Cath06
Ades, pater supreme,
Quem nemo uidit umquam,
Patrisque sermo Christe
Et spiritus benigne!
O trinitatis huius
Vis una lumen unum,
Deus ex deo perennis,
Deus ex utroque missus!
Fluxit labor diei,
Redit et quietis hora,
Blandus sopor uicissim
Fessos relaxat artus.
Mens aestuans procellis
Curisque sauciata
Totis bibit medullis
Obliuiale poclum.
Serpit per omne corpus
Lethea uis nec ullum
Miseris doloris aegri
Patitur manere sensum.
Lex haec data est caducis
Deo iubente membris,
Vt temperet laborem
Medicabilis uoluptas.
Sed dum pererrat omnes
Quies amica uenas
Pectusque feriatum
Placat rigante somno,
Liber uagat per auras
Rapido uigore sensus
Variasque per figuras
Quae sunt operta cernit,
Quia mens soluta curis,
Cui est origo caelum
Purusque fons ab aetra,
Iners iacere nescit.
Imitata multiformes
Facies sibi ipsa fingit,
Per quas repente currens
Tenui fruatur actu.
Sed sensa somniantum
Dispar fatigat horror.
Nunc splendor intererrat,
Qui dat futura nosse;
Plerumque dissipatis
Mendax imago ueris
Animos pauore maestos
Ambage fallit atra.
Quem rara culpa morum
Non polluit frequenter,
Hunc lux serena uibrans
Res edocet latentes;
At qui coinquinatum,
Vitiis cor inpiauit,
Lusus pauore multo
Species uidet tremendas.
Hoc patriarcha noster
Sub carceris catena
Geminis simul ministris
Interpres adprobauit.
Quorum regressus unus
Dat poculum tyranno,
Ast alterum rapaces
Fixum uorant uolucres.
Ipsum deinde regem
Perplexa somniantem
Monuit famem futuram
Clausis cauere aceruis.
Mox praesul ac tetrarches
Regnum per omne iussus
Sociam tenere uirgam
Dominae resedit aulae.
O quam profunda iustis
Arcana per soporem
Aperit tuenda Christus,
Quam clara, quam tacenda!
Euangelista summi
Fidissimus magistri
Signata quae latebant
Nebulis uidet remotis
Ipsum tonantis agnum
De caede purpurantem,
Qui conscium futuri
Librum resignat unus.
Huius manum potentem
Gladius perarmat anceps
Et fulgurans utrimque
Duplicem minatur ictum.
Quaesitor ille solus
Animaeque corporisque
Ensisque bis timendus
Prima ac secunda mors est.
Idem tamen benignus
Vltor retundit iram
Paucosque non piorum
Patitur perire in aeuum.
Huic inclytus perenne
Tribuit pater tribunal,
Hunc obtinere iussit
Nomen supra omne nomen.
Hic praepotens cruenti
Extinctor Antichristi,
Qui de furente monstro
Pulchrum refert tropaeum.
Quam bestiam capacem
Populosque deuorantem,
Quam sanguinis Carybdem
Iohannis execratur.
Hanc nempe quae sacratum
Praeferre nomen ausa
Imam petit gehennam
Christo perempta uero.
Tali sopore iustus
Mentem relaxat heros,
Vt spiritu sagaci
Caelum peragret omne.
Nos nil meremur horum,
Quos creber inplet error,
Concreta quos malarum
Vitiat cupido rerum.
Sat est quiete dulci
Fessum fouere corpus;
Sat, si nihil sinistrum
Vanae minentur umbrae.
Cultor dei, memento
Te fontis et lauacri
Rorem subisse sanctum,
Te chrismate innotatum.
Fac, cum uocante somno
Castum petis cubile,
Frontem locumque cordis
Crucis figura signet.
Crux pellit omne crimen,
Fugiunt crucem tenebrae,
Tali dicata signo
Mens fluctuare nescit.
Procul, o procul uagantum
Portenta somniorum!
Procul esto peruicaci
Praestigiator astu!
O tortuose serpens,
Qui mille per meandros
Fraudesque flexuosas
Agitas quieta corda,
Discede, Christus hic est.
Hic Christus est, liquesce!
Signum quod ipse nosti
Damnat tuam cateruam.
Corpus licet fatiscens
Iaceat recline paulum,
Christum tamen sub ipso
Meditabimur sopore.