# Epigram104 Cum Pater in Verbo sit semper, et in Patre Verbum, Sitque unus Verbi Spiritus atque Patris; Sic de personis tribus est tibi non dubitandum, Vnum, ut docta fides, confiteare Deum. Corde Patris genitum creat, et regit omnia Verbum, Nec tamen est aliquid quod sine Patre gerat. Vnus enim amborum motus, ratio una uolendi est, Par uirtus, idem spiritus, unus amor.