Cath04
Pastis uisceribus ciboque sumpto
Quem lex corporis inbecilla poscit,
Laudem lingua deo patri rependat,
Patri qui Cherubin sedile sacrum
Nec non et Seraphin suum supremo
Subnixus solio tenet regitque.
Hic est quem Sabaoth deum uocamus;
Expers principii carensque fine,
Rerum conditor et repertor orbis,
Fons uitae liquida fluens ab arce
Infusor fidei, sator pudoris,
Mortis perdomitor, salutis auctor.
Omnes quod sumus aut uigemus, inde est.
Regnat spiritus ille sempiternus
A Christo simul et parente missus.
Intrat pectora candidus pudica,
Quae templi uice consecrata rident
Postquam conbiberint deum medullis.
Sed si quid uitii doliue nasci
Inter uiscera iam dicata sensit,
Ceu spurcum refugit celer sacellum.
Taetrum flagrat enim uapore crasso
Horror conscius aestuante culpa
Offensumque bonum niger repellit.
Nec solus pudor innocensue uotum
Templum constituunt perenne Christo
In cordis medii sinu ac recessu,
Sed ne crapula ferueat cauendum est,
Quae sedem fidei cibis refertam
Vsque ad congeriem coartet intus.
Parcis uictibus expedita corda
Infusum melius deum receptant;
Hic pastus animae est saporque uerus.
Sed nos tu gemino fouens paratu
Artus atque animas utroque pastu
Confirmas, pater, ac uigore conples.
Sic olim tua praecluens potestas
Inter raucisonos situm leones
Inlapsis dapibus uirum refouit.
Illum fusile numen execrantem
Et curuare caput sub expolita
Aeris materia nefas putantem
Plebs dirae Babylonis ac tyrannus
Morti subdiderant, feris dicarant
Saeuis protinus haustibus uorandum.
O semper pietas fidesque tuta!
Lambunt indomiti uirum leones
Intactumque dei tremunt alumnum.
Astant comminus et iubas reponunt,
Mansuescit rabies fameque blanda
Praedam rictibus ambit incruentis.
Sed cum tenderet ad superna palmas
Expertumque sibi deum rogaret
Clausus iugiter indigensque uictus,
Iussus nuntius aduolare terris,
Qui pastum famulo daret probato,
Raptim desilit obsequente mundo.
Cernit forte procul dapes inemptas,
Quas messoribus Ambacum profeta
Agresti bonus exhibebat arte.
Huius caesarie manu prehensa
Plenis, sicut erat, grauem canistris
Suspensum rapit et uehit per auras.
Tum raptus simul ipse prandiumque
Sensim labitur in lacum leonum
Et quas tunc epulas gerebat offert:
"Sumas laetus" ait "libensque carpas
Quae summus pater angelusque Christi
Mittunt liba tibi sub hoc periclo".
His sumptis Danielus excitauit
In caelum faciem ciboque fortis
"Amen" reddidit, "alleluia" dixit.
Sic nos muneribus tuis refecti,
Largitor deus omnium bonorum,
Grates reddimus et sacramus hymnos.
Tu nos tristifico uelut tyranno
Mundi scilicet inpotentis actu
Conclusos regis et feram repellis
Quae circumfremit ac uorare temptat
Insanos acuens furore dentes,
Cur te, summe deus, precemur unum.
Vexamur, premimur, malis rotamur;
Oderunt lacerant trahunt lacessunt;
Iuncta est suppliciis fides iniquis.
Nec defit tamen anxiis medella;
Nam languente truci leonis ira
Inlapsae superingeruntur escae.
Quas si quis sitienter hauriendo
Non gustu tenui sed ore pleno
Internis uelit inplicare uenis,
Hic sancto satiatus ex profeta
Iustorum capiet cibos uirorum
Qui fructum domino metunt perenni.
Nil est dulcius ac magis saporum,
Nil quod plus hominem iuuare possit
Quam uatis pia praecinentis orsa.
His sumptis licet insolens potestas
Prauum iudicet inrogetque mortem,
Inpasti licet inruant leones,
Nos semper dominum patrem fatentes
In te, Christe deus, loquemur unum
Constanterque tuam crucem feremus.