# Epigram105 Sic Deus est magnus, de se ualet, et manet in se, Cui summum et proprium est, semper id esse quod est. Splendet enim uerum uero de lumine lumen, Vt Genitum agnoscens nouerit Ingenitum. Vna trium Deitas, una est essentia cunctis. Idem est et Verbi Spiritus atque Patris. Nullum opus abiunctum, nulla est non aequa potestas, In cunctis unum, non tria, principium.