# Cath04 Pastis uisceribus ciboque sumpto Quem lex corporis inbecilla poscit, Laudem lingua deo patri rependat, Patri qui Cherubin sedile sacrum Nec non et Seraphin suum supremo Subnixus solio tenet regitque. Hic est quem Sabaoth deum uocamus; Expers principii carensque fine, Rerum conditor et repertor orbis, Fons uitae liquida fluens ab arce Infusor fidei, sator pudoris, Mortis perdomitor, salutis auctor. Omnes quod sumus aut uigemus, inde est. Regnat spiritus ille sempiternus A Christo simul et parente missus. Intrat pectora candidus pudica, Quae templi uice consecrata rident Postquam conbiberint deum medullis. Sed si quid uitii doliue nasci Inter uiscera iam dicata sensit, Ceu spurcum refugit celer sacellum. Taetrum flagrat enim uapore crasso Horror conscius aestuante culpa Offensumque bonum niger repellit. Nec solus pudor innocensue uotum Templum constituunt perenne Christo In cordis medii sinu ac recessu, Sed ne crapula ferueat cauendum est, Quae sedem fidei cibis refertam Vsque ad congeriem coartet intus. Parcis uictibus expedita corda Infusum melius deum receptant; Hic pastus animae est saporque uerus. Sed nos tu gemino fouens paratu Artus atque animas utroque pastu Confirmas, pater, ac uigore conples. Sic olim tua praecluens potestas Inter raucisonos situm leones Inlapsis dapibus uirum refouit. Illum fusile numen execrantem Et curuare caput sub expolita Aeris materia nefas putantem Plebs dirae Babylonis ac tyrannus Morti subdiderant, feris dicarant Saeuis protinus haustibus uorandum. O semper pietas fidesque tuta! Lambunt indomiti uirum leones Intactumque dei tremunt alumnum. Astant comminus et iubas reponunt, Mansuescit rabies fameque blanda Praedam rictibus ambit incruentis. Sed cum tenderet ad superna palmas Expertumque sibi deum rogaret Clausus iugiter indigensque uictus, Iussus nuntius aduolare terris, Qui pastum famulo daret probato, Raptim desilit obsequente mundo. Cernit forte procul dapes inemptas, Quas messoribus Ambacum profeta Agresti bonus exhibebat arte. Huius caesarie manu prehensa Plenis, sicut erat, grauem canistris Suspensum rapit et uehit per auras. Tum raptus simul ipse prandiumque Sensim labitur in lacum leonum Et quas tunc epulas gerebat offert: "Sumas laetus" ait "libensque carpas Quae summus pater angelusque Christi Mittunt liba tibi sub hoc periclo". His sumptis Danielus excitauit In caelum faciem ciboque fortis "Amen" reddidit, "alleluia" dixit. Sic nos muneribus tuis refecti, Largitor deus omnium bonorum, Grates reddimus et sacramus hymnos. Tu nos tristifico uelut tyranno Mundi scilicet inpotentis actu Conclusos regis et feram repellis Quae circumfremit ac uorare temptat Insanos acuens furore dentes, Cur te, summe deus, precemur unum. Vexamur, premimur, malis rotamur; Oderunt lacerant trahunt lacessunt; Iuncta est suppliciis fides iniquis. Nec defit tamen anxiis medella; Nam languente truci leonis ira Inlapsae superingeruntur escae. Quas si quis sitienter hauriendo Non gustu tenui sed ore pleno Internis uelit inplicare uenis, Hic sancto satiatus ex profeta Iustorum capiet cibos uirorum Qui fructum domino metunt perenni. Nil est dulcius ac magis saporum, Nil quod plus hominem iuuare possit Quam uatis pia praecinentis orsa. His sumptis licet insolens potestas Prauum iudicet inrogetque mortem, Inpasti licet inruant leones, Nos semper dominum patrem fatentes In te, Christe deus, loquemur unum Constanterque tuam crucem feremus.