Epigram103 University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk ££.PROSP.Epigram103 Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Epigram103
In Deitate gradus, mensura et tempora non sunt: Et, quod idem est, maius non habet atque minus. Corporeae longe moles formaeque recedant, Virtus summa caret finibus et spatiis: Quod Pater, hoc simul est Verbum Patris, hoc utriusque Spiritus. Hic Deus est unus, et una fides: Per quam uerorum spes non incerta bonorum Sublimem ignito scandit amore uiam. Et praegustata superi dulcedine roris, Doctrinis pasci gaudet apostolicis. Tu qui ergo indignas non uis incurrere curas; Innecti uanis occiduisque caue. Mortalis uitae breuitas non multa requirit, Paucorum exigui temporis usus eget. Esse uolens, gaudere optans, scire abdita quaerens, Vt te non teneant infima, summa pete. Delectare Deo rege, in coelestibus esto, Et quae spe sequeris, credita amore tene. Nulla in te maneant hominis uestigia primi, Nec formam ueteris gestet imago noui. Exsulta agnoscens te Verbi in carne renatum, Cuius si pars es, pars tua Christus erit. Qui, ne damnandi legeres mala gaudia mundi, Promissum ad regnum se tibi fecit iter.