulchra decore suo; Auditus, uisus, gustus, contactus, odorque, Praeberi gaudent undique quod placeat. Fitque nocens homini praesentis temporis usus, Si captum blandis inferiora ligant. Mens igitur sapiens superas enitere ad arces, Et summis fieri suesce beata bonis, Delicias iam nunc promissi concipe regni, Virtute atque fide quod cupis esse tene. Neue ad spem dubiam frustra te currere credas; Naturae in Christo prospice liba tuae. A quo susceptum si te non ambigis esse, Totus homo in capitis corpore semper eris. Tantum ut iussa uelis nutu obseruare docentis, Quis quod ait uerbo, praeuenit auxilio.