# Cath03 O crucifer bone, lucisator, Omniparens, pie, uerbigena, Edite corpore uirgineo, Sed prius in genitore potens, Astra solum mare quam fierent! Huc nitido, precor, intuitu Flecte salutiferam faciem Fronte serenus et inradia, Nominis ut sub honore tui Has epulas liceat capere. Te sine dulce nihil, domine, Nec iuuat ore quid adpetere, Pocula ni prius atque cibos, Christe, tuus fauor inbuerit Omnia sanctificante fide. Fercula nostra deum sapiant, Christus et influat in pateras, Seria ludicra uerba iocos, Denique quod sumus aut agimus, Trina superne regat pietas. Hic mihi nulla rosae spolia, Nullus aromate flagrat odor, Sed liquor influit ambrosius Nectareamque fidem redolet Fusus ab usque patris gremio. Sperne, camena, leues hederas, Cingere tempora quis solita es, Sertaque mystica dactylico Texere docta liga strofio Laude dei redimita comas. Quod generosa potest anima, Lucis et aetheris indigena, Soluere dignius obsequium, Quam data munera si recinat Artificem modulata suum? Ipse homini quia cuncta dedit, Quae capimus dominante manu, Quae polus aut humus aut pelagus Aere gurgite rure creant Haec mihi subdidit et sibi me. Callidus inlaqueat uolucres Aut pedicis dolus aut maculis, Inlita glutine corticeo Vimina plumigeram seriem Impediunt et abire uetant. Ecce per aequora fluctiuagos Texta greges sinuosa trahunt, Piscis item sequitur calamum Raptus acumine uulnifico, Credula saucius ora cibo. Fundit opes ager ingenuas Diues aristiferae segetis, Hic ubi uitea pampineo Bracchia palmite luxuriant, Pacis alumna ubi baca uiret. Haec opulentia christicolis Seruit et omnia subpeditat; Absit enim procul illa famis, Caedibus ut pecudum libeat Sanguineas lacerare dapes. Sint fera gentibus indomitis Prandia de nece quadrupedum, Nos holeris coma, nos siliqua Feta legumine multimodo Pauerit innocuis epulis. Spumea mulctra gerunt niueos Vbere de gemino latices Perque coagula densa liquor In solidum coit et fragili Ac tenerum premitur calatho. Mella recens mihi Cecropia Nectare sudat olente fauus; Haec opifex apis aerio Rore liquat tenuique thymo Nexilis inscia conubii. Hinc quoque pomiferi nemoris Munera mitia proueniunt; Arbor onus tremefacta suum Deciduo grauis imbre pluit Puniceosque iacit cumulos. Quae ueterum tuba quaeue lyra Flatibus inclyta uel fidibus Diuitis omnipotentis opus Quaeque fruenda patent homini Laudibus aequiperare queat? Te, pater optime, mane nouo, Solis et orbita cum media est, Te quoque luce sub occidua, Sumere cum monet hora cibum, Nostra, deus, canet harmonia. Quod calet halitus interior, Corde quod abdita uena tremit, Pulsat et incita quod resonam Lingua sub ore latens caueam, Laus superi patris esto mihi. Nos igitur tua, sancte, manus Caespite composuit madido Effigiem meditata suam, Vtque foret rata materies, Flauit et indidit ore animam. Tunc per amoena uirecta iubet Frondicomis habitare locis, Ver ubi perpetuum redolet Prataque multicolora latex Quadrifluo celer amne rigat. "Haec tibi nunc famulentur" ait "Vsibus omnia dedo tuis, Sed tamen aspera mortifero Stipite carpere poma ueto Qui medio uiret in nemore". Hic draco perfidus indocile Virginis inlicit ingenium Vt socium malesuada uirum Mandere cogeret ex uetitis Ipsa pari peritura modo. Corpora mutua (nosse nefas) Post epulas inoperta uident, Lubricus error et erubuit; Tegmina suta parant foliis Dedecus ut pudor occuleret. Conscia culpa deum pauitans Sede pia procul exigitur; Innuba femina quae fuerat Coniugis excipit imperium Foedera tristia iussa pati. Auctor et ipse doli coluber Plectitur inprobus, ut mulier Colla trilinguia calce terat; Sic coluber muliebre solum Suspicit atque uirum mulier. His ducibus uitiosa dehinc Posteritas ruit in facinus, Dumque rudes imitatur auos Fasque nefasque simul glomerans Impia crimina morte luit. Ecce uenit noua progenies, Aethere proditus alter homo Non luteus uelut ille prius, Sed deus ipse gerens hominem Corporeisque carens uitiis. Fit caro uiuida sermo patris, Numine quam rutilante grauis Non thalamo neque iure tori Nec genialibus inlecebris Intemerata puella parit. Hoc odium uetus illud erat, Hoc erat aspidis atque hominis Digladiabile discidium, Quod modo cernua femineis Vipera proteritur pedibus. Edere namque deum merita Omnia uirgo uenena domat, Tractibus anguis inexplicitis Virus inerme piger reuomit Gramine concolor in uiridi. Quae feritas modo non trepidat Territa de grege candidulo? Impauidas lupus inter oues Tristis obambulat et rabidum Sanguinis inmemor os cohibet. Agnus enim uice mirifica Ecce leonibus imperitat, Exagitansque truces aquilas Per uaga nubila perque notos Sidere lapsa columba fugat. Tu mihi, Christe, columba potens, Sanguine pasta cui cedit auis Tu niueus per ouile tuum Agnus hiare lupum prohibes Subiuga tigridis ora premens. Da, locuples deus, hoc famulis Rite precantibus, ut tenui Membra cibo recreata leuent Neu piger inmodicis dapibus Viscera tenta grauet stomachus. Haustus amarus abesto procul, Ne libeat tetigisse manu Exitiale quid aut uetitum; Gustus et ipse modum teneat, Sospitet ut iecur incolume. Sit satis anguibus horrificis, Liba quod inpia corporibus A! miseram peperere necem; Sufficiat semel ob facinus Plasma dei potuisse mori. Oris opus, uigor igneolus Non moritur, quia flante deo Compositus superoque fluens De solio patris artificis Vim liquidae rationis habet. Viscera mortua quin etiam Post obitum reparare datur Eque suis iterum tumulis Prisca renascitur effigies Puluereo coeunte situ. Credo equidem (neque uana fides) Corpora uiuere more animae; Nam modo corporeum memini De Flegetonte gradu facili Ad superos remeasse deum. Spes eadem mea membra manet, Quae redolentia funereo Iussa quiescere sarcofago Dux parili rediuiuus humo Ignea Christus ad astra uocat.