Cath09 University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk ££.PRVD.Cath09 Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Cath09
Da, puer, plectrum, choraeis ut canam fidelibus Dulce carmen et melodum, gesta Christi insignia. Hunc camena nostra solum pangat, hunc laudet lyra. Christus est, quem rex sacerdos adfuturum protinus Infulatus concinebat uoce corda et tympano, Spiritum caelo influentem per medullas hauriens. Facta nos et iam probata pangimus miracula, Testis est orbis nec ipsa terra quod uidit negat, Comminus deum docendis proditum mortalibus. Corde natus ex parentis ante mundi exordium, Alfa et w cognominatus, ipse fons et clausula Omnium quae sunt fuerunt quaeque post futura sunt. Ipse iussit, et creata, dixit ipse, et facta sunt Terra caelum fossa ponti trina rerum machina, Quaeque in his uigent sub alto solis et lunae globo. Corporis formam caduci, membra morti obnoxia Induit, ne gens periret primoplasti ex germine, Merserat quam lex profundo noxialis tartaro. O beatus ortus ille, uirgo cum puerpera Edidit nostram salutem feta sancto spiritu Et puer redemptor orbis os sacratum protulit! Psallat altitudo caeli, psallite omnes angeli, Quidquid est uirtutis usquam psallat in laudem dei, Nulla linguarum silescat, uox et omnis consonet. Ecce, quem uates uetustis concinebant saeculis, Quem profetarum fideles paginae spoponderant, Emicat promissus olim; cuncta conlaudent eum! Cantharis infusa lymfa fit Falernum nobile, Nuntiat uinum minister esse promptum ex hydria, Ipse rex sapore tinctis obstupescit poculis. "Membra morbis ulcerosa, uiscerum putredines Mando ut abluantur" inquit, fit ratum, quod iusserat. Turgidam cutem repurgant uulnerum piamina. Tu perennibus tenebris iam sepulta lumina Inlinis limo salubri sacri et oris nectare; Mox apertis hac medella lux reducta est orbibus. Increpas uentum furentem quod procellis tristibus Vertat aequor fundo ab imo uexet et uagam ratem; Ille iussis obsecundat, mitis unda sternitur. Extimum uestis sacratae furtim mulier attigit, Protinus salus secuta est; ora pallor deserit, Sistitur riuus cruore qui fluebat perpeti. Exitu dulcis iuuentae raptum ephebum uiderat Orba quem mater supremis funerabat fletibus; "Surge" dixit; ille surgit, matri et adstans redditur. Sole iam quarto carentem, iam sepulcro absconditum Lazarum iubet uigere reddito spiramine Faetidum iecur reductus rursus intrat halitus. Ambulat per stagna ponti, summa calcat fluctuum Mobilis liquor profundi pendulam praestat uiam Nec fatiscit unda sanctis pressa sub uestigiis. Suetus antro bustuali sub catenis frendere Mentis inpos efferatis percitus furoribus Prosilit ruitque supplex, Christum adesse ut senserat. Pulsa pestis lubricorum milliformis daemonum Corripit gregis suilli sordida spurcamina Seque nigris mergit undis et pecus lymfaticum. Ferte qualis ter quaternis ferculorum fragmina! Adfatim referta iam sunt adcubantum milia Fio quinque panibus peresis et gemellis piscibus. Tu cibus panisque noster, tu perennis suauitas; Nescit esurire in aeuum qui tuam sumit dapem Nec lacunam uentris inplet, sed fouet uitalia. Clausus aurium meatus et sonorum nescius Purgat ad praecepta Christi crassa quaeque obstacula, Vocibus capax fruendis ac susurris peruius. Omnis aegritudo cedit, languor omnis pellitur, Lingua fatur quam ueterna uinxerant silentia, Gestat et suum per urbem laetus aeger lectulum. Quin et ipsum, ne salutis inferi expertes forent, Tartarum benignus intrat; fracta cedit ianua, Vectibus cadit reuulsis cardo dissolubilis. Illa prompta ad inruentes, ad reuertentes tenax Obice extrorsum repulso porta reddit mortuos Lege uersa et limen atrum iam recalcandum patet. Sed deus dum luce fulua mortis antra inluminat, Dum stupentibus tenebris candidum praestat diem, Tristia squalentis aetrae palluerunt sidera. Sol refugit et lugubri sordidus ferrugine Igneum reliquit axem seque maerens abdidit; Fertur horruisse mundus noctis aeternae chaos. Solue uocem, mens sonora, solue linguam mobilem, Dic tropaeum passionis, dic triumfalem crucem, Pange uexillum notatis quod refulget frontibus. O nouum caede stupenda uulneris miraculum! Hinc cruoris fluxit unda, lymfa parte ex altera; Lymfa nempe dat lauacrum, tum corona ex sanguine est. Vidit anguis immolatum corporis sacri hostiam, Vidit et fellis perusti mox uenenum perdidit Saucius dolore multo, colla fractus sibila. Quid tibi, profane serpens, profuit rebus nouis Plasma primum perculisse uersipelli hortamine? Diluit culpam recepto forma mortalis deo. Ad breuem se mortis usum dux salutis dedidit, Mortuos olim sepultos ut redire insuesceret Dissolutis pristinorum uinculis peccaminum. Tunc patres sanctique multi conditorem praeuium Iam reuertentem secuti tertio demum die Carnis indumenta sumunt eque bustis prodeunt. Cerneres coire membra de fauillis aridis, Frigidum uenis resumptis puluerem tepescere, Ossa neruos et medullas glutino cutis tegi. Post, ut occasum resoluit uitae et hominem reddidit, Arduum tribunal alti uictor ascendit patris Inclytam caelo reportans passionis gloriam. Macte iudex mortuorum, macte rex uiuentium, Dexter in parentis arce qui cluis uirtutibus, Omnium uenturus inde iustus ultor criminum! Te senes et te iuuentus, paruulorum te chorus, Turba matrum uirginumque, simplices puellulae Voce concordes pudicis perstrepant concentibus. Fluminum lapsus et undae litorum crepidines, Imber aestus nix pruina, silua et aura, nox dies Omnibus te concelebrent saeculorum saeculis!