Apoth University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk ££.PRVD.Apoth Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Apoth
Plurima sunt sed pauca loquar, ne dira relatu Dogmata catholicam maculent male prodita linguam. Ille patrem pellens solio detrudit in artum Corporis humani gestamen nec pauet ipsum Obiectare neci duroque affigere ligno. Passibilisne deus? cuius species et imago Nulli uisa umquam, nec enim comprendier illa Maiestas facilis sensuue oculisue manuue. Iohannis magni celebris sententia praesto est, Haud umquam testata deum potuisse uideri. Ille pater quem nulla acies uiolenta tuendo Eminus ardentis penetrauit acumine uisus, Qui se forma hominis non induit et deitatis Immensum adsumpto non temperat ore modoue. Aut euangelici pietas spernenda libelli Iam, blasfeme, tibi est aut numquam uisa beati Vis intacta patris non admiscenda caducis. Sed tamen et patris est specimen quod cernere fas sit, Humanis aliquando oculis concurrere promptum Quod quamuis hebes intuitus speculamine glauco Vmentique acie potuit nebulosus adire. Quisque hominum uidisse deum memoratur, ab ipso Infusum uidit gnatum. Nam filius hoc est Quod de patre micans se praestitit inspiciendum Per species quas possit homo comprendere uisu. Nam mera maiestas est infinita nec intrat Obtutus, aliquo ni se moderamine formet. Hoc uidit princeps generosi seminis Abram, Iam tunc dignati terras inuisere Christi Hospes homo, in triplicem numen radiasse figuram. Hoc colluctantis tractarunt bracchia Iacob. Ipse dator legis, diuinae accedere coram Iussus amicitiae, collato qui stetit ore Comminus et sacris coniunxit uerba loquellis, Carnis in effigie Christum se cernere sensit. Sed maiora petens animum per uota tetendit Inconcessa homini, plus quam mortale laborans Ipsum quantus erat sine corpore uisere Christum. Denique post multi sermonis mutua postque Conspectum praesentis eri et consortia longa, "Quaeso" ait "ut liceat te nunc, deus optime, nosse." Respondit dominus "Mea, non me, cernere iustis Posteriora dabo." Quid apertius absque aliena Quam sumat facie uerbum non posse uideri, Posse tamen cum malit idem, numquam patre uiso, Terrenis oculis habitu se ostendere nostro, Saepe et in angelicas uel mortales moderatum Induci species, queat ut sub imagine cerni? Hoc uerbum est quod uibratum patris ore benigno Sumpsit uirgineo fragilem de corpore formam. Inde figura hominis nondum sub carne Moysi Obiecta effigiem nostri signauerat oris, Quod quandoque deus uerbi uirtute coactum Sumpturus corpus faciem referebat eandem. Sed tamen et sentam uisa est excita cremare Flamma rubum. Deus in spinis uolitabat acutis Vulnificasque comas innoxius ignis agebat, Esset ut exemplo deus illapsurus in artus Spiniferos, sudibus quos texunt crimina densis Et peccata malis hirsuta doloribus implent. Inculto nam stirpe frutex uitiosus iniquis Luxuriam uirgis inhonesto effundere suco Coeperat et nodos per acumina crebra ligabat. Cernere erat steriles subito splendescere frondes Accensisque citum foliis magno impete late Collucere deum nec spinea laedere texta, Lambere sanguineos fructus et poma cruenta, Stringere mortiferi uitalia germina ligni; Quandoquidem tristes purgantur sanguine culpae Quem contorta rubus densis cruciatibus edit. Ergo nihil uisum nisi quod sub carne uidendum. Lumen imago dei, uerbum deus, et deus ignis Qui sentum nostri peccamen corporis implet. Nam lucis genitor, uerbi sator, auctor et ignis Creditur extra oculos, ut apostolus edocet auctor, Qui negat intuitu fontem deitatis adiri. Credite, nemo deum uidit, mihi credite, nemo. Visibilis de fonte deus, non ipse dei fons Visibilis; cerni potis est qui nascitur, at non Innatus cerni potis est. Latet os patris illud Vnde deus qui uisibilem se praestitit olim, Tale aliquid formans in sese quale secuta est Passio, quae corpus sibi uindicat. Ardua nam uis Est impassibilis, quoniam natura superni Ignis ad horrificas nescit descendere poenas Nec capit humanis angoribus excruciari; Pura serena micans, liquido praelibera motu, Subdita nec cuiquam, dominatrix utpote rerum, Cui non principium de tempore, sed super omne Tempus et ante diem maiestas cum patre summo, Immo animus patris et ratio, uia consiliorum, Quae non facta manu nec uoce creata iubentis Protulit imperium patrio ructata profundo. Hanc igitur non flagra secant, non sputa saliuis Aspergunt, alapis non uexat palma relisis, Nec perfossa cruci clauorum uulnera figunt. His affecta caro est hominis, quam femina praegnans Enixa est sub lege uteri, sine lege mariti. Ille famem patitur, fel potat et haurit acetum; Ille pauet mortis faciem, tremit ille dolorem. Dicite, sacrilegi doctores, qui patre summo Desertum iacuisse thronum contenditis illo Tempore, quo fragiles deus est inlapsus in artus, Ergo pater passus? (quid non malus audeat error?) Ipse puellari conceptus sanguine creuit? Ipse uerecundae distendit uirginis aluum? Et iam falsiloqua est diuini pagina libri? Quae uerbum in carnis loquitur fluxisse figuram, At non qui uerbi pater est caro factus habetur. Fige gradum, scriptura, tuum, nil mobile et anceps Affirmasse decet. Pater est quem cernere nulli Est licitum, pater est qui numquam uisus in orbe est Nec mundana inter radiauit lumina coram. Verbum conspicuum misit missumque recepit. Cum uoluit uerbo praestrinxit uiscera purae Virginis et uerbo struxit puerilia membra. Ipse quidem in terris uirtute et numine praesens Semper adest quocumque loci nec pars uacat ulla Maiestate patris, nusquam est genitor deus absens; Per uerbum sed semper adest. Atque inde Filippo Christus ait: "Tanto tecum iam tempore uersor, Et patrem te nosse negas, quem perspicis in me!" Est inuisibilis donum patris edere natum Visibilem, per quem ualeat pater ipse uideri, Nec solis sanctorum oculis sed lumine cassis Caecorum, caecos loquor, atra socordia quorum Corde tenebroso uerum perpendere nescit. Quem si perspicuum mortalibus infitiaris, Fare age quem uideat Babylonis ab arce tyrannus Innocuas inter flammas procul exspatiantem, Calcantem rapidos inadustis fratribus ignes. Nempe ait: "O proceres, tris uasta incendia anhelis Accepere uiros fornacibus, additus unus Ecce uaporiferos ridens intersecat ignes. Filius ille dei est; fateorque et uictus adoro. Irrisas remouete faces taedasque tepentes Subtrahite, friget succensi sulpuris ardor. Filius (haud dubium est) agit haec miracula rerum. Quem uideo, deus ipse; dei certissima prolis Imperat immensis ardoribus et domat iras Insultans famulante rogo, piceosque furores Comprimit et rabiem flammarum algescere cogit. Barbaricos calida aura sinus non tangere iussa Praeterit et tenues stridens transcurrit amictus. Ipse per Assyrios metuit uapor ire tiaras, Ne coma fusa umeris fumo obsordescat amaro." Haec ait et uarios iubet obmutescere cantus, Organa sambucas citharas calamosque tubasque. Stulta superstitio tacuit, uox festa quieuit, Quae male conspicuae celebrabat imaginis aurum. Carmina sanctorum resonant iam sola uirorum Triplice concentu regem laudantia caeli, Qui mare qui terras qui lucida sidera fecit Ignibus et mediis securos texit alumnos. Semper in auxilium sermo patris omnipotentis Descendit seruando homini; mortalia semper Admiscenda sibi proprio curauit amore Vt socianda caro dominoque implenda perenni Degenerem uitam, quae tunc animalis agebat, Exemplo mutaret eri similesque per actus Cernere consortem terreni adsuesceret oris Participemque suum uisu uelut obside nosse Et consanguineo paulatim accedere Christo. Ergo animalis homo quondam; nunc spiritus illum Transtulit ad superi naturam seminis, ipsum Infundendo deum mortalia uiuificantem. Nunc noua materies, solidata intercute flatu, Materies sed nostra tamen de uirgine tracta, Exuit antiquae corrupta exordia uitae, Immortale bonum proprio spiramine sumens. Filius ille hominis, sed filius ille tonantis. Iam solus uultum patris aspicit et uidet ipsum. Nemo patrem nouit, nisi filius et cui monstrat Filius; et nostri mediator et omnipotentis. Denique, concludam breuis ut compendia summae, Non pater in carnem descendit, sed patris arcem Sumpta caro ascendit. Natus per utrumque cucurrit. Cede, profanator Christi, iam cede, Sabelli Depositorque patris natique insane negator. Nonne patrem uiolas, dum natum scire recusas? Quandoquidem non est genitor, nisi filius extet; Nec uocitare patrem potis es quem germine fraudas. Sed fortasse uelis patriae pietatis honore Despoliare deum contentus nomine nudo Quod deus est, adimasque decus patris et generis uim. Ecquis in idolio recubans inter sacra mille Ridiculosque deos uenerans sale caespite ture Non putat esse deum summum et super omnia solum? Quamuis Saturnis Iunonibus et Cythereis Portentisque aliis fumantes consecret aras At tamen, in caelum quotiens suspexit, in uno Constituit ius omne deo cui seruiat ingens Virtutum ratio uariis instructa ministris Quae gens tam stolida est animis, tam barbara linguis Quaeue superstitio tam sordida, quae caniformem Latrantemque throno caeli praeponat Anubem? Nemo Cloacinae aut Eponae super astra deabus Dat solium, quamuis olidam persoluat acerram Sacrilegisque molam manibus rimetur et exta. Consule barbati deliramenta Platonis, Consule et hircosus cynicus quos somniat et quos Texit Aristoteles torta uertigine neruos. Hos omnes quamuis anceps labyrinthus et error Circumflexus agat, quamuis promittere et ipsi Gallinam soleant aut gallum, clinicus ut se Dignetur praestare deus morientibus aequum, Cum uentum tamen ad normam rationis et artis, Turbidulos sensus et litigiosa fragosis Argumenta modis concludunt numen in unum, Cuius ad arbitrium sfera mobilis atque rotunda Voluatur seruentque suos uaga sidera cursus. Non recipit natura hominis (modo quadrupes ille Non sit et erecto spectet caelestia uultu) Non recipit neget ut regimen pollere supremum. Istud et ipse Numae tacitus sibi sensit haruspex, Semifer et Scottus sentit cane milite peior. Sed nos qui dominum libris et corpore iam bis Vidimus, ante fide mox carne et sanguine coram, Quique uoluminibus uatum cruce teste probatis Rimantes digitos costarum in uulnera cruda Mersimus et manuum uisu dubitante lacunas Scrutati aeternum regem cognouimus Hisum, Abiurare deo titulum nomenque paternum Credimus esse nefas qui regem protulit ex se, Non regem populi Parthorum aut Romulidarum, Sed regem summae et mediae rationis et imae Atque ideo rerum dominum et super omnia regem. Carnis habet medium summum patris et Stygis imum. Defluit his gradibus rursusque reuoluitur in se. Est deus, est et homo; fit mortuus et deus idem est. Omnia percurrit naturae munia pronae, Vt sursum patris in gremium replicata reportet Mortua quae fuerant, ipsos quoque subuehat artus. Haec fore cum ueterum cecinissent organa uatum, Nos oculis manibus congressu uoce loquella Experti heroum tandem intelleximus orsa Priscorum et uiso patefacta oracula Christo. Haec est nostra salus, hinc uiuimus, hinc animamur, Hoc sequimur: numquam detracto nomine nati Appellare patrem, patris et sine nomine numquam Natum nosse deum, numquam nisi sanctus et unus Spiritus intersit natumque patremque uocare; Sic tamen haec constare tria, ut ne separe ductu Tris faciam, tribus his subsistat sed deus unus. Nec pater ipse autem qui filius, ut, quia natum Scimus ab innato, uere pater et sata uere Sit subolis nec sit genitor sibi filius ipse. Perquam ridiculum est et futtile, natus ut ex se Siue supernatus fuerit sibi ipse repente Nascendi noua materies, ac se deus ultro Ediderit natumque sibi se fecerit ipsum. Nil falsum aut mendax diuina uocabula fingunt. Qui pater est, gignendo pater; tum filius ex hoc Filius, auctore genitus quod sit patre summo. Summus et ipse tamen; nec enim minor aut patre dispar. Vnde in utroque operis forma indiscreta, nisi omnem Vim maiestatis patriae generosus haberet Filius, idque deus genitor quod filius esset? Pergunt ulterius scrutantes quid sit id ipsum Gignere, si fas est humanos tendere sensus Vsque ad secretum quod tempora cuncta diesque Praeuenit antiquos et principium super ipsum Eminet et quodcumque potest homo quaerere transit. Cum sit difficilis uia noscere principiorum Semina, qui dabitur mortali exquirere quidnam Vltra principium deus egerit aut quo pacto Ediderit uerbum, quod principio caret omni? Hoc solum scimus quod traditur esse deum quem Non genitus genitor generauerit unus et unum, Integer integrum, non coeptum sed tamen ortum, Et comperpetuum retro patris et patre natum. Sed nec decisus pater est, ut pars patris esset Filius; extendens nec se substantia tractim Produxit minuitue aliquid de numine pleno, Dum mutata nouum procudit portio natum. Non conuertibilis nec demutabilis umquam Est deus aut gignendo aliquid sibi detrahit; atqui Totus et ex toto deus est, de lumine lumen. Quando autem lumen sine lumine? Quando refulgens Lux fulgore caret? Quando est ut proditus ignis Ignem deminuat? Quando pater et deus et lux Non lucis deus et pater est? Qui si pater olim Non fuit et serum genuit post tempora natum, Fit nouus inque nouum ius proficit. Absit ut umquam Plenus proficiat qui non eget incremento. Et deus et genitor lumenque et gloria semper Ille fuit nec post sibi contulit ut pater esset. Sic fit ut aeternum credamus cum patre Christum, Illo auctore satum cui nullus praefuit auctor. Haec tu si dubitas nati mysteria Christi, Perdite, catholica non es de plebe, sed unus De grege turifero, uenerator Deucalionum, Deuotus cippo, ficulni stipitis unctor. Quin potius scrutare dei signacula in ipso Fonte uetustatis, percurre scrinia primi Scriptoris, quem non bardus pater aut auus augur Fabula nec ueteris famae nec garrula nutrix Nec sago clangore loquax et stridula cornix Rem docuere dei, sed coram proditus ipse, Ipse deus trepidum mortalem mitis amico Imbuit alloquio seque ac sua summa retexit. Nimirum meminit scriptor doctissimus illo Orbis principio non solum nec sine Christo Informasse patrem facturae plasma nouellae. "Fecit" ait "condens hominem deus et dedit olli Ora dei." Quidnam est aliud quam dicere: solus Non erat atque deo deus adsistebat agenti, Cum dominus faceret domini sub imagine plasma? Christus forma patris, nos Christi forma et imago. Condimur in faciem domini bonitate paterna Venturo in nostram faciem post saecula Christo. Possum multa sacris exempla excerpere libris, Ni refugis, quae te doceant non in patre solo Vim maiestatis positam, sed cum patre Christum Esse deum, uelut illud ait genealogus idem: A domino dominus flammam pluit in Sodomitas." Quis dominus, de quo domino, si solus ab arce Siderea spectat pater aut ardescit in iras? Filius armatam domini patris ignibus iram Spargebat dominus. Sunt unum fulmen utraque. Haec si Iudaicos sic intellecta rigassent Auditus stupidas ut possent tangere fibras, Audissent dominum uirtutum, qui pereuntes Venerat ut seruaret oues. Sed ab auribus omnis Fluxerat ornatus, caput et iam coctile Bahal Finxerat auriculasque suo spoliarat honore. Dux populi peccantis adest de monte corusci Luminis alloquioque dei tabulasque tremendo Incisas digito caeca ad tentoria defert; Sed cadit in faciem plebs non uisura profundae Legis in effigie scriptum per enigmata Christum. Infelix quae luce oculos praestricta pauentes Texerit et presso faciem uelarit amictu! At nos reiecto Christum uelamine coram Cernimus atque deum uultu speculamur aperto; Nec sub lege graui depressa fronte iacemus, Sed legis radium sublimi agnoscimus ore. Heu, frondosa prius ramis felicibus arbor! Pinguibus heu quondam radix oleagina bacis! Ecce tibi inserto reuirescit nunc oleastro Truncus et externi uestitur cortice libri. Iam miserere tui. Non se siluestris oliui Surculus exultans alieno stipite iactat, Sed monet ut generis proprii memor unguine amaro Contristare comas desuescas, stirpe nec imo Inuideas missis in celsa cacumina uirgis. Blasfemas dominum, gens ingratissima, Christum. Pascha tuum dic, dic, cuius de sanguine festum Tam sollemne tibi est? Quis tandem caeditur agnus Anniculus? Sacer ille tibi redeuntibus annis, Sed sacer in pecude. Stultum est sic credere sacrum, Sanguine balantis summos contingere postes, Lasciuire choris, similaginis azymon esse, Cum fermentati turgescant crimine mores. Non sapis, imprudens, nostrum te effingere pascha Legis et antiquae praeductis pingere sulcis Omne sacramentum, retinet quod passio uera, Passio quae nostram defendit sanguine frontem Corporeamque domum signato collinit ore? Hanc fugit exclusis Aegyptia plaga procellis, Haec regis Farii regnum ferale resoluit, Deque potestatis mundanae grandine densa Eripit Abraham cum stirpe et gente fideli. Abrahae genus est uerum cui sanguis in ore Creditus inscriptusque rubet, cui uisus in orbe Haud dubitante fide deus est, deus ex patre uerus. Ille deum uidit, uisum mox credidit. At tu, Posteritas carnis, carnaliter omnia cernens Carnis opus sub lege geris quam spiritus implet Interior. Nec enim caelo lex carnea fluxit, Quam tu carne colis, sed Christo feta meamque Spem paritura utero. Quam spem nisi numinis almum Lumen et aduentum domini quem uiderat Abrae Prima fides nostrisque pater promiserat olim Perspiciendum oculis et legis uoce probandum? Nec solum legis, nam quae iam littera Christum Non habet, aut quae non scriptorum armaria Christi Laude referta nouis celebrant miracula libris? Hebraeus pangit stilus, Attica copia pangit, Pangit et Ausoniae facundia tertia linguae. Pilatus iubet ignorans: "I, scriba, tripictis Digere uersiculis quae sit suffixa potestas; Fronte crucis titulus sit triplex, triplice lingua Agnoscat Iudaea legens et Graecia norit Et uenerata deum percenseat aurea Roma." Quidquid in aere cauo reboans tuba curua remugit, Quidquid ab arcano uomit ingens spiritus haustu, Quidquid casta chelys, quidquid testudo resultat, Organa disparibus calamis quod consona miscent, Aemula pastorum quod reddunt uocibus antra, Christum concelebrat, Christum sonat, omnia Christum Muta etiam fidibus sanctis animata loquuntur. O nomen praedulce mihi, lux et decus et spes Praesidiumque meum, requies o certa laborum, Blandus in ore sapor, flagrans odor, irriguus fons, Castus amor, pulchra species, sincera uoluptas! Si gens surda negat sibi tot praeconia de te Tam multas rerum uoces elementaque tantae Nuntia laetitiae stolidas intrare per aures, Audiat insanum bacchantis inergima monstri, Quod rabidus clamat capta inter uiscera daemon, Et credat miseranda suis. Torquetur Apollo Nomine percussus Christi nec fulmina uerbi