Contr.Symm02 University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk ££.PRVD.Contr.Symm02 Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Contr.Symm02
Hactenus et ueterum cunabula prima deorum Et causas quibus error hebes conflatus in orbe est Diximus, et nostro Romam iam credere Christo. Nunc obiecta legam, nunc dictis dicta refellam. Vnde igitur coepisse ferunt aut ex quibus orsum Quo mage sancta ducum corda illice flecteret arte? Armorum dominos uernantes flore iuuentae Inter castra patris genitos sub imagine auita Eductos exempla domi congesta calentes Orator catus instigat, ceu classica belli Clangeret, exacuitque animos et talia iactat: "Si uobis uel parta, uiri, uictoria cordi est Vel parienda dehinc, templum dea uirgo sacratum Obtineat uobis regnantibus! Ecquis amicus Hostibus hanc uestro sancte negat esse colendam Imperio cui semper adest quod laudibus implet?" Haec ubi legatus, reddunt placidissima fratrum Ora ducum: "Scimus quam sit uictoria dulcis Fortibus, Ausoniae uir facundissime linguae, Sed quibus illa modis, qua sit ratione uocanda Nouimus. Hac primum pueros pater imbuit arte, Hanc genitore suo didicit puer ipse magistro. Non aris non farre molae uictoria felix Exorata uenit; labor impiger, aspera uirtus, Vis animi excellens, ardor, uiolentia, cura Hanc tribuunt, durum tractandis robur in armis. Quae si defuerint bellantibus, aurea quamuis Marmoreo in templo rutilas Victoria pinnas Explicet et multis surgat formata talentis, Non aderit uersisque offensa uidebitur hastis. Quid, miles, propriis diffisus uiribus aptas Irrita femineae tibimet solacia formae? Numquam pinnigeram legio ferrata puellam Vidit, anhelantum regeret quae tela uirorum. Vincendi quaeris dominam? Sua cuique dextra est Et deus omnipotens, non pexo crine uirago Nec nudo suspensa pede strofioque recincta Nec tumidas fluitante sinu uestita papillas. Aut uos pictorum docuit manus assimulatis Iure poetarum numen componere monstris; Aut lepida ex uestro sumpsit pictura sacello Quod uariis imitata notis ceraque liquenti Duceret in faciem sociique poematis arte Aucta coloratis auderet ludere fucis. Sic unum sectantur iter, sic cassa figuris Somnia concipiunt et Homerus et acer Apelles Et Numa, cognatumque malum pigmenta camenae Idola. Conualuit fallendi trina potestas. Haec si non ita sunt, edatur cur sacra uobis Ex tabulis cerisque poetica fabula praestat? Cur Berecyntiacus perdit truncata sacerdos Inguina, cum pulchrum poesis castrauerit Attin? Cur etiam templo Triuiae lucisque sacratis Cornipedes arcentur equi, cum Musa pudicum Raptarit iuuenem uolucri per litora curru, Idque etiam paries tibi uersicolorus adumbret? Desine, si pudor est, gentilis ineptia, tandem Res incorporeas simulatis fingere membris, Desine terga hominis plumis obducere; frustra Fertur auis mulier magnusque eadem dea uultur. Vis decorare tuum, ditissima Roma, senatum? Suspende exuuias armis et sanguine captas, Congere caesorum uictrix diademata regum, Frange repulsorum foeda ornamenta deorum. Tunc tibi non terris tantum uictoria parta Sed super astra etiam media seruabitur aede." Talia principibus dicta interfantibus ille Prosequitur magnisque tubam concentibus inflat. Allegat morem ueterem, nil dulcius esse Affirmat solitis populosque hominesque teneri Lege sua: "Sicut uariae nascentibus" inquit "Contingunt pueris animae, sic urbibus affert Hora diesque suis, cum primum moenia surgunt, Aut fatum aut genium, cuius moderamine regnent." Addit et arcanum rerum uerique latebras Prosperitate aliqua deprendi posse secundi Per documenta boni, si sint felicia quae quis Experiendo probet; cessisse parentibus omne Idolium semper feliciter et pede dextro. Enumerat longi uim temporis; excitat ipsam Crinibus albentem niueis et fronte uietam Ore reposcentem querulo sua numina Romam: "Libera sum, liceat proprio mihi uiuere more. Ecquis erit qui mille meos reprehenderit annos? Vno omnes sub sole siti uegetamur eodem Aere, communis cunctis uiuentibus aura. Sed qui sit qualisque deus diuersa secuti Quaerimus, atque uiis longe distantibus unum Imus ad occultum. Suus est mos cuique genti, Per quod iter properans eat ad tam grande profundum." His tam magnificis tantaque fluentibus arte Respondit uel sola Fides doctissima primum Pandere uestibulum uerae ad penetralia sectae. Nam cum diuinis agimus de rebus, et illum Qui uel principio caruit uel fine carebit Quique chao anterior fuerit mundumque crearit Coniectare animo contendimus, exigua est uis Humani ingenii tantoque angusta labori. Quippe minor natura aciem si intendere temptet Acrius ac penetrare dei secreta supremi, Quis dubitet uicto fragilem lassescere uisu Vimque fatigatae mentis sub pectore paruo Turbari inualidisque hebetem subcumbere curis? Sed facilis fidei uia prouocat omnipotentem Credere, qui bona non tantum praesentia donat, Sed uentura etiam longisque intermina saeclis Promittit, ne totus eam resolutus inane In nihilum pereamque breuem post luminis usum. Muneris auctorem ipso de munere pendas. Aeterna aeternus tribuit, mortalia confert Mortalis; diuina deus, peritura caducus. Omnia quae tempus peragit quaeque exitus aufert Vilia sunt breuitate sui, nec digna perenni Largitore, cui propria est opulentia numquam Desinere idque homini dare quod non desinat umquam. Nam, si corruptum corrumpendumue deus quid Praestat habetque nihil quod sit pretiosius istis, Pauper et infirmus et summo indignus honore Et non omnipotens sed inanis numinis umbra est. Hac ratione fides sapienter conicit, immo Non dubitat uerum esse deum qui quod sumus et quod Viuimus illaesum semper fore, si mereamur, Nos sperare iubet. "Caelestia si placet" inquit "Scandere, terrenas animo depellite curas. Nam quantum subiecta situ tellus iacet infra Diuiditurque ab humo conuexi regia caeli, Tantum uestra meis distant mundana futuris, Dira bonis, scelerata piis, tenebrosa serenis. Quidquid obire potest fugiatis censeo, quidquid Naturae ratione capit uitium atque senescit, Pro nihilo, in nihilum quia sunt reditura, putetis. Cuncta equidem quae gignit humus quae continet ipse Principio institui, nitidoque insignia mundo Ornamenta dedi speciosaque semina finxi. Sed tamen esse modum uolui parcisque fruenda Moribus indulsi, quantum moribundus et aeger Corporis ac uitae uolucris sibi posceret usus, Non ut captus homo studiis et inaniter ardens Duceret omne bonum positum in dulcedine rerum Et specie tenui, quas currere tempore iussi. Atque aeuum statui sub quo generosa probarem Pectora, ne torpens et non exercita uirtus Robur eneruatum gereret sine laude palestrae. Illecebrosus enim sapor est et pestifer horum Quae dum praetereunt miro oblectamine mentes Implicitas uinctasque tenent. Vincenda uoluptas, Elaqueanda animi constantia, ne retinaclis Mollibus ac lentis nexa et captiua prematur. Luctandum summis conatibus, inter acerba Sectandum uirtutis iter, ne suauia fluxae Condicionis amet, nimium ne congerat aurum, Ne uarios lapidum cupide spectare colores Ambitiosa uelit, ne se popularibus auris Ostentet pulchroque inflata tumescat honore Ne natale solum, patrii ne iugera ruris Tendat et externos animum diffundat in agros Et ne corporeis addicat sensibus omne Quod uult aut quod agit, ne praeferat utile iusto, Spemque in me omnem statuat numquam peritura Quae dedero longoque die mea dona trahenda." Haec igitur spondente deo quis fortis et acer Virtutisque capax breue quidque perennibus in se Praetulerit, uel quis sapiens potiora putarit Gaudia membrorum quam uiuae praemia mentis? Nonne hominem ac pecudem distantia separat una, Quod bona quadrupedum ante oculos sita sunt, ego contra Spero quod extra aciem longum seruatur in aeuum? Nam si tota mihi cum corpore uita peribit Nec poterit superesse meum post funera quidquam, Quis mihi regnator caeli, quis conditor orbis, Quis deus aut quae iam merito metuenda potestas? Ibo per impuros feruente libidine luxus, Incestabo toros, sacrum calcabo pudorem Infitiabor habens aliquod sine teste propinqui Depositum, tenues auidus spoliabo clientes, Longaeuam perimam magico cantamine matrem Tardat anus dominum dilata morte secundum), Nec formido malum. Falluntur publica iura, Lex armata sedet sed nescit crimen opertum, Aut, si res pateat, iudex corrumpitur auro, Rara reos iusta percellit poena securi. Sed quid ego haec meditor? Reuocat deus Maiestate minax, negat interitura meorum Per mortem momenta operum. "Non occidet" inquit "Interior qui spirat homo, luet ille perenne Supplicium, quod subiectos male rexerit artus. Nec mihi difficile est liquidam circumdare flammis Naturam; quamuis perflabilis illa feratur More noti, capiam tamen et tormenta adhibebo Ipse incorporeus ac spirituum sator unus. Quin et corporibus parilis consortia poenae Decernam, possum quoniam renouare fauillas Antiquam in faciem, nec desperanda potestas. Qui potui formare nouum reparabo peremptum. Non desunt exempla meae uirtutis in ipsis Seminibus; natura docet reuirescere cuncta Post obitum. Siccantur enim pereunte uigore Quo uixere prius; tunc sicca et mortua sulcis Aut foueis mandata latent et more sepulcri Obruta de tumulis rediuiuo germine surgunt. Numquid nosse potes uel coniectare quis istud Tam sollers opifex struat aut quae uis agat intus? Nil uos, o miseri, physicorum dogmata fallant! En ego gignendi dominus ac restituendi Quod periit fluxitque potens, arentia quaeque In ueteres formas aut flore aut fronde reduco, Idque ipsum quandoque homini facturus, inani Surgat ut ex cinere structuraque pristina constet, Quae mihi pro meritis uel per tormenta rependat Crimina uel summae uirtutis in arce coruscet, Non peritura dehinc quacumque in sorte manebit. Interea, dum mixta uiget substantia in unum, Sit memor auctoris proprii, ueneretur et oret Artificem submissa suum. Non condidit alter Halantis animae figmentum et corporis alter, Nec bona praesentis uitae numerosa gubernant Numina. Non alius segetes et spicea farra Suppeditat deus ast alius dat musta racemis Purpureumque graui fundit de palmite sucum; Ipse ego sum uirides oleas pinguescere bacis Qui facio, Graia quas Pallade fingitis ortas, Et qui Lucinas tribuo nascentibus horas. Duplex lege mea per mutua foedera sexus Gignere amat subolem generisque propagine gaudet, Quem uos lasciuis uiolatis amoribus ignem Et stupra uestra deae Veneris praetexitis umbra. Vnus ego elementa rego nec mole laboris Vt miser infirmusue aliquis fragilisue fatigor. Lux immensa mihi est et non resolubilis aetas Sensibus et uestris haud intellecta uetustas. Inde ministeriis ad tot moderamina mundi Non egeo nec participes sociosue requiro. Porro autem angelicas legiones, quas mea fecit Dextera, nosse meum est et quae natura creatis Subsistat qualesque mihi seruentur ad usus. Tu me praeterito meditaris numina mille, Quae simules parere meis uirtutibus, ut me Per uarias partes minuas, cui nulla recidi Pars aut forma potest, quia sum substantia simplex Nec pars esse queo. Solis diuisio rebus Compositis factisque subest; me nemo creauit, Vt scindi ualeam cunctorum conditor unus. Crede, quod ex nihilo formaui pars mea non est. Quare age, mortalis, soli mihi construe templum Meque unum uenerare deum. Caementa remitto Et quae saxa Paros secat et quae Punica rupis, Quae uiridis Lacedaemon habet maculosaque Synna. Natiuum nemo scopuli mihi dedicet ostrum. Templum mentis amo, non marmoris; aurea in illo Fundamenta manent fidei, structura niuali Consurgit pietate nitens, tegit ardua culmen Iustitia, interius spargit sola picta rubenti Flore pudicitiae pudor almus et atria seruat. Haec domus apta mihi est, haec me pulcherrima sedes Accipit, aeterno caelestique hospite digna. Nec nouus hic locus est, fluxit mea gloria in artus Et lux uera dei. (Deus illustrauit alumnam Materiem corpusque parens habitabile fecit Ipse sibi, placito ut possit requiescere templo.) Condideram perfectum hominem, spectare superna Mandaram totis conuersum sensibus in me, Recto habitu celsoque situ et sublime tuentem, Sed despexit humum seque inclinauit ad orbis Diuitias pepulitque meum de pectore numen. Restituendus erat mihimet. Submissus in illum Spiritus ipse meus descendit et edita limo Viscera diuinis uirtutibus informauit Iamque hominem assumptum summus deus in deitatem Transtulit ac nostro docuit recalescere cultu." Scire uelim praecepta patris quibus auribus haec tu Accipias, Italae censor doctissime gentis. An ueterem tantum morem ratione relicta Eligis et dici id patitur sapientis acumen Ingeniumque uiri? "Potior mihi pristinus est mos Quam uia iustitiae, pietas quam prodita caelo Quamque fides ueri, rectae quam regula sectae"? Si quidquid rudibus mundi nascentis in annis Mos habuit sancte colere ac seruare necesse est, Omne reuoluamus sua per uestigia saeclum Vsque ad principium. Placeat damnare gradatim Quidquid posterius successor repperit usus. Orbe nouo nulli subigebant arua coloni; Quid sibi aratra uolunt, quid cura superflua rastri? Ilignis melius saturatur glandibus aluus. Primi homines cuneis scindebant fissile lignum; Decoquat in massam feruens strictura secures Rursus et ad proprium restillet uena metallum! Induuias caesae pecudes et frigida paruas Praebebat spelunca domos; redeamus ad antra, Pellibus insutis hirtos sumamus amictus! Immanes quondam populi feritate subacta Edomiti iam triste fremant iterumque ferinos In mores redeant atque ad sua prisca recurrant! Praecipitet Scythica iuuenis pietate uietum Votiuo de ponte patrem (sic mos fuit olim). Caedibus infantum fument Saturnia sacra Flebilibusque truces resonent uagitibus arae. Ipsa casas fragili texat gens Romula culmo (Sic tradunt habitasse Remum). Regalia faeno Fulcra supersternant aut pelle Libystidis ursae Compositam clamydem uilloso corpore gestent! Talia Trinacrius ductor uel Tuscus habebant. Roma antiqua sibi non constat uersa per aeuum Et mutata sacris ornatu legibus armis. Multa colit quae non coluit sub rege Quirino. Instituit quaedam melius, nonnulla refugit Et morem uariare suum non destitit et quae Pridem condiderat iura in contraria uertit. Quid mihi tu ritus solitos, Romane senator, Obiectas, cum scita patrum populique frequenter Instabilis placiti sententia flexa nouarit? Nunc etiam, quotiens solitis decedere prodest Praeteritosque habitus cultu damnare recenti, Gaudemus compertum aliquid tandemque retectum Quod latuit. Tardis semper processibus aucta Crescit uita hominis et longo proficit usu. Sic aeui mortalis habet se mobilis ordo. Sic uariat natura uices; infantia repit, Infirmus titubat pueri gressusque animusque, Sanguine praecalido feruet neruosa iuuenta, Mox stabilita uenit maturi roboris aetas, Vltima consiliis melior sed uiribus aegra Corpore subcumbit mentem purgata senectus. His genus humanum per dissona tempora duxit Curriculis aeuum mutabile. Sic hebes inter Primitias mersumque solo ceu quadrupes egit, [Quadrupedis pueri lactantia uiscera traxit.] Mox tenerum docili ingenio iamque artibus aptum Noscendis uaria rerum nouitate politum est, Inde tumens uitiis calidos adoleuit in annos Donec decocto solidaret robore uires Tempus adest ut iam sapiat diuina serenae Mentis consilio uiuacius abdita sollers Quaerere et aeternae tandem inuigilare saluti. Quamquam, si tantus amor est et cura uetusti Moris et a prisco placet haud discedere ritu, Extat in antiquis exemplum nobile libris Iam tunc diluuii sub tempore uel prius uni Inseruisse deo gentem quae prima recentes Incoluit terras uacuoque habitauit in orbe. Vnde genus ducit nostrae porrecta propago Stirpis et indigenae pietatis iura reformat. Sed, quia Romanis loquimur de cultibus, ipsum Sanguinis Hectorei populum probo tempore longo Non multos coluisse deos rarisque sacellis Contentum paucas posuisse in collibus aras. Innumeros post deinde deos uirtute subactis Vrbibus et claris peperit sibi Roma triumfis. Inter fumantes templorum armata ruinas Dextera uictoris simulacra hostilia cepit Et captiua domum uenerans ceu numina uexit. Hoc signum rapuit bimaris de strage Corinthi, Illud ab incensis in praedam sumpsit Athenis, Quasdam uicta dedit capitis Cleopatra canini Effigies, quasdam domitis Hammonis harenis Syrtica cornutas facies habuere tropaea. Roma triumfantis quotiens ducis inclyta currum Plausibus excepit, totiens altaria diuum Addidit et spoliis sibimet noua numina fecit, Numina quae patriis cum moenibus eruta nullum Praesidium potuere suis afferre sacellis. Cernis ut antiqui semper uestigia moris Gressibus incertis uarie titubasse probentur Adsciscendo deos maioribus incompertos Seque peregrina sub religione dicasse Nec ritus seruasse suos? Quