# Cath06 Ades, pater supreme, Quem nemo uidit umquam, Patrisque sermo Christe Et spiritus benigne! O trinitatis huius Vis una lumen unum, Deus ex deo perennis, Deus ex utroque missus! Fluxit labor diei, Redit et quietis hora, Blandus sopor uicissim Fessos relaxat artus. Mens aestuans procellis Curisque sauciata Totis bibit medullis Obliuiale poclum. Serpit per omne corpus Lethea uis nec ullum Miseris doloris aegri Patitur manere sensum. Lex haec data est caducis Deo iubente membris, Vt temperet laborem Medicabilis uoluptas. Sed dum pererrat omnes Quies amica uenas Pectusque feriatum Placat rigante somno, Liber uagat per auras Rapido uigore sensus Variasque per figuras Quae sunt operta cernit, Quia mens soluta curis, Cui est origo caelum Purusque fons ab aetra, Iners iacere nescit. Imitata multiformes Facies sibi ipsa fingit, Per quas repente currens Tenui fruatur actu. Sed sensa somniantum Dispar fatigat horror. Nunc splendor intererrat, Qui dat futura nosse; Plerumque dissipatis Mendax imago ueris Animos pauore maestos Ambage fallit atra. Quem rara culpa morum Non polluit frequenter, Hunc lux serena uibrans Res edocet latentes; At qui coinquinatum, Vitiis cor inpiauit, Lusus pauore multo Species uidet tremendas. Hoc patriarcha noster Sub carceris catena Geminis simul ministris Interpres adprobauit. Quorum regressus unus Dat poculum tyranno, Ast alterum rapaces Fixum uorant uolucres. Ipsum deinde regem Perplexa somniantem Monuit famem futuram Clausis cauere aceruis. Mox praesul ac tetrarches Regnum per omne iussus Sociam tenere uirgam Dominae resedit aulae. O quam profunda iustis Arcana per soporem Aperit tuenda Christus, Quam clara, quam tacenda! Euangelista summi Fidissimus magistri Signata quae latebant Nebulis uidet remotis Ipsum tonantis agnum De caede purpurantem, Qui conscium futuri Librum resignat unus. Huius manum potentem Gladius perarmat anceps Et fulgurans utrimque Duplicem minatur ictum. Quaesitor ille solus Animaeque corporisque Ensisque bis timendus Prima ac secunda mors est. Idem tamen benignus Vltor retundit iram Paucosque non piorum Patitur perire in aeuum. Huic inclytus perenne Tribuit pater tribunal, Hunc obtinere iussit Nomen supra omne nomen. Hic praepotens cruenti Extinctor Antichristi, Qui de furente monstro Pulchrum refert tropaeum. Quam bestiam capacem Populosque deuorantem, Quam sanguinis Carybdem Iohannis execratur. Hanc nempe quae sacratum Praeferre nomen ausa Imam petit gehennam Christo perempta uero. Tali sopore iustus Mentem relaxat heros, Vt spiritu sagaci Caelum peragret omne. Nos nil meremur horum, Quos creber inplet error, Concreta quos malarum Vitiat cupido rerum. Sat est quiete dulci Fessum fouere corpus; Sat, si nihil sinistrum Vanae minentur umbrae. Cultor dei, memento Te fontis et lauacri Rorem subisse sanctum, Te chrismate innotatum. Fac, cum uocante somno Castum petis cubile, Frontem locumque cordis Crucis figura signet. Crux pellit omne crimen, Fugiunt crucem tenebrae, Tali dicata signo Mens fluctuare nescit. Procul, o procul uagantum Portenta somniorum! Procul esto peruicaci Praestigiator astu! O tortuose serpens, Qui mille per meandros Fraudesque flexuosas Agitas quieta corda, Discede, Christus hic est. Hic Christus est, liquesce! Signum quod ipse nosti Damnat tuam cateruam. Corpus licet fatiscens Iaceat recline paulum, Christum tamen sub ipso Meditabimur sopore.