Ferre potest; agitant miserum tot uerbera linguae Quot laudata dei resonant miracula Christi. Intonat antistes domini: "Fuge, callide serpens, Exue te membris et spiras solue latentes. Mancipium Christi, fur corruptissime, uexas. Desine, Christus adest, humani corporis ultor. Non licet ut spolium rapias cui Christus inhaesit. Pulsus abi, uentose liquor; Christus iubet, exi." Has inter uoces medias Cyllenius ardens Heiulat, et notos suspirat Iuppiter ignes. Ecce Gerasenos legio ruit effera porcos Et post multiplices busti sub rupe catenas Poenarum gemitus longis grunnitibus edit. Clamarat (sed ab ore hominis): "Cognoscimus, Hisu Nate deo, nate sceptris et germine Dauid, Quid sis, quid uenias; qua nos uirtute repellas Nouimus, aduentusque tui terrore iacemus." Haec, Iudaea, tuas uox non peruenit ad aures? Peruenit, mentem sed non penetrauit egenam Lucis et a primis foribus disclusa refugit. Audiit aduentum domini, quem solis Hiberi Vesper habet, roseos et qui nouus excipit ortus. Laxauit Scythicas uerbo penetrante pruinas Vox euangelica, Hyrcanas quoque feruida brumas Soluit, ut exutus glacie iam mollior amnis Caucasea de cote fluat Rhodopeius Hebrus. Mansueuere Getae, feritasque cruenta Geloni Lacte mero sitiens exsanguia pocula miscet Libatura sacros Christi de sanguine potus. Nouit et Atlantis pridem plaga perfida Mauri Dedere crinitos ad Christi altaria reges. Ex quo mortalem praestrinxit spiritus aluum (Spiritus ille deus) deus et se corpore matris Induit atque hominem de uirginitate creauit, Delfica damnatis tacuerunt sortibus antra. Non tripodas cortina regit, non spumat anhelus Fata Sibyllinis fanaticus edita libris. Perdidit insanos mendax Dodona uapores, Mortua iam mutae lugent oracula Cumae Nec responsa refert Libycis in Syrtibus Hammon. Ipsa suis Christum Capitolia Romula maerent Principibus lucere deum destructaque templa Imperio cecidisse ducum. Iam purpura supplex Sternitur Aeneadae rectoris ad atria Christi Vexillumque crucis summus dominator adorat. Principibus tamen e cunctis non defuit unus Me puero, ut memini, ductor fortissimus armis, Conditor et legum, celeberrimus ore manuque, Consultor patriae, sed non consultor habendae Religionis, amans ter centum milia diuum. Perfidus ille deo quamuis non perfidus orbi. Augustum caput ante pedes curuare Mineruae, Fictilis et soleas Iunonis lambere, plantis Herculis aduolui, genua incerare Dianae Quin et Apollineo frontem submittere gypso Aut Pollucis equum suffire ardentibus extis. Forte litans Hecaten placabat sanguine multo. Pontificum festis ferienda securibus illic Agmina uaccarum steterant uitulasque reuincta Fronte coronatas umbrabat torta cupressus. Iamque insertato reserarat uiscera cultro Vittatus de more senex manibusque cruentis Tractabat trepidas letali frigore fibras Postremosque animae pulsus in corde tepenti Callidus interpres numeris et fine notabat Cum subito exclamat media inter sacra sacerdos Pallidus: "En, quid ago? Maius, rex optime, maius Numen nescio quod nostris interuenit aris Quam sufferre queant spumantia cymbia lacte Caesarum sanguis pecudum uerbena coronae. Accitas uideo longe dispergier umbras Territa Persefone uertit uestigia retro Extinctis facibus tracto fugitiua flagello. Nil agit arcanum murmur, nil Thessala prosunt Carmina, turbatos reuocat nulla hostia manes. Nonne uides ut turibulis frigentibus ignis Marceat, ut canis pigrescat pruna fauillis? Ecce palatinus pateram retinere minister Non ualet, elisa destillant balsama dextra, Flamen et ipse suas miratur uertice laurus Cedere, et incertum frustratur uictima ferrum. Nescio quis certe subrepsit christicolarum Hic iuuenum; genus hoc hominum tremit infula et omne Puluinar diuum. Lotus procul absit et unctus. Pulchra reformatis redeat Proserpina sacris?" Dixit et exsanguis collabitur ac uelut ipsum Cerneret exerto minitantem fulmine Christum. Ipse quoque exanimis posito diademate princeps Pallet, et astantes circum inspicit ecquis alumnus Chrismatis inscripto signaret tempora ligno, Qui Zoroastreos turbasset fronte susurros. Armiger e cuneo puerorum flauicomantum, Purpurei custos lateris, deprenditur unus Nec negat et gemino gemmata hastilia ferro Proicit ac signum Christi se ferre fatetur. Prosiluit pauidus deiecto antistite princeps Marmoreum fugiens nullo comitante sacellum, Dum tremefacta cohors dominique oblita supinas Erigit ad caelum facies atque inuocat Hisum. Iamne piget facti, iam paenitet? En tibi Christum, Infelix Iudaea, deum, qui sabbata soluens Terrea mortales aeterna in sabbata sumpsit, Gentibus emicuit, praefulsit regibus, orbem Possidet, imperii dominam sibi cedere Romam Compulit et simulacra deum Tarpeia subegit. Disce tuis, miseranda, malis quo uindice tandem Vana superstitio lex et carnaliter acta Plectatur, cuius uirtus te proterat ultrix. Destructone iacent Solomonia saxa metallo Aedificata manu? Iacet illud nobile templum. Cur iacet? Artificis quia dextra solubilis illud Caementum struxit. Resolubile, iure solutum est Et iacet, in nihilum quoniam redit omne politum. Quod fieri recipit, recipit quandoque perire. Si nostrum contra quod sit uis discere templum, Est illud quod nemo opifex fabriliter aptans Composuit, quod nulla abies pinusue dolata Texuit, exciso quod numquam marmore creuit, Cuius onus nullis fultum sublime columnis Fornice curuato tenui super arte pependit Sed uerbo factum domini, non uoce sonora, Sed uerbo quod semper erat. Verbum caro factum est. Hoc templum aeternum est, hoc finem non habet, hoc tu Expugnare uolens flagris cruce felle petisti. Destructum iacuit poenis uexantibus, esto. Matris enim ex utero quod destrueretur habebat. Sed quod morte breui materna ex parte solutum est Maiestate patris uiuum lux tertia reddit. Vidisti angelicis comitatum coetibus alte Ire meum cuius seruor munimine templum. Illius aeternae suspendunt culmina portae Ac per inaccessas scalarum gloria turres Tollitur et gradibus lucet uia candida summis. At tua congestae tumulant holocausta ruinae. Quid mereare Titus docuit, docuere rapinis Pompeianae acies, quibus extirpata per omnes Terrarum pelagique plagas tua membra feruntur. Exiliis