Cath12
Quicumque Christum quaeritis
Oculos in altum tollite!
Illic licebit uisere
Signum perennis gloriae.
Haec stella, quae solis rotam
Vincit decore ac lumine,
Venisse terris nuntiat
Cum carne terrestri deum.
Non illa seruit noctibus
Secuta lunam menstruam,
Sed sola caelum possidens
Cursum dierum temperat.
Arctoa quamuis sidera
In se retortis motibus
Obire nolint, at tamen
Plerumque sub nimbis latent.
Hoc sidus aeternum manet,
Haec stella numquam mergitur
Nec nubis occursu abdita
Obumbrat obductam facem.
Tristis cometa intercidat
Et, si quod astrum Sirio
Feruet uapore, iam dei
Sub luce destructum cadat.
En Persici ex orbis sinu
Sol unde sumit ianuam,
Cernunt periti interprete
Regale uexillum magi.
Quod ut refulsit, ceteri
Cessere signorum globi
Nec pulcher est ausus suam
Conferre formam Lucifer.
"Quis iste tantus" inquiunt
"Regnator astris imperans,
Quem sic tremunt caelestia,
Cui lux et aetra inseruiunt?
"Inlustre quiddam cernimus,
Quod nesciat finem pati,
Sublime celsum interminum,
Antiquius caelo et chao.
"Hic ille rex est gentium
Populique rex Iudaici
Promissus Abrahae patri
Eiusque in aeuum semini.
"Aequanda nam stellis sua
Cognouit olim germina
Primus sator credentium,
Nati inmolator unici.
"Iam flos subit Dauiticus
Radice Iessea editus
Sceptrique per uirgam uirens
Rerum cacumen occupat."
Exim sequuntur perciti
Fixis in altum uultibus
Qua stella sulcum traxerat
Claramque signabat uiam.
Sed uerticem pueri supra
Signum pependit inminens
Pronaque submissum face
Caput sacratum prodidit.
Videre quod postquam magi,
Eoa promunt munera
Stratique uotis offerunt
Tus myrram et aurum regium.
Agnosce clara insignia
Virtutis ac regni tui,
Puer o cui trinam pater
Praedestinauit indolem.
Regem deumque adnuntiant
Thensaurus et flagrans odor
Turis Sabaei, at myrreus
Puluis sepulcrum praedocet.
Hoc est sepulcrum quo deus,
Dum corpus extingui sinit
Atque id sepultum suscitat,
Mortis refregit carcerem.
O sola magnarum urbium
Maior Bethlem, cui contigit
Ducem salutis caelitus
Incorporatum gignere!
Altrice te summo patri
Heres creatur unicus,
Homo ex tonantis spiritu
Idemque sub membris deus.
Hunc et profetis testibus
Hisdemque signatoribus
Testator et sator iubet
Adire regnum et cernere,
Regnum quod ambit omnia,
Dia et marina et terrea
A solis ortu ad exitum
Et tartara et caelum supra.
Audit tyrannus anxius
Adesse regum principem,
Qui nomen Istrahel regat
Teneatque Dauid regiam.
Exclamat amens nuntio:
"Successor instat, pellimur.
Satelles, i ferrum rape
Perfunde cunas sanguine!
"Mas omnis infans occidat,
Scrutare nutricum sinus
Interque materna ubera
Ensem cruentet pusio.
"Suspecta per Bethlem mihi
Puerperarum est omnium
Fraus, ne qua furtim subtrahat
Prolem uirilis indolis."
Transfigit ergo carnifex
Mucrone districto furens
Effusa nuper corpora
Animasque rimatur nouas.
Locum minutis artubus
Vix interemptor inuenit
Quo plaga descendat patens
Iuguloque maior pugio est.
O barbarum spectaculum!
Inlisa ceruix cautibus
Spargit cerebrum lacteum
Oculosque per uulnus uomit,
Aut in profundum palpitans
Mersatur infans gurgitem,
Cui subter artis faucibus
Singultat unda et halitus.
Saluete flores martyrum
Quos lucis ipso in limine
Christi insecutor sustulit
Ceu turbo nascentes rosas!
Vos prima Christi uictima,
Grex inmolatorum tener,
Aram ante ipsam simplices
Palma et coronis luditis.
Quo proficit tantum nefas,
Quid crimen Herodem iuuat?
Vnus tot inter funera
Inpune Christus tollitur.
Inter coaeui sanguinis
Fluenta solus integer;
Ferrum quod orbabat nurus
Partus fefellit uirginis.
Sic stulta Faraonis mali
Edicta quondam fugerat
Christi figuram praeferens
Moses, receptor ciuium.
Cautum et statutum ius erat
Quo non liceret matribus,
Cum pondus alui absoluerent
Puerile pignus tollere.
Mens obsetricis sedulae
Pie in tyrannum contumax
Ad spem potentis gloriae
Furata seruat paruulum,
Quem mox sacerdotem sibi
Adsumpsit orbis conditor
Per quem notatam saxeis
Legem tabellis traderet.
Licetne Christum noscere
Tanti per exemplum uiri?
Dux ille caeso Aegyptio
Absoluit Istrahel iugo,
At nos subactos iugiter
Erroris imperio graui
Dux noster hoste saucio
Mortis tenebris liberat.
Hic expiatam fluctibus
Plebem marino in transitu
Repurgat undis dulcibus
Lucis columnam praeferens.
Hic proeliante exercitu
Pansis in altum bracchiis
Sublimis Amalec premit,
Crucis quod instar tunc fuit.
Hic nempe Hisus uerior,
Qui longa post dispendia
Victor suis tribulibus
Promissa soluit iugera,
Vi ter quaternas denique
Refluentis amnis alueo
Fundauit et fixit petras,
Apostolorum stemmata.
Iure ergo se Iudae ducem
Vidisse testantur magi,
Cum facta priscorum ducum
Christi figuram pinxerint.
Hic rex priorum iudicum
Rexere qui Iacob genus,
Dominaeque rex ecclesiae
Templi et nouelli et pristini.
Hunc posteri Efrem colunt,
Hunc sancta Manasse domus,
Omnesque suspiciunt tribus
Bis sena fratrum semina.
Quin et propago degener,
Ritum secuta inconditum,
Quaecumque dirum feruidis
Bahal caminis coxerat,
Fumosa auorum numina,
Saxum metallum stipitem,
Rasum dolatum sectile,
In Christi honorem deserit.
Gaudete, quidquid gentium est,
Iudaea Roma et Graecia,
Aegypte Thrax Persa Scyta;
Rex unus omnes possidet.
Laudate uestrum principem
Omnes, beati ac perditi,
Viui inbecilli ac mortui;
Iam nemo posthac mortuus.