Contr.Symm01 University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk ££.PRVD.Contr.Symm01 Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Contr.Symm01
Credebam uitiis aegram gentilibus urbem Iam satis antiqui pepulisse pericula morbi Nec quidquam restare mali postquam medicina Principis immodicos sedarat in arce dolores. Sed, quoniam renouata luis turbare salutem Temptat Romulidum, patris imploranda medella est, Ne sinat antiquo Romam squalere ueterno Neue togas procerum fumoque et sanguine tingui. Inclytus ergo parens patriae moderator et orbis Nil egit prohibendo uagas ne pristinus error Crederet esse deum nigrante sub aere formas Aut elementorum naturam, quae patris ars est Omnigeni, summa pro maiestate sacraret? Vir solus cui cura fuit ne publica morum Plaga cicatricem summa leuiter cute clausam Duceret et latebram tabentis uulneris alte Impressam penitusque putri de pure peresam Iuncta superficies medico fallente foueret Sed studuit quo pars hominis generosior intus Viueret atque animam letali peste piatam Nosset ab interno tutam seruare ueneno. Illa tyrannorum fuerat medicina uidere Quis status ante oculos praesentibus ac perituris Competeret rebus nec curam adhibere futuris. Heu, male de populo meriti, male patribus ipsis Blanditi, quos praecipites in tartara mergi Cum Ioue siuerunt multa et cum plebe deorum! Ast hic imperium protendit latius aeuo Posteriore suis cupiens sancire salutem. Nimirum pulchre quidam doctissimus: "Esset Publica res" inquit "tunc fortunata satis, si Vel reges saperent uel regnarent sapientes." Estne ille e numero paucorum qui diadema Sortiti aetheriae coluerunt dogma sofiae? Contigit ecce hominum generi gentique togatae Dux sapiens. Felix nostrae res publica Romae Iustitia regnante uiget. Parete magistro Sceptra gubernanti; monet ut deterrimus error Vtque superstitio ueterum procul absit auorum Nec putet esse deum nisi qui super omnia summus Emineat magnique immensa creauerit orbis. Num melius Saturnus auos rexisse Latinos Creditur? edictis qui talibus informauit Agrestes animos et barbara corda uirorum: "Sum deus. Aduenio fugiens. Praebete latebras. Occultate senem nati feritate tyranni Deiectum solio. Placet hic fugitiuus et exul Vt lateam. Genti atque loco Latium dabo nomen. Vitibus incuruum, si qua est ea cura, putandis Procudam chalybem nec non et moenia uestri Fluminis in ripa statuam Saturnia uobis. Vos nemus appositasque meo sub honore sacrantes (Sum quia nam caelo genitus) celebrabitis aras." Inde deos, quorum patria spectata sepulcra Scimus, in aere hebetes informauere minores, Aduena quos profugus gignens et equina libido Intulit Italiae; Tuscis namque ille puellis Primus adhinniuit simulato numine moechus. Mox patre deterior siluosi habitator Olympi Iuppiter incesta spurcauit labe Lacaenas: Nunc boue subuectam rapiens ad crimen amatam; Nunc tener ac pluma leuior blandosque susurros In morem recinens suaue immorientis oloris Capta quibus uolucrem uirguncula ferret amorem; Nunc foribus surdis, sera quas uel pessulus artis Firmarant cuneis, per tectum diues amator Imbricibus ruptis undantis desuper auri Infundens pluuiam gremio excipientis amicae; Armigero modo sordidulam curante rapinam Compressu immundo miserum afficiens catamitum Pelice iam puero magis indignante sorore. Haec causa est et origo mali, quod saecla uetusto Hospite regnante crudus stupor aurea finxit, Quodque nouo ingenio uersutus Iuppiter astus Multiplices uariosque dolos texebat, ut illum Vertere cum uellet pellem faciemque putarent Esse bouem, praedari aquilam, concumbere cycnum Et nummos fieri et gremium penetrare puellae. Nam quid rusticitas non