uagus huc fluitantibus errat Iudaeus, postquam patria de sede reuulsus Supplicium pro caede luit Christique negati Sanguine respersus commissa piacula soluit. En quo priscorum uirtus defluxit auorum! Seruit ab antiquis dilapsa fidelibus heres Nobilitas, sed iam non nobilis, illa recentem Susceptat captiua fidem. Vis tanta nouellae Credulitatis inest. Christum confessa triumfat Gens infida prius, Christi sed uicta negatrix Subditur imperio dominos sortita fideles. Sunt qui Iudaico cognatum dogma furori Instituunt media Christum ratione secuti. Hoc tantum quod uerus homo est, at caelitus illum Affirmant non esse deum. Pietate fatentur, Maiestate negant. Morum pro laude sacratum Concelebrant, adimunt naturae summa supernae. Omne opus egregium per quod sollertia pollens Emicat ingenii est aut roboris; illud acuto Corde uiget, duris excellet uiribus istud. Mortale est sed utrumque homini; nam cana senescunt Ingenia et ualidos consumunt saecla lacertos. Haec nos in domini uirtute et laude perenni Non sequimur; sequimur nullo quod semine terrae Germinat, immundum quod non de labe uirili Sumit principium. Tener illum seminat ignis, Non caro nec sanguis patrius nec foeda uoluntas. Intactam thalami uirtus diuina puellam Sincero afflatu per uiscera casta maritat. Incomperta ortus nouitas iubet ut deus esse Credatur Christus sic conditus. Innuba uirgo Nubit spiritui uitium nec sentit amoris. Pubertas signata manet; grauis intus et extra Incolumis, florens de fertilitate pudica, Iam mater, sed uirgo tamen, maris inscia mater. Quid renuis? Quid inane caput, non credule, quassas? Angelus hoc sancto fore nuntiat ore. Placetne Credere et angelicis aurem reserare loquellis? Ipsa coruscantis monitum sacra uirgo ministri Credidit atque ideo concepit credula Christum. Credentes nam Christus adit, dubitabile pectus Sub titubante fide refugo contemnit honore. Virginitas et prompta fides Christum bibit aluo Cordis et intactis condit paritura latebris. Crede quod emissus solio patris angelus infit; Vel, si concretus liquidam de sidere uocem Non capit auditus, mulier quid coniuge praegnans Clamet anus, credens et tandem sobrius audi. Mira fides! Vtero puer interceptus anili Virgineum dominum materno ex ore salutat Primus, et infantem non natus nuntiat infans Iam nostrum; uagire sibi nam pusio nondum Norat et ora deo reserabat garrula Christo. Promite secretos fatus, date, pandite librum Euomuit spirante deo quem sanctus Eseias. Percensere libet calamique reuoluere sulcos Sidereis quos illa notis manus aurea duxit. Ite hinc, dum rutilos apices submissus adoro, Dum lacrimans ueneror, dumque oscula dulcia figo. Gaudia concipiunt lacrimas, dant gaudia fletum. Aduenit promissa dies, quam dixerat iste Affore uersiculus, cum uirgo puerpera teste Haud dubie sponso, pacti cui cura pudoris, Edidit Emmanuelque meum me cernere fecit. Estne deus iam noster? Homo uersatur et astat Nobiscum nomenque probat uersumque uetustis Obscurum saeclis praesenti illuminat ore. Estne deus cuius cunas ueneratus Eous Lancibus auratis regalia fercula supplex Virginis ad gremium pannis puerilibus offert? Quis tam pinnatus rapidoque simillimus austro Nuntius Aurorae populos atque ultima Bactra Attigit illuxisse diem lactantibus horis Qua tener innupto penderet ab ubere Christus? "Vidimus hunc" aiunt "puerum per sidera ferri Et super antiquos signorum ardescere tractus." Diriguit trepidans Chaldaeo in uertice pernox Astrologus cessisse anguem, fugisse leonem, Contraxisse pedes lateris manco ordine cancrum, Cornibus infractis domitum mugire iuuencum. Sidus et hirquinum laceris marcescere uillis. Labitur hinc pulsus puer hydrius, inde sagittae; Palantes geminos fuga separat, improba uirgo Prodit amatores tacitos in fornice mundi Quique alii horrificis pendent in nubibus ignes Luciferum timuere nouum. Rota lurida solis Haeret et excidium sentit iam iamque futurum Seque die medio uelandam tegmine glauco Splendoremque poli periturum nocte diurna Orbe repentinis caput obnubente tenebris. Hunc ego non cumulem myrraeque et turis et auri Muneribus? Scio quem uideam, quae dona rependam. Hunc ego non uenerer qui caelo uisus humique Inuentus rex atque deus moderatur utrumque Naturae specimen, tumuloque inferna refringens Regna resurgentes secum iubet ire sepultos? Caelum habitat, terris interuenit, abdita rumpit Tartara. Vera fides, deus est qui totus ubique est. Numquid uana uiros aut mens aut lingua fefellit? Numquid fortuitis frustrantia dona dederunt Casibus aut caeco uotum sub honore dicarunt? Quae porro causa aut ratio submittere colla Ante pedes Mariae puerique crepundia parui Si tantum mortalis erat nec summa potestas Implebat teneros diuinis flatibus artus? Sed iam tolle magos tus aurum myrrea dona, Quae uerum docuere deum, praesepia pannos Matris adoratum gremium face sideris ardens: Ipsa deum uirtus factorum et mira loquantur. Insanos uideo subito mitescere uentos Cum iubeat Christus; uideo luctantia magnis Aequora turbinibus tranquillo marmore tendi Imperio Christi; uideo calcatus eundem Cum patitur gurges tergum solidante liquore. Ipse super fluidas plantis nitentibus undas Ambulat ac presso firmat uestigia fluctu. Increpat ipse notos et flatibus otia mandat. Quis iubeat saeuis aquilonibus: "Ite, silete Carceribus uestris amploque facessite ponto," Sit nisi caelipotens aquilonum conditor idem? Ninguidus agnoscit Boreas atque imbrifer Eurus Nimborum dominum tempestatumque potentem, Excitamque hiemem uerrunt ridente sereno. Quis pelagi calcarit aquas, quis per uada glauca Gressibus impressis spatiatus triuerit udum Non submersus iter sola pendulus et pede sicco, Aequoreae nisi factor aquae, qui spiritus olim Ore superfusus patrio uolitabat in undis Nondum discretis nec certo litore clausis? Sustinuit gressum domini famulus liquor ac se Mobilitate carens solidos substrinxit ad usus. Quid diuersa dei memorem facta inclyta Christi? Altius inspecta quae maiestate negator Haud dubitans hominem, tute ipse fatebere numen. Illeuit caecos oculos et lumina limo Reddidit umectam sacro sputamine terram Contrectans digitis. Luteum medicamen operta Nox habuit, tenebras obducta uligo remouit. Insuper ostendit quonam caligo lauacro Expurganda foret. Variis Siloa refundit Momentis latices nec fluctum semper anhelat, Sed uice distincta largos lacus accipit haustus. Agmina languentum sitiunt spem fontis auari Membrorum maculas puro abluitura natatu. Certatim interea roranti pumice raucas Expectant scatebras et sicco margine pendent. Hoc limum iubet impositum de fonte lauari Christus et infusa uultum splendescere luce. Norat enim limo sese informasse figuram Ante tenebrosam, proprii medicamen et oris Adiecisse nouo, quem primum finxerat, Adae. Nam sine diuino domini perflamine summi Arida terra fuit nulli prius apta medellae, Sed postquam liquidus caelesti spiritus ore Virgineam respersit humum medicabilis illa est. Inde trahit sucum lentoque umore salutem Illinit infunditque diem baptismate lota. Caecus adest oculis iam Christi ex ore retectis Seque luto et nitidis lucem sumpsisse fluentis Clamat et auctorem stupefacta per oppida monstrat, Auctorem lucis largitoremque dierum, Non dedignatum medicae purgamen aquai Corpore sub proprio monstrare errantibus aegris. Milibus ex multis paucissima quaeque retexam, Summatim relegam totus quae non capit orbis. Quinque in deserto panes iubet et duo pisces Apponi in pastum populis, qui forte magistrum Non reuocante fame stipabant undique saeptum Immemoresque cibi uicos castella macellum Oppida mercatus et conciliabula et urbes Respuerant, largo contenti dogmate uesci. Multa uirum strato feruent conuiuia faeno Centenos simul accubitus iniere sodales, Seque per innumeras infundunt agmina mensas Pisciculis (iam crede deum) saturanda duobus Et paucis crescente cibo per fragmina crustis. Ambesis dapibus cumulatim aggesta redundant Fercula, bis senos micarum molibus implent Post cenam cofinos. Crudus conuiua resudat Congeriem uentris, gemit et sub fasce minister. Quis cumulare potest epulas in grandia paruas? Quis, nisi qui corpus pastumque et corporis omnem Condens ex nihilo nulla existente creauit Mundum materia? Non sicut sculptor ab aeris Rudere decoctam consuescit uiuere massam, Sed deus omnipotens orbem sine semine finxit. Nil erat omne quod est; nil id procedere et esse Atque nouum fieri mox et grandescere iussum est. Paruum de nihilo primum fuit, addita paruo Incrementa modis auxerunt omnia plenis. Ergo ego, cum uideam manibus sic crescere Christi Parua alimenta hominum, possum dubitare per ipsum Exiguas rerum species elementaque mundi Ex nihilo primum modica et mox grandia sensim Creuisse, ex modicis quae consummata uidemus? Ac, ne post hominum pastus calcata perirent Neue relicta lupis aut uulpibus exiguisue Muribus in praedam nullo custode iacerent Bis sex appositi, cumulatim qui bona Christi Seruarent grauidis procul ostentata canistris. Sed quid ego haec autem titubanti uoce retexo, Indignus qui sancta canam? Procede sepulcro, Lazare; dic cuius uocem tellure sub ima Audieris, quae uis penetrauerit abdita leti, Quod, cum te Christus penitus nigrante profundo Immersum uocat ut redeas, ceu proximus audis Nec remoratus ades. Quae tam uicina Carybdis Regna tenebrarum tenui distantia fine Coniungit superis? Vbi Taenara tristia uasto In praeceps deiecta chao, latebrosus et ille Amnis inexpletis uoluens incendia ripis? Ante fores tumuli, quas saxa immania duro Obice damnarant scopulis substructa cauatis, Stat dominus nomenque ciet frigentis amici. Nec mora funereus reuolutis rupibus horror Euomit exequias gradiente cadauere uiuas. Soluite iam laetae redolentia uincla, sorores! Solus odor sparsi spiramen aromatis efflat, Nec de corporeo nidorem sordida tabo Aura refert. Oculos sanie stillante solutos Pristinus in speculum decor excitat et putrefactas Tincta rubore genas paulatim purpura uestit. Quis potuit fluidis animam suffundere membris? Nimirum qui membra dedit, qui fictilis uluae Perflauit uenam madidam, cui tabida glaeba Traxit sanguineos infecto umore colores. O mors auritis iam mitis legibus! O mors Surda prius, iam docta sequi quodcumque iubetur, Cui tantum de te licuit? Conuicta fatere Esse deum solus qui me tibi praeripit Hisum. Abde negatores Christi, nemo inuidet, abde. Vtere sorte tua blasfemis nocte tenendis Perpetua. Plebem iustorum capta resolue, Qui norunt hominem atque deum sic dicere Christum Vt uerus summusque deus mortalia gestet. Ipse gerit quod struxit opus nec ferre pudescit Factor quod peperit, corpus loquor atque animae uim. Finxerat hoc digitis, animam sufflauerat ore. Totum hominem deus adsumit, quia totus ab ipso est, Et totum redimit quem sumpserat, omne reducens Quidquid homo est, istud tumulis ast illud abysso. Occurrit dubitans hic dissertator et illud Obicit, anne fides capit ut substantia flante Inspirata deo cruciatum sentiat, utque Inferni petat ima poli baratroque coquatur. Crede animam non esse deum, sed crede creatis Maiorem cunctis, ipsam quoque crede creatam. Formata est namque ore dei quae non erat ante, Sed formata habitu pulcherrima pictaque rebus Diuinis et plena deo similisque creanti. Non tamen ipsa deus, quoniam generatio non est, Sed factura dei est. Solus de corde parentis Filius emicuit uerus, uerus deus ille. Collatum est animae subito ut quae non erat esset. Ille coaeternus patris est et semper in ipso, Nec factus sed natus habet quodcumque paternum est. Haec similis uelut umbra dei est. Sic ipse locutus Factor utroque hominem meditans de figmine iunctim Aedificare sui similem. Sed non habet umbra Quod corpus solidum cuius imitatio in umbra est; Atque aliud uerum est, aliud simulatio ueri. Est similis saeclis quod non consumitur ullis, Quod sapiens iustique capax reginaque rerum Imperat, ante uidet perpendit praecauet infit, Verborum morumque opifex instructaque mille Artibus et caelum sensu percurrere docta. His animam similem sibi conditor effigiauit, Cetera dissimilem. Quippe hanc comprendere promptum est, Quam modus et species determinat, at deus ingens Atque superfusus trans omnia nil habet in se Extremum, ut claudi ualeat sensuue teneri. Incomprensa manet uirtus, cui linea defit Vltima, quam spatium non mensurabile tendit. Ergo animam factam magno et factore minorem Maioremque aliis atque omnibus imperitantem Corruptela putris nascentem turbida carnis Concipit ac membris tabentibus interfusam Participat de faece sua; fit mixta deinde Peccandi natura luto cum simplice flatu. Sed fortasse animam, domini quia fluxit ab ore, Compositam factamque neges, uelut ipsa dei pars (Quod dictu scelus est) taetras trahat oblita culpas Et pessum damnata ruens chaos intret opertum. Sit res illa dei; non abnuo. Pars tamen illa Haudquaquam dicenda dei est quae tempore coepit, Nec prior aut senior quam primum plasma putanda est. Tunc etenim factam uideo, cum cordis amici Intrauit germana domum limique recentis Hospita et ipsa recens fraterna sedit in aula. Illa quidem flatus domini est, sed spiritus et uis Non est plena dei tanto moderamine missa Quanto flans uoluit flandi seruare tenorem. Est impossibile spectare profunda Sabaoth, Sed speculum deitatis homo est. In corpore discas Rem non corpoream sollers interprete Christo, Qui patrem proprium mortali in corpore monstrat. Respice quam uarios fundamus ab ore uapores Spiramus quotiens animae sufflabilis auras. Nunc flatum tepidum calor exhalatus anhelat Rorantes nebulas udis de faucibus efflans; Cum libet, in gelidum flabrali frigore uentum Spiritus existit tenuis et sibilat aer. Adde et distinctum quem musica tibia flatum Concipit. Aut ille est presso modulamine parcus Aut tumidum largo sublimat flamine bomum Aut raucos frangit modulos aut lene susurrat Aut exile trahens sonitus producit acutos Aut murmur tenerum sublidit uoce minuta. Haec cum te uideas mortali in corpore posse, Cur non aeternum potuisse infundere credas Qualem animam uoluit? Praescriptis quam quia condens Efflauit fuditque modis, sit facta necesse est. Denique multa sapit, sed non sapit omnia nostrae Vis animae certum sapere ac praenoscere iussa. Iam cui certus inest modus et cui nosse negatum est Omnia, factura est; nam condita et aucta probatur. Collige de simili, sitne haec factura. Creauit Nempe manus domini corpus mortale lutumque Composuit digitis. Numquid manus articulatim Est digesta dei? Numquid uola? Numquid et ungues Claudere flexibiles patulam seu tendere palmam? Ista figura manus nostrae est, quam non habet in se Incircumscriptus dominus, sed tradita forma est Humanis quae nota animis daret intellectum, Vt per corpoream speciem plasmasse feratur Corporis effigiem. Sic est plasmata uicissim Flatu incorporeo res flabilis, oris et esse Fertur opus, tenuis per quod constructa refulsit Forma animae atque rudi factam se munere sensit. Si non est factura manus caro nostra, nec oris Est factura anima flatu et spiramine coepta Inque locum deducta aliquem; namque omne quod hora Natalis profert locus accipit, et locus ullus Quod cohibere potest modicum est nec in omnia fusum, Et quod tam modicum est ut certa sede locetur Iam titubare potest, et quod titubauerit intra Naturam uitii est, uitiosum denique tristem Reccidit in poenam. Deus hoc, mihi credite, non est. Aut, si maiestas anima est, ostendite quid sit Quod lapsam Christique inopem noua gratia inundat, Spiritus et sanctus baptismate iustificatam Nobilitat famulaeque decus quod defuit addit. Quod quia praestatur meritis meritisque negatur, Absurde fertur deus aut pars esse dei quae Diuinum summumque bonum de fonte perenni Nunc bibit obsequio nunc culpa aut crimine perdit, Et modo supplicium recipit modo libera calcat. Miraris peccare animam, quae carne coactam Sortita est habitare domum, cum peccet et ipse Angelus, hospitium qui nescit adire caducum Cratis tabifluae? Peccat, quia factus et ipse est Non genitus. Quocumque modo sit factus, id unus Scit factor dominus, factum mihi credere sat sit. Solus labe caret peccati conditor orbis, Agenitus genitusque deus, pater et patre natus. Solus et exceptus tormentum admittere triste Inuiolatus agit nec quidquam sentit acerbi. Exsortem dic esse animam crucis atque doloris, Si culpae immunem uacuamque a crimine nosti. Quae peccare ualet, ualet et subcumbere poenae. Ipsa quidem sincera fuit dum conditur olim Quae collata rudem fecit uiuescere limum, Vtpote de liquido naturae semine primos Accipiens habitus superoque expressa sereno. Sed mox, ut grauido iussa est innectier aruo, Suauibus illecebris nimium blandita refrixit Deque uolutabris pretiosum polluit ignem, Dum transgressa dei positum fas improba calcat. Haec prima est natura animae. Sic condita simplex Decidit in uitium per sordida foedera carnis. Exim tincta malo peccamine principis Adae Infecit genus omne hominum quod pullulat inde, Et tenet ingenitas animarum infantia in ortu Primi hominis maculas, nec quisquam nascitur insons. Vitandus tamen error erit, ne traduce carnis Transfundi in subolem credatur fons animarum Sanguinis exemplo, cui texta propagine uena est. Non animas animae pariunt, sed lege latenti Fundit opus natura suum, quo paruula anhelent Vascula uitalisque adsit scintilla coactis. Quae quamuis infusa nouum penetret noua semper Figmentum, uetus illa tamen de crimine auorum Dicitur, illuto quoniam concreta ueterno est. Inde secunda redit generatio et inde lauatur Naturae illuuies, iterumque renascimur intus Perfusi ut ueterem splendens anima exuat Adam. Quae quia materiam peccati ex fomite carnis Consociata trahit nec non simul ipsa sodali Est incentiuum peccaminis, implicat ambas Vindex poena reas peccantes mente sub una, Peccandique cremat socias cruciatibus aequis. His crucibus Christus nos liberat incorruptae Matris et innocui gestator corporis unus. Naturam poenae expositam sed non uitiorum Naturam expositam contactibus induit Hisus, Atque ideo poenae nil debuit intemeratus, Fraude carens, omni culparum aspergine liber. Quid Christi in membris peccati saeua satelles Poena ageret? Quid mors hominis sine crimine posset? Nimirum cassis conatibus et sine neruis Concideret sterilis peccati fomite nullo. Mors alitur culpa. Culpam qui non habet ipso Pastus defectu mortem consumit inanem. Sic mors in domini consumpta est corpore Christi; Sic periit, solitum dum non habet arida pastum. Suspice quapropter solum inculpabile numen, Virtutem patris et Christi; et iam desine nostrae Inuidiam conflare animae, quod sit deus aut quod Portio parua dei, cum Christo abscidere quidquam Et resecare deo partem uel carpere tantum Numen non liceat plenum sibi semper et in se. Est operae pretium nebulosi dogmatis umbram Prodere, quam tenues atomi compage minuta Instituunt, sed cassa cadit uentoque liquescit Adsimilis fluxu nec se sustentat inani. Aerium Manicheus ait sine corpore uero Peruolitasse deum, mendax fantasma cauamque Corporis effigiem nil contrectabile habentem. Ac primum specta an deceat quidquam simulatum Adsignare deo, cuius mera gloria falsi Nil recipit. Membris hic se fallacibus aptans Fingeret esse hominem uentosa subdolus arte, Mentitus totiens cum diceret: "Inueteratis Do ueniam morbis simul et peccata remitto, Filius est hominis pestem qui pellere carnis Et scelerum nexus laxare ac soluere possit; Surge ualens, surge innocuus, iam tolle grabattum; Filius hoc hominis iubeo." Dignusne uidetur Qui testis sibi sit seque ac sua carnea norit? Quid? cum discipulos hominis quid filius esset Passurus fido iam praescius ore monebat, Nonne fatebatur se cum uirtute paterna Esse hominem uerum? Quod si non, credo, fefellit. Si natura dei quae sit, Manichee, requiris, Omne quod est uerum est. Nam si mendosus agit quid, Nec deus est. Mendum diuinus non capit usus. Obicis aeterno domino quod lubricus ad nos Venerit adsimulans aliud quam uerus habebat Obmutesce, furor; linguam, canis improbe, morde Ipse tuam lacero consumens uerba palato. Latranti obsistit Mattheus rabiemque refellit, Qui notat omne genus carnalis stirpis ad usque Corporeum Christum per sex septena uirorum Nomina descendens et uenam sanguinis alti Ex atauis longo texens per stemmata filo. Septimus ebdomadi uenit superaddere sextae Hunc numerum Christus, placidum qui conficit annum Cuncta remittentem contractibus illaqueata Multimodis hominemque hominis de morte leuantem. Imperfectus enim limus mortalis erat tunc Vir solus perfectus adest atque integer Hisu Cui nihil ex septem septenis defuit, ex quo Perficeret mortale genus uirtute perenni. Hic ille est nobis qui septima sabbata complet Vt caro nostra deo tandem sociata quiescat Quam bis terna malis uexabant sabbata noxis. Curramus notis gradibus regumque sequamur Progeniem. Christum inuenies de carne parentum Effluxisse hominum, qui sit de semine Dauid Stirpe recensita numerandus sanguinis heres. Quid? cum sanctiloquus reuoluto germine Lucas Sursum uersus agit seriem scandente nepotis Corpore perque atauos cursum relegente uetustos Septenos decies conscendit Christus in ortus Et duo (nam totidem doctores misit in orbem). Descensos nascendo gradus redeundo retexit Actus ad usque apicem terreni corporis Adam. Inde parens deitas recipit sua nostraque mixti Fitque dei summi per Christum filius Adam Restat ut aeriam fingas ab origine gentem, Aerios proceres Leuui Iudam Symeonem, Aerium Dauid, magnorum corpora regum Aeria, atque ipsam fecundae uirginis aluum Aere fallaci nebulisque et nube tumentem. Vanescat sanguis perflabilis, ossa liquescant Mollia, neruorum pereat textura uolantum, Omne quod est gestum notus auferat irritus, aurae Dispergant tenues. Sit fabula quod sumus omnes! Et quid agit Christus, si me non suscipit? Aut quem Liberat infirmum, si dedignatur adire Carnis onus manuumque horret monumenta suarum? Indignumne putat luteum consciscere corpus, Qui non indignum quondam sibi credidit ipsum Pertrectare lutum, cum uas componeret aruo Nondum uiscereo sed inertis glutine limi, Impressoque putres sub pollice duceret artus? Tantus amor terrae, tanta est dilectio nostri! Dignatur praepinguis humi comprendere mollem Diuinis glaebam digitis, nec sordida censet Haerentis massae contagia. Iusserat ut lux Confieret, facta est ut iusserat. Omnia iussu Imperitante nouas traxerunt edita formas; Solus homo emeruit domini formabile dextra Os capere et fabro deitatis figmine nasci. Quorsum igitur limo tanta indulgentia nostro Contigit ut domini manibus tractatus honora Arte sacer fieret tactu iam nobilis ipso? Decrerat quoniam Christum deus incorrupto Admiscere solo, sanctis quod fingere uellet Dignum habuit digitis et carum condere pignus. Destituit natura quidem destructa coactae Telluris formam mortique obnoxia cessit, Sed natura dei numquam soluenda caducam Tellurem nostro uitiatam primitus usu Esse suam uoluit, ne iam uitiabilis esset. Christus nostra caro est. Mihi soluitur et mihi surgit. Soluor morte mea, Christi uirtute resurgo. Cum moritur Christus, cum flebiliter tumulatur Me uideo. E tumulo cum iam remeabilis astat, Cerno deum. Si membrorum fantasma meorum est, Et fantasma dei est. Mendax in utroque necesse est Sit Christus, specie si Christus fallere nouit. Si non uerus homo est quem mors hominem probat ipsa, Nec uerus deus est operis quem gloria prodit Esse deum. Vel crede mori uel adesse refelle Et gemina uerum Christum ratione negato! Nam quid magnificum, si non est mortuus Hisus Et redit? Illa dei uirtus memorabilis est ut Occisus redeat superis surgatque sepultus. Quisque deum Christum uult dicere, dicat eundem Esse hominem, ne maiestas sua fortia perdat. Nosco meum in Christo corpus consurgere. Quid me Desperare iubes? Veniam quibus ille reuenit Calcata de morte uiis (quod credimus hoc est), Et totus ueniam. Nec enim minor aut alius quam Nunc sum restituar. Vultus uigor et color idem Qui modo uiuit erit, nec me uel dente uel ungue Fraudatum reuomet patefacti fossa sepulcri. Qui iubet ut redeam non reddet debile quidquam; Nam si debilitas redit, instauratio non est. Quod casus rapuit, quod morbus quod dolor hausit, Quod truncauit edax senium populante ueterno, Omne reuertenti reparata in membra redibit. Debet enim mors uicta fidem, ne fraude sepulcri Reddat curtum aliquid, quamuis iam curta uorarit Corpora. Debilitas tamen et uiolentia morbi Virtus mortis erat. Reddet quod particulatim Sorbuerat quocumque modo, ne mortuus omnis Non redeat si quid pleno de corpore desit. Pellite corde metum, mea membra, et credite uosmet Cum Christo reditura deo; nam uos gerit ille Et secum reuocat. Morbos ridete minaces Inflictos casus contemnite, taetra sepulcra Despuite. Exsurgens quo Christus prouocat ite!