Cath11
Quid est quod artum circulum
Sol iam recurrens deserit?
Christusne terris nascitur,
Qui lucis auget tramitem?
Heu quam fugacem gratiam
Festina uoluebat dies,
Quam paene subductam facem
Sensim recisa extinxerat.
Caelum nitescat laetius,
Gratetur et gaudens humus;
Scandit gradatim denuo
Iubar priores lineas.
Emerge, dulcis pusio,
Quem mater edit castitas
Parens et expers coniugis,
Mediator et duplex genus!
Ex ore quamlibet patris
Sis ortus et uerbo editus,
Tamen paterno in pectore
Sofia callebas prius.
Quae prompta caelum condidit,
Caelum diemque et cetera;
Virtute uerbi effecta sunt
Haec cuncta; nam Verbum Deus.
Sed ordinatis saeculis
Rerumque digesto statu
Fundator ipse et artifex
Permansit in patris sinu,
Donec rotata annalium
Transuoluerentur milia
Atque ipse peccantem diu
Dignatus orbem uiseret.
Nam caeca uis mortalium
Venerans inanes nenias
Vel aera uel saxa algida
Vel ligna credebat deum.
Haec dum sequuntur perfidi,
Praedonis in ius uenerant
Et mancipatam fumido
Vitam baratro inmerserant.
Stragem sed istam non tulit
Christus cadentum gentium,
Inpune ne forsan sui
Patris periret fabrica.
Mortale corpus induit,
Vt excitato corpore
Mortis catenam frangeret
Hominemque portaret patri.
Hic ille natalis dies
Quo te creator arduus
Spirauit et limo indidit
Sermone carnem glutinans.
Sentisne, uirgo nobilis,
Matura per fastidia
Pudoris intactum decus
Honore partus crescere?
O quanta rerum gaudia
Aluus pudica continet,
Ex qua nouellum saeculum
Procedit et lux aurea!
Vagitus ille exordium
Vernantis orbis prodidit;
Nam tunc renatus sordidum
Mundus ueternum depulit.
Sparsisse tellurem reor
Rus omne densis floribus
Ipsasque harenas Syrtium
Flagrasse nardo et nectare.
Te cuncta nascentem, puer,
Sensere dura et barbara
Victusque saxorum rigor
Obduxit herbam cotibus.
Iam mella de scopulis fluunt,
Iam stillat ilex arido
Sudans amomum stipite,
Iam sunt myricis balsama.
O sancta praesepis tui,
Aeterne rex, cunabula
Populisque per saeclum sacra,
Mutis et ipsis credita!
Adorat haec brutum pecus,
Indocta turba scilicet,
Adorat excors natio,
Vis cuius in pastu sita est.
Sed cum fideli spiritu
Concurrat ad praesepia
Pagana gens et quadrupes
Sapiatque quod brutum fuit,
Negat patrum prosapia
Perosa praesentem deum;
Credas uenenis ebriam
Furiisue lymfatam rapi.
Quid prona per scelus ruis?
Agnosce, si quidquam tibi
Mentis resedit integrae,
Ducem tuorum principum!
Hunc, quem latebra et obsetrix
Et uirgo feta et cunulae
Et inbecilla infantia
Regem dederunt gentibus,
Peccator intueberis
Celsum coruscis nubibus
Deiectus ipse et inritis
Plangens reatum fletibus,
Cum uasta signum bucina
Terris cremandis miserit
Et scissus axis cardinem
Mundi ruentis soluerit.
Insignis ipse et praeminens
Meritis rependet congrua,
His lucis usum perpetis,
Illis gehennam et tartarum.
Iudaea, tunc flumen crucis
Experta, qui sit senties
Quem, te furoris praesule,
Mors hausit et mox reddidit.