# Cath10 Deus, ignee fons animarum, Duo qui socians elementa, Viuum simul ac moribundum, Hominem, pater, effigiasti, Tua sunt, tua, rector, utraque, Tibi copula iungitur horum, Tibi dum uegetata cohaerent Et spiritus et caro seruit. Rescissa sed ista seorsum Soluunt hominem perimuntque; Humus excipit arida corpus, Animae rapit aura liquorem, At, si generis memor ignis Contagia pigra recuset, Vehit hospita uiscera secum Pariterque reportat ad astra. Quia cuncta creata necesse est Labefacta senescere tandem, Conpactaque dissociari, Et dissona texta retexi. Hanc tu, deus optime, mortem Famulis abolere paratus Iter inuiolabile monstras Quo perdita membra resurgant, Vt, dum generosa caducis Ceu carcere clausa ligantur, Pars illa potentior extet Quae germen ab aethere traxit. Si terrea forte uoluntas Luteum sapit et graue captat, Animus quoque pondere uictus Sequitur sua membra deorsum. Nam quod requiescere corpus Vacuum sine mente uidemus, Spatium breue restat ut alti Repetat collegia sensus. Venient cito saecula cum iam Socius calor ossa reuisat Animataque sanguine uiuo Habitacula pristina gestet. Quae pigra cadauera pridem Tumulis putrefacta iacebant Volucres rapientur in auras Animas comitata priores. Hinc maxima cura sepulcris Inpenditur, hinc resolutos Honor ultimus accipit artus Et funeris ambitus ornat. Candore nitentia claro Praetendere lintea mos est, Aspersaque myrra Sabaeo Corpus medicamine seruat. Quidnam sibi saxa cauata, Quid pulchra uolunt monumenta, Nisi quod res creditur illis Non mortua sed data somno? Hoc prouida christicolarum Pietas studet utpote credens Fore protinus omnia uiua Quae nunc gelidus sopor urget. Qui iacta cadauera passim Miserans tegit aggere terrae, Opus exhibet ille benignum Christo pius omnipotenti; Quia lex eadem monet omnes Gemitum dare sorte sub una Cognataque funera nobis Aliena in morte dolere. Sancti sator ille Tobiae, Sacer ac uenerabilis heros Dapibus iam rite paratis Ius praetulit exequiarum. Iam stantibus ille ministris Cyathos et fercula liquit Studioque accinctus humandi Fleto dedit ossa sepulcro. Veniunt mox praemia caelo Pretiumque rependitur ingens, Nam lumina nescia solis Deus inlita felle serenat. Iam tunc docuit pater orbis Quam sit rationis egenis Mordax et amara medella Cum lux animum noua uexat. Docuit quoque non prius ullum Caelestia cernere regna Quam nocte et uulnere tristi Tolerauerit aspera mundi. Mors ipsa beatior inde est, Quod per cruciamina leti Via panditur ardua iustis Et ad astra doloribus itur. Sic corpora mortificata Redeunt melioribus annis, Nec post obitum recalescens Conpago fatiscere nouit. Haec quae modo pallida tabo Color albidus inficit ora Tunc flore uenustior omni Sanguis cute tinguet amoena. Iam nulla deinde senectus Frontis decus inuida carpet, Macies neque sicca lacertos Suco tenuabit adeso. Morbus quoque pestifer artus Qui nunc populatur anhelos Sua tunc tormenta resudans Luet inter uincula mille. Hunc eminus aere ab alto Victrix caro iamque perennis Cernet sine fine gementem Quos mouerat ipse dolores. Quid turba superstes inepta Clangens ululamina miscet? Cur tam bene condita iura Luctu dolor arguit amens? Iam maesta quiesce querella, Lacrimas supendite, matres! Nullus sua pignera plangat, Mors haec reparatio uitae est. Sic semina sicca uirescunt Iam mortua iamque sepulta, Quae reddita caespite ab imo Veteres meditantur aristas. Nunc suscipe, terra, fouendum Gremioque hunc concipe molli! Hominis tibi membra sequestro, Generosa et fragmina credo. Animae fuit haec domus olim Factoris ab ore creatae, Feruens habitauit in istis Sapientia principe Christo. Tu depositum tege corpus, Non inmemor ille requiret Sua munera fictor et auctor Propriique enigmata uultus. Veniant modo tempora iusta Cum spem deus inpleat omnem, Reddas patefacta necesse est Qualem tibi trado figuram. Non, si cariosa uetustas Dissoluerit ossa fauillis Fueritque cinisculus arens Minimi mensura pugilli, Nec, si uaga flamina et aurae Vacuum per inane uolantes Tulerint cum puluere neruos, Hominem periisse licebit. Sed dum resolubile corpus Reuocas, deus, atque reformas, Quanam regione iubebis Animam requiescere puram? Gremio senis addita sancti Recubabit ut est Eleazar Quem floribus undique saeptum Diues procul aspicit ardens. Sequimur tua dicta, redemptor, Quibus atra e morte triumfans Tua per uestigia mandas Socium crucis ire latronem. Patet ecce fidelibus ampli Via lucida iam paradisi, Licet et nemus illud adire Homini quod ademerat anguis. Illic, precor, optime ductor, Famulam tibi praecipe mentem Genitali in sede sacrari, Quam liquerat exul et errans. Nos tecta fouebimus ossa Violis et fronde frequenti Titulumque et frigida saxa Liquido spargemus odore.