Cath03
O crucifer bone, lucisator,
Omniparens, pie, uerbigena,
Edite corpore uirgineo,
Sed prius in genitore potens,
Astra solum mare quam fierent!
Huc nitido, precor, intuitu
Flecte salutiferam faciem
Fronte serenus et inradia,
Nominis ut sub honore tui
Has epulas liceat capere.
Te sine dulce nihil, domine,
Nec iuuat ore quid adpetere,
Pocula ni prius atque cibos,
Christe, tuus fauor inbuerit
Omnia sanctificante fide.
Fercula nostra deum sapiant,
Christus et influat in pateras,
Seria ludicra uerba iocos,
Denique quod sumus aut agimus,
Trina superne regat pietas.
Hic mihi nulla rosae spolia,
Nullus aromate flagrat odor,
Sed liquor influit ambrosius
Nectareamque fidem redolet
Fusus ab usque patris gremio.
Sperne, camena, leues hederas,
Cingere tempora quis solita es,
Sertaque mystica dactylico
Texere docta liga strofio
Laude dei redimita comas.
Quod generosa potest anima,
Lucis et aetheris indigena,
Soluere dignius obsequium,
Quam data munera si recinat
Artificem modulata suum?
Ipse homini quia cuncta dedit,
Quae capimus dominante manu,
Quae polus aut humus aut pelagus
Aere gurgite rure creant
Haec mihi subdidit et sibi me.
Callidus inlaqueat uolucres
Aut pedicis dolus aut maculis,
Inlita glutine corticeo
Vimina plumigeram seriem
Impediunt et abire uetant.
Ecce per aequora fluctiuagos
Texta greges sinuosa trahunt,
Piscis item sequitur calamum
Raptus acumine uulnifico,
Credula saucius ora cibo.
Fundit opes ager ingenuas
Diues aristiferae segetis,
Hic ubi uitea pampineo
Bracchia palmite luxuriant,
Pacis alumna ubi baca uiret.
Haec opulentia christicolis
Seruit et omnia subpeditat;
Absit enim procul illa famis,
Caedibus ut pecudum libeat
Sanguineas lacerare dapes.
Sint fera gentibus indomitis
Prandia de nece quadrupedum,
Nos holeris coma, nos siliqua
Feta legumine multimodo
Pauerit innocuis epulis.
Spumea mulctra gerunt niueos
Vbere de gemino latices
Perque coagula densa liquor
In solidum coit et fragili
Ac tenerum premitur calatho.
Mella recens mihi Cecropia
Nectare sudat olente fauus;
Haec opifex apis aerio
Rore liquat tenuique thymo
Nexilis inscia conubii.
Hinc quoque pomiferi nemoris
Munera mitia proueniunt;
Arbor onus tremefacta suum
Deciduo grauis imbre pluit
Puniceosque iacit cumulos.
Quae ueterum tuba quaeue lyra
Flatibus inclyta uel fidibus
Diuitis omnipotentis opus
Quaeque fruenda patent homini
Laudibus aequiperare queat?
Te, pater optime, mane nouo,
Solis et orbita cum media est,
Te quoque luce sub occidua,
Sumere cum monet hora cibum,
Nostra, deus, canet harmonia.
Quod calet halitus interior,
Corde quod abdita uena tremit,
Pulsat et incita quod resonam
Lingua sub ore latens caueam,
Laus superi patris esto mihi.
Nos igitur tua, sancte, manus
Caespite composuit madido
Effigiem meditata suam,
Vtque foret rata materies,
Flauit et indidit ore animam.
Tunc per amoena uirecta iubet
Frondicomis habitare locis,
Ver ubi perpetuum redolet
Prataque multicolora latex
Quadrifluo celer amne rigat.
"Haec tibi nunc famulentur" ait
"Vsibus omnia dedo tuis,
Sed tamen aspera mortifero
Stipite carpere poma ueto
Qui medio uiret in nemore".
Hic draco perfidus indocile
Virginis inlicit ingenium
Vt socium malesuada uirum
Mandere cogeret ex uetitis
Ipsa pari peritura modo.
Corpora mutua (nosse nefas)
Post epulas inoperta uident,
Lubricus error et erubuit;
Tegmina suta parant foliis
Dedecus ut pudor occuleret.
Conscia culpa deum pauitans
Sede pia procul exigitur;
Innuba femina quae fuerat
Coniugis excipit imperium
Foedera tristia iussa pati.
Auctor et ipse doli coluber
Plectitur inprobus, ut mulier
Colla trilinguia calce terat;
Sic coluber muliebre solum
Suspicit atque uirum mulier.
His ducibus uitiosa dehinc
Posteritas ruit in facinus,
Dumque rudes imitatur auos
Fasque nefasque simul glomerans
Impia crimina morte luit.
Ecce uenit noua progenies,
Aethere proditus alter homo
Non luteus uelut ille prius,
Sed deus ipse gerens hominem
Corporeisque carens uitiis.
Fit caro uiuida sermo patris,
Numine quam rutilante grauis
Non thalamo neque iure tori
Nec genialibus inlecebris
Intemerata puella parit.
Hoc odium uetus illud erat,
Hoc erat aspidis atque hominis
Digladiabile discidium,
Quod modo cernua femineis
Vipera proteritur pedibus.
Edere namque deum merita
Omnia uirgo uenena domat,
Tractibus anguis inexplicitis
Virus inerme piger reuomit
Gramine concolor in uiridi.
Quae feritas modo non trepidat
Territa de grege candidulo?
Impauidas lupus inter oues
Tristis obambulat et rabidum
Sanguinis inmemor os cohibet.
Agnus enim uice mirifica
Ecce leonibus imperitat,
Exagitansque truces aquilas
Per uaga nubila perque notos
Sidere lapsa columba fugat.
Tu mihi, Christe, columba potens,
Sanguine pasta cui cedit auis
Tu niueus per ouile tuum
Agnus hiare lupum prohibes
Subiuga tigridis ora premens.
Da, locuples deus, hoc famulis
Rite precantibus, ut tenui
Membra cibo recreata leuent
Neu piger inmodicis dapibus
Viscera tenta grauet stomachus.
Haustus amarus abesto procul,
Ne libeat tetigisse manu
Exitiale quid aut uetitum;
Gustus et ipse modum teneat,
Sospitet ut iecur incolume.
Sit satis anguibus horrificis,
Liba quod inpia corporibus
A! miseram peperere necem;
Sufficiat semel ob facinus
Plasma dei potuisse mori.
Oris opus, uigor igneolus
Non moritur, quia flante deo
Compositus superoque fluens
De solio patris artificis
Vim liquidae rationis habet.
Viscera mortua quin etiam
Post obitum reparare datur
Eque suis iterum tumulis
Prisca renascitur effigies
Puluereo coeunte situ.
Credo equidem (neque uana fides)
Corpora uiuere more animae;
Nam modo corporeum memini
De Flegetonte gradu facili
Ad superos remeasse deum.
Spes eadem mea membra manet,
Quae redolentia funereo
Iussa quiescere sarcofago
Dux parili rediuiuus humo
Ignea Christus ad astra uocat.