crederet indomitorum Stulta uirum, pecudes inter ritusque ferinos Dedere sueta animum diae rationis egenum? In quamcumque fidem nebulonis callida traxit Nequitia, infelix facilem gens praebuit aurem. Successit Iouis imperio corruptior aetas, Quae docuit rigidos uitiis seruire colonos. Expertes furandi homines hac imbuit arte Mercurius Maia genitus; nunc magnus habetur Ille deus cuius dedit experientia fures. Nec non Thessalicae doctissimus ille magiae Traditur extinctas sumptae moderamine uirgae In lucem reuocasse animas, Cocytia leti Iura resignasse sursum reuolantibus umbris, Ast alias damnasse neci penitusque latenti Immersisse chao. Facit hoc ad utrumque peritus Vt fuerit geminoque armarit crimine uitam. Murmure nam magico tenues excire figuras Atque sepulcrales scite incantare fauillas, Vita itidem spoliare alios ars noxia nouit. Artificem scelerum simplex mirata uetustas Supra hominem coluit simulans per nubila ferri Aligerisque leues pedibus transcurrere uentos. Ecce deum in numero formatus et aeneus astat Graius homo augustaque Numae praefulget in arce. Strenuus exculti dominus quidam fuit agri Hortorumque opibus memorabilis; hic tamen idem Scortator nimius multaque libidine suetus Rusticulas uexare lupas interque salecta Et densas saepes obscena cubilia inire. Indomitum intendens animum semperque paratum Ad facinus numquam calidis dabat otia uenis. Hic deus e patrio praenobilis Hellesponto Venit ad usque Italos sacris cum turpibus hortos. Sinum lactis et haec uotorum liba quotannis Accipit ac ruris seruat uineta Sabini, Turpiter affixo pudeat quem uisere ramo. Herculeus mollis pueri famosus amore Ardor et in transtris iactata efferbuit Argo; Nec maris erubuit Nemea sub pelle fouere Concubitus et Hylan pereuntem quaerere caelebs. Nunc Saliis cantuque domus Pinaria templum Collis Auentini conuexa in sede frequentat. Thebanus iuuenis superatis fit deus Indis, Successu dum uictor ouans lasciuit et aurum Captiuae gentis reuehit spoliisque superbus Diffluit in luxum cum semiuiro comitatu Atque auidus uini multo se proluit haustu Gemmantis paterae spumis mustoque Falerno Perfundens biiugum rorantia terga ferarum. His nunc pro meritis Baccho caper omnibus aris Caeditur, et uirides discindunt ore chelydros Qui Bromium placare uolunt, quod et ebria iam tunc Ante oculos regis satyrorum insania fecit, Et fecisse reor stimulis furialibus ipsas Maenadas inflammante mero in scelus omne rotatas. Hoc circumsaltante choro temulentus adulter Inuenit expositum secreti in litoris acta Corporis egregii scortum, quod perfidus illic Liquerat incesto iuuenis satiatus amore. Hanc iubet assumptam feruens post uina neaeram Secum in deliciis fluitantis stare triumphi Regalemque decus capitis gestare coronam. Mox Ariadneus stellis caelestibus ignis Additur; hoc pretium noctis persoluit honore Liber ut aetherium meretrix illuminet axem. Tantum posse omnes illo sub tempore reges Indocilis fatui ducebat ineptia uulgi Vt transire suis cum sordibus induperator Posset in aeternum caeli super ardua regnum. Regia tunc omnis uim maiestatis et omnis, Parua licet, caeli imperium retinere potestas Credita; ture etiam ducibus paruoque sacello Impertitus honos, quem dum metus aut amor aut spes Accumulant, longum miseris processit in aeuum Mos patrius. Coepit falsae pietatis imago Ire per ignaros nebuloso errore nepotes. Tum quia, quae uiuis ueneratio regibus ante Contigerat, functis eadem iam munere lucis Cessit et ad nigras altaria transtulit urnas. Inde puellarum ludibria pignera partus Et furtiuus amor iuuenum et deprensa iugalis Corruptela tori, quoniam regalibus aula Feruere tunc uitiis solita est nec perdita