Epigram105 University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk ££.PROSP.Epigram105 Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Epigram105
Sic Deus est magnus, de se ualet, et manet in se, Cui summum et proprium est, semper id esse quod est. Splendet enim uerum uero de lumine lumen, Vt Genitum agnoscens nouerit Ingenitum. Vna trium Deitas, una est essentia cunctis. Idem est et Verbi Spiritus atque Patris. Nullum opus abiunctum, nulla est non aequa potestas, In cunctis unum, non tria, principium.