# Cath11 Quid est quod artum circulum Sol iam recurrens deserit? Christusne terris nascitur, Qui lucis auget tramitem? Heu quam fugacem gratiam Festina uoluebat dies, Quam paene subductam facem Sensim recisa extinxerat. Caelum nitescat laetius, Gratetur et gaudens humus; Scandit gradatim denuo Iubar priores lineas. Emerge, dulcis pusio, Quem mater edit castitas Parens et expers coniugis, Mediator et duplex genus! Ex ore quamlibet patris Sis ortus et uerbo editus, Tamen paterno in pectore Sofia callebas prius. Quae prompta caelum condidit, Caelum diemque et cetera; Virtute uerbi effecta sunt Haec cuncta; nam Verbum Deus. Sed ordinatis saeculis Rerumque digesto statu Fundator ipse et artifex Permansit in patris sinu, Donec rotata annalium Transuoluerentur milia Atque ipse peccantem diu Dignatus orbem uiseret. Nam caeca uis mortalium Venerans inanes nenias Vel aera uel saxa algida Vel ligna credebat deum. Haec dum sequuntur perfidi, Praedonis in ius uenerant Et mancipatam fumido Vitam baratro inmerserant. Stragem sed istam non tulit Christus cadentum gentium, Inpune ne forsan sui Patris periret fabrica. Mortale corpus induit, Vt excitato corpore Mortis catenam frangeret Hominemque portaret patri. Hic ille natalis dies Quo te creator arduus Spirauit et limo indidit Sermone carnem glutinans. Sentisne, uirgo nobilis, Matura per fastidia Pudoris intactum decus Honore partus crescere? O quanta rerum gaudia Aluus pudica continet, Ex qua nouellum saeculum Procedit et lux aurea! Vagitus ille exordium Vernantis orbis prodidit; Nam tunc renatus sordidum Mundus ueternum depulit. Sparsisse tellurem reor Rus omne densis floribus Ipsasque harenas Syrtium Flagrasse nardo et nectare. Te cuncta nascentem, puer, Sensere dura et barbara Victusque saxorum rigor Obduxit herbam cotibus. Iam mella de scopulis fluunt, Iam stillat ilex arido Sudans amomum stipite, Iam sunt myricis balsama. O sancta praesepis tui, Aeterne rex, cunabula Populisque per saeclum sacra, Mutis et ipsis credita! Adorat haec brutum pecus, Indocta turba scilicet, Adorat excors natio, Vis cuius in pastu sita est. Sed cum fideli spiritu Concurrat ad praesepia Pagana gens et quadrupes Sapiatque quod brutum fuit, Negat patrum prosapia Perosa praesentem deum; Credas uenenis ebriam Furiisue lymfatam rapi. Quid prona per scelus ruis? Agnosce, si quidquam tibi Mentis resedit integrae, Ducem tuorum principum! Hunc, quem latebra et obsetrix Et uirgo feta et cunulae Et inbecilla infantia Regem dederunt gentibus, Peccator intueberis Celsum coruscis nubibus Deiectus ipse et inritis Plangens reatum fletibus, Cum uasta signum bucina Terris cremandis miserit Et scissus axis cardinem Mundi ruentis soluerit. Insignis ipse et praeminens Meritis rependet congrua, His lucis usum perpetis, Illis gehennam et tartarum. Iudaea, tunc flumen crucis Experta, qui sit senties Quem, te furoris praesule, Mors hausit et mox reddidit.