luxu Diuorum subolis sancti meminisse pudoris. Atque ut, Roma, tuos caelesti ex sede parentes, Quis te semideam iactant auctoribus ortam, Praestringam breuiter, Gradiuum uel Cytheream, Ille sacerdotem uiolat, contra illa marito Succumbit Frygio. Coitus fuit impar utrique. Nec terrestre deam decuit mortalis obire Coniugium nec caelicolam descendere ephebum Virginis ad uitium furtiuoque igne calere. Sed Venus augusto de sanguine femina uili Priuatoque uiro uetitum per dedecus haesit. Et, si Rhea sacram lasciui Martis amore Lusa pudicitiam fluuiali amisit in ulua, Crediderim generosae aliquem stirpis sed eundem Moribus infamem compressa uirgine per uim Se dixisse deum, ne stuprum numinis ullus Obicere auderet turpi miseraeque puellae. Haec Italos induxit auos uel fama uel error, Martia Romuleo celebrarent ut sacra campo, Vtque Palatinis Capitolia condita saxis Signarent titulo proaui Iouis atque Pelasgae Palladis et Libyca Iunonem ex arce uocarent, Cognatos de Marte deos, Veneris quoque nudum Accirent proceres Erycino e uertice signum, Vtque deum mater Frygia ueheretur ab Ida, Bacchica de uiridi peterentur ut orgia Naxo. Facta est terrigenae domus unica maiestatis Et tot templa deum Romae quot in orbe sepulcra Heroum numerare licet; quos fabula manes Nobilitat noster populus ueneratus adorat. Hos habuere deos Ancus Numitor Numa Tullus. Talia Pergameas fugerunt numina flammas. Sic Vesta est, sic Palladium, sic umbra penatum. Talis et antiquum seruauit terror asylum. Vt semel obsedit gentilia pectora patrum Vana superstitio, non interrupta cucurrit Aetatum per mille gradus. Tener horruit heres Et coluit quidquid sibimet uenerabile cani Monstrarant ataui. Puerorum infantia primo Errorem cum lacte bibit. Gustauerat inter Vagitus de farre molae; saxa illita ceris Viderat unguentoque lares umescere nigros. Formatum Fortunae habitum cum diuite cornu Sacratumque domi lapidem consistere paruus Spectarat matremque illic pallere precantem. Mox umeris positus nutricis triuit et ipse Impressis silicem labris puerilia uota Fudit opesque sibi caeca de rupe poposcit, Persuasumque habuit quod quis uelit inde petendum. Numquam oculos animumque leuans rationis ad arcem Rettulit, insulsum tenuit sed credulus usum Priuatos celebrans agnorum sanguine diuos. Iamque domo egrediens, ut publica festa diesque Et ludos stupuit celsa et Capitolia uidit Laurigerosque deum templis astare ministros Ac sacram resonare uiam mugitibus ante Delubrum Romae (colitur nam sanguine et ipsa More deae nomenque loci ceu numen habetur Atque Vrbis Venerisque pari se culmine tollunt Templa, simul geminis adolentur tura deabus), Vera ratus quaecumque senatu auctore probantur, Contulit ad simulacra fidem dominosque putauit Aetheris horrifico qui stant ex ordine uultu. Illic Alcides spoliatis Gadibus hospes Arcadiae fuluo aere riget; gemini quoque fratres Corrupta de matre nothi, Ledeia proles, Nocturnique equites, celsae duo numina Romae, Impendent retinente ueru magnique triumphi Nuntia suffuso figunt uestigia plumbo. Assistunt etiam priscorum insignia regum: Tros Italus Ianusque bifrons genitorque Sabinus Saturnusque senex maculoso et corpore Picus, Coniugis epotum sparsus per membra uenenum. Omnibus ante pedes posita est sua cuique uetusta Arula. Iano etiam celebri de mense litatur Auspiciis epulisque sacris, quas inueterato (Heu miseri) sub honore agitant et gaudia ducunt Festa kalendarum. Sic obseruatio creuit Ex atauis quondam male coepta, deinde secutis Tradita temporibus serisque nepotibus aucta. Traxerunt longam corda inconsulta catenam Mosque tenebrosus uitiosa in saecula fluxit. Hunc morem ueterum docili iam aetate secuta Posteritas mense atque adytis et flamine et aris Augustum coluit, uitulo placauit et agno, Strata ad puluinar iacuit, responsa poposcit. Testantur tituli, produnt consulta senatus Caesareum Iouis ad speciem statuentia templum. Adiecere sacrum, fieret quo Liuia Iuno, Non minus infamis thalami sortita cubile, Quam cum fraterno caluit Saturnia lecto. Nondum maternam partu uacuauerat aluum Conceptamque uiri subolem paritura gerebat. Pronuba iam grauidae fulcrum et geniale parantur, Iam sponsus saliente utero nubentis amicos Aduocat, haud sterilem certus fore iam sibi pactam. Vitricus anteuenit tardum praeferuidus ortum Priuigni nondum geniti. Mox editur inter Fescennina nouo proles aliena marito. Idque deum sortes, id Apollinis antra dederunt Consilium; numquam melius nam cedere taedas Responsum est, quam cum praegnans noua nupta iugatur Hanc tibi, Roma, deam titulis et honore sacratam Perpetuo Floras inter Veneresque creasti! Nec mirum; quis enim sapiens dubitauerat illas Mortali de stirpe satas uixisse et easdem Laude uenustatis claras in amoribus usque Ad famae excidium formae nituisse decore? Quid loquar Antinoum caelesti in sede locatum Illum delicias nunc diui principis, illum Purpureo in gremio spoliatum sorte uirili Hadrianique dei Ganymedem, non cyathos dis Porgere sed medio recubantem cum Ioue fulcro Nectaris ambrosii sacrum potare Lyaeum Cumque suo in templis uota exaudire marito? Ergo his auspicibus Traianus Nerua Seuerus Et Titus et fortes gesserunt bella Nerones, Quos terrena uiros illustres gloria fecit Et uirtus fragilis prouexit in ardua famae Adscita e terris sub religione iacentes! Quam pudet hoc illis persuasum talibus ut se Romanasque acies censerent Martis amore Posse regi, dum se Paphiae male blandus adulter Venditat Aeneadasque suos successibus auget! Felices, si cuncta deo sua prospera Christo Principe disposita scissent, qui currere regna Certis ducta modis Romanorumque triumphos Crescere et impletis uoluit se infundere saeclis! Sed caligantes animas et luce carentes In Iouis Augustique adytis templisque duarum Iunonum Martisque etiam Venerisque sacellis Mactatas taetro leti immersere baratro Supremum regimen crassis in partibus orbis Esse rati mersoque poli consistere fundo. Quidquid humus, quidquid pelagus mirabile gignunt, Id duxere deos. Colles freta flumina flammas, Haec sibi per uarias formata elementa figuras Constituere patres, hominumque uocabula mutis Scripserunt statuis uel Neptunum uocitantes Oceanum uel Cyaneas caua flumina Nymphas Vel siluas Dryadas uel deuia rura Napaeas. Ipse ignis, nostrum factus qui seruit ad usum, Vulcanus perhibetur et in uirtute superna Fingitur ac delubra deus et nomine et ore Assimulatus habet nec non regnare caminis Fertur et Aeoliae summus faber esse uel Aetnae. Est qui conspicuis superos quaesiuit in astris Ausus habere deum solem, cui tramite certo Condicio imposita est uigilem tolerare laborem Visibus obiectum mortalibus, orbe rotundo Praecipitem teretique globo per inane uolantem Et, quod nemo negat, mundo caeloque minorem. Area maior enim quam qui percurrit in illa, Et longe campi spatium diffusius in quo Emicat ac uolucri feruens rota uoluitur axe. Quamuis nonnullis placeat terram breuiorem Dicere circuitu quam sit pulcherrimus ille Circulus, et flammas immensi sideris ultra Telluris normam porrecto extendere gyro, Numne etiam caeli minor et contractior orbis Cuius planitiem longo transmittere tractu Circinus excurrens meta interiore laborat? Ille deus uerus quo non est grandior ulla Materies, qui fine caret, qui praesidet omni Naturae, qui cuncta simul concludit et implet. Solem certa tenet regio, plaga certa coercet, Temporibus uariis distinguitur. Aut subit ortu Aut ruit occasu latet aut sub nocte recurrens. Nec torquere facem potis est ad signa trionum Orbe nec obliquo portas aquilonis adire Nec solitum conuersus iter reuocare retrorsum. Hic erit ergo deus praescriptis lege sub una Deditus officiis? Libertas laxior ipsi Concessa est homini, formam cui flectere uitae Atque uoluntatis licitum est, seu tramite dextro Scandere seu laeuo malit decurrere campo, Sumere seu requiem seu continuare laborem, Seu parere deo siue in contraria uerti. Ista ministranti regimen sollemne dierum Haudquaquam soli datur a factore potestas, Sed famulus subiectus agit quodcumque necesse est. Hoc sidus currum rapidasque agitare quadrigas Commenti et radios capitis et uerbera dextrae Et frenos falerasque et equorum pectora anhela Aeris inaurati uel marmoris aut orichalci Iusserunt nitido fulgere polita metallo. Post trabeas et eburnam aquilam sellamque curulem Cernuat ora senex barbatus et oscula figit Cruribus aenipedum, si fas est credere, equorum, Immotasque rotas et flecti nescia lora Aut ornat redimita rosis aut ture uaporat. Hoc tamen utcumque est tolerabile. Quid, quod et ipsae Dant tibi, Roma, deos inferni gurgitis umbrae? Eumenidum domina Stygio caput exerit antro Rapta ad tartarei thalamum Proserpina regis Et, si quando suos dignatur adire Quirites, Placatur uaccae sterilis ceruice resecta Et regnare simul caeloque ereboque putatur, Nunc bigas frenare boues nunc saeua sororum Agmina uipereo superis immittere flagro Nunc etiam uolucres caprearum in terga sagittas Spargere terque suas eadem uariare figuras. Denique, cum Luna est, sublustri splendet amictu; Cum succincta iacit calamos, Latonia uirgo est; Cum subnixa sedet solio, Plutonia coniunx Imperitat Furiis et dictat iura Megaerae. Si uerum quaeris, Triuiae sub nomine daemon Tartareus colitur, qui te modo raptat ad aetram Sidereoque deum uenerandum suadet in astro; Per siluas modo mortiferi discurrere mundi Erroresque sequi subigit nemorumque putare Esse deam quae corda hominum pauitantia figat Quaeque feras perimat letali uulnere mentes Depressos modo subter humum formidine sensus Obruit, implorent ut numina lucis egena Seque potestati committant noctis opertae. Respice terrifici scelerata sacraria Ditis, Cui cadit infausta fusus gladiator harena Heu, male lustratae Flegetontia uictima Romae! Nam quid uaesani sibi uult ars impia ludi Quid mortes iuuenum, quid sanguine pasta uoluptas, Quid puluis caueae semper funebris, et illa Amphitheatralis spectacula tristia pompae? Nempe Charon iugulis miserorum se duce dignas Accipit inferias placatus crimine sacro. Hae sunt deliciae Iouis infernalis, in istis Arbiter obscuri placidus requiescit Auerni. Nonne pudet regem populum sceptrisque potentem Talia pro patriae censere litanda salute, Religionis opem subternis poscere ab antris? Euocat heu poenis tenebrosa ex sede ministrum Interitus, speciosa hominum cui funera donet. In cassum arguere iam Taurica sacra solemus; Funditur humanus Latiari in munere sanguis Consessusque ille spectantum soluit ad aram Plutonis fera uota sui. Quid sanctius ara Quae bibit egestum per mystica tela cruorem? Anne fides dubia est tibi sub caligine caeca Esse deum quem tu tacitis rimeris in umbris? Ecce, deos manes cur infitiaris haberi? Ipsa patrum monumenta probant; DIS MANIBVS illic Marmora secta lego, quacumque Latina uetustos Custodit cineres densisque Salaria bustis. Dic, quibus hunc scribis titulum, nisi quod trucis Orci Imperium uerae ceu maiestatis adoras? En quibus implicita squalebat regia summi Imperii tractis maiorum ab origine sacris, Cum princeps gemini bis uictor caede tyranni Pulchra triumphali respexit moenia uultu. Nubibus obsessam nigrantibus aspicit urbem; Noctis obumbratae caligine turbidus aer Arcebat liquidum septena ex arce serenum. Ingemuit miserans et sic ait: "Exue tristes, Fida parens, habitus. Equidem praediuite cultu Illustrata cluis spoliisque insigne superbis Attollis caput et multo circumfluis auro; Sed nebulis propter uolitantibus obsitus alti Verticis horret apex. Ipsas quoque liuida gemmas Lux hebetat spissusque dies et fumus ob ora Suffusus rutilum frontis diadema retundit. Obscuras uideo tibi circumferrier umbras Caeruleasque animas atque idola nigra uolare. Censeo sublimem tollas super aera uultum Sub pedibusque tuis nimbosa elementa relinquas. Omne quod ex mundo est tibi subiacet; hoc deus ipse Constituit, cuius nutu dominaris et orbi Imperitas et cuncta potens mortalia calcas Non decet ut submissa oculos regina caducum Contemplere solum maiestatemque requiras Circa humiles rerum partes, quibus ipsa superstas. Non patiar ueteres teneas ut me duce nugas Vt cariosorum uenereris monstra deorum Si lapis est, senio dissoluitur aut crepat ictu Percussus tenui, mollis si brattea gypsum Texerat, infido rarescit gluttine sensim Si formam statuae lamnis commisit aenis Lima terens, aut in partem caua membra grauato Pondere curuantur, scabra aut aerugo peresam Conficit effigiem crebroque foramine rumpit Nec tibi terra deus, caeli nec sit deus astrum Nec deus oceanus, nec uis quae subter operta est Infernis triste ob meritum damnata tenebris Sed nec uirtutes hominum deus aut animarum Spirituumue uagae tenui sub imagine formae Absit ut umbra deus tibi sit geniusue locusue Aut deus aerias uolitans fantasma per auras Sint haec barbaricis gentilia numina pagis Quos penes omne sacrum est quidquid formido tremendum Suaserit, horrificos quos prodigialia cogunt Credere monstra deos, quos sanguinolentus edendi Mos iuuat, ut pinguis luco lanietur in alto Victima uisceribus multa inter uina uorandis. At te, quae domitis leges ac iura dedisti Gentibus, instituens magnus qua tenditur orbis Armorum morumque feros mansuescere ritus Indignum ac miserum est in religione tenenda Hoc sapere, immanes populi de more ferino Quod sapiunt nullaque rudes ratione sequuntur. Seu nos procinctus maneat, seu pace quietas Dictemus leges, seu debellata duorum Colla tyrannorum media calcemus in urbe, Agnoscas, regina, libens mea signa necesse est, In quibus effigies crucis aut gemmata refulget Aut longis solido ex auro praefertur in hastis. Hoc signo inuictus transmissis Alpibus ultor Seruitium soluit miserabile Constantinus, Cum te pestifera premeret Maxentius aula. Lugebas longo damnatos carcere centum, Vt scis ipsa, patres. Aut sponsus foedera pactae Intercepta gemens diroque satellite rapta Immersus tenebris dura inter uincla luebat; Aut, si nupta torum regis conscendere iussa Coeperat impurum domini oblectare furorem, Morte maritalis dabat indignatio poenas. Plena puellarum patribus ergastula saeui Principis. Abducta genitor si uirgine mussans Tristius ingemuit, non ille impune dolorem Prodidit aut confessa nimis suspiria traxit. Testis christicolae ducis aduentantis ad urbem Muluius exceptum Tyberina in stagna tyrannum Praecipitans, quanam uictricia uiderit arma Maiestate regi, quod signum dextera uindex Praetulerit, quali radiarint stemmate pila. Christus purpureum gemmanti textus in auro Signabat labarum, clipeorum insignia Christus Scripserat, ardebat summis crux addita cristis. Ipse senatorum meminit clarissimus ordo, Qui tunc concreto processit crine catenis Squalens carcereis aut nexus compede uasta Complexusque pedes uictoris ad inclyta flendo Procubuit uexilla iacens. Tunc ille senatus Militiae ultricis titulum Christique uerendum Nomen adorauit quod collucebat in armis. Ergo caue, egregium caput orbis, inania posthac Prodigia et laruas olido tibi fingere cultu Atque experta dei uirtutem spernere ueri. Deponas iam festa uelim puerilia, ritus Ridiculos tantoque indigna sacraria regno. Marmora tabenti respergine tincta lauate, O proceres. Liceat statuas consistere puras Artificum magnorum opera. Hae pulcherrima nostrae Ornamenta fiant patriae nec decolor usus In uitium uersae monumenta coinquinet artis". Talibus edictis urbs informata refugit Errores ueteres et turbida ab ore uieto Nubila discussit iam nobilitate parata Aeternas temptare uias Christumque uocante Magnanimo ductore sequi et spem mittere in aeuum. Tunc primum senio docilis sua saecula Roma Erubuit, pudet exacti iam temporis, odit Praeteritos foedis cum religionibus annos. Mox, ubi contiguos fossis muralibus agros Sanguine iustorum innocuo maduisse recordans Inuidiosa uidet tumulorum milia circum Tristis iudicii mage paenitet ac dicionis Effrenis nimiaeque sacris pro turpibus irae. Compensare cupit taeterrima uulnera laesae Iustitiae sero obsequio ueniaque petenda. Ne tanto imperio maneat pietate repulsa Crimen saeuitiae, monstrata piacula quaerit Inque fidem Christi pleno transfertur amore. Laurea uictoris Marii minus utilis urbi, Cum traheret Numidam populo plaudente Iugurtham, Nec tantum Arpinas consul tibi, Roma, medellae Contulit extincto iusta inter uincla Cethego, Quantum praecipuus nostro sub tempore princeps Prospexit tribuitque boni. Multos Catilinas Ille domo pepulit, non saeua incendia tectis Aut sicas patribus sed tartara nigra animabus Internoque hominum statui tormenta parantes. Errabant hostes per templa per atria passim, Romanumque forum et Capitolia celsa tenebant Qui coniuratas ipsa ad uitalia plebis Moliti insidias intus serpente ueneno Consuerant tacitis pestem miscere medullis. Ergo triumphator latitanti ex hoste togatus Clara tropaea refert sine sanguine remque Quirini Assuescit supero pollere in saecula regno. Denique nec metas statuit nec tempora ponit, Imperium sine fine docet, ne Romula uirtus Iam sit anus, norit ne gloria parta senectam. Exultare patres uideas pulcherrima mundi Lumina, conciliumque senum gestire Catonum Candidiore toga niueum pietatis amictum Sumere et exuuias deponere pontificales. Iamque ruit paucis Tarpeia in rupe relictis Ad sincera uirum penetralia Nazareorum Atque ad apostolicos Euandria curia fontes Amniadum suboles et pignera clara Proborum. Fertur enim ante alios generosus Anicius urbis Illustrasse caput. Sic se Roma inclyta iactat. Quin et Olibriaci generisque et nominis heres Adiectus fastis palmata insignis abolla Martyris ante fores Bruti submittere fasces Ambit et Ausoniam Christo inclinare securem. Non Paulinorum, non Bassorum dubitauit Prompta fides dare se Christo stirpemque superbam Gentis patriciae uenturo attollere saeclo Iam quid plebicolas percurram carmine Gracchos Iure potestatis fultos et in arce senatus Praecipuos simulacra deum iussisse reuelli Cumque suis pariter lictoribus omnipotenti Suppliciter Christo se consecrasse regendos? Sescentas numerare domos de sanguine prisco Nobilium licet ad Christi signacula uersas Turpis ab idolii uasto emersisse profundo. Si persona aliqua est aut si status urbis, in his est Si formam patriae facit excellentior ordo Hi faciunt, iuncta est quotiens sententia plebis Atque unum sapiunt plures simul ac potiores. Respice ad illustrem lux est ubi publica cellam, Vix pauca inuenies gentilibus obsita nugis Ingenia obtritos aegre retinentia cultus Et quibus exactas placeat seruare tenebras Splendentemque die medio non cernere solem. Posthinc ad populum conuerte oculos. Quota pars est Quae Iouis infectam sanie non despuat aram? Omnis qui celsa scandit cenacula uulgus Quique terit silicem uariis discursibus atram Et quem panis alit gradibus dispensus ab altis, Aut Vaticano tumulum sub monte frequentat, Quo cinis ille latet genitoris amabilis obses, Coetibus aut magnis Laterani accurrit ad aedes, Vnde sacrum referat regali chrismate signum. Et dubitamus adhuc Romam tibi, Christi, dicatam In leges transisse tuas omnique uolentem Cum populo et summis cum ciuibus ardua magni Iam super astra poli terrenum extendere regnum? Nec moueor quod pars hominum rarissima clausos Non aperit sub luce oculos et gressibus errat. Quamlibet illustres meritis et sanguine clari Praemia uirtutum titulis et honoribus aucti Ardua rettulerint fastorumque arce potiti Annales proprio signarint nomine chartas Atque inter ueteres cera numerentur et aere At tamen in paucis iam deficiente caterua Nec persona sita est patriae nec curia constat; Et quodcumque fouent studii priuata uoluntas Ac iam rara tenet, sed publica uota reclamant Dissensu celebri trepidum damnantia murmur. Si consulta patrum consistere conscriptorum Non aliter licitum prisco sub tempore quam si Ter centum sensisse senes legerentur in unum, Seruemus leges patrias; infirma minoris Vox cedat numeri paruaque in parte silescat. Aspice quam pleno subsellia nostra senatu Decernant infame Iouis puluinar et omne Idolium longe purgata ex urbe fugandum. Qua uocat egregii sententia principis, illuc Libera cum pedibus tum corde frequentia transit. Nec locus inuidiae est. Nullum uis aspera terret. Ante oculos sic uelle patet, cunctique probatum Non iussum sola capti ratione sequuntur. Denique pro meritis terrestribus aequa rependens Munera sacricolis summos impertit honores Dux bonus et certare sinit cum laude suorum Nec pago implicitos per debita culmina mundi Ire uiros prohibet, quoniam caelestia numquam Terrenis solitum per iter gradientibus obstant. Ipse magistratum tibi consulis, ipse tribunal Contulit auratumque togae donauit amictum, Cuius religio tibi displicet, o pereuntum Assertor diuum, solus qui restituendos Vulcani Martisque dolos Venerisque peroras Saturnique senis lapides Phoebique furores Iliacae matris Megalesia Bacchica Nysi Isidis amissum semper plangentis Osirim Mimica ridendaque suis sollemnia caluis Et quascumque solent Capitolia claudere laruas. O linguam miro uerborum fonte fluentem Romani decus eloquii, cui cedat et ipse Tullius, has fundit diues facundia gemmas! Os dignum aeterno tinctum quod fulgeat auro, Si mallet laudare deum, cui sordida monstra Praetulit et liquidam temerauit crimine uocem. Haud aliter quam si rastris quis temptet eburnis Caenosum uersare solum limoque madentes Excolere aureolis si forte ligonibus uluas. Splendorem dentis nitidi scrobis inquinat atra Et pretiosa acies squalenti sordet in aruo. Non uereor ne me nimium confidere quisquam Arguat ingeniique putet luctamen inire. Sum memor ipse mei satis et mea friuola noui. Non ausim conferre pedem nec spicula tantae Indocilis fandi coniecta lacessere linguae. Illaesus maneat liber excellensque uolumen Obtineat partam dicendi fulmine famam. Sed liceat tectum seruare a uulnere pectus Oppositaque uolans iaculum depellere parma. Nam si nostra fides saeclo iam tuta quieto Viribus infestis hostilique arte petita est, Cur mihi fas non sit lateris sinuamine flexi Ludere uentosas iactu pereunte sagittas? Sed iam tempus iter longi cohibere libelli, Ne tractum sine fine ferat fastidia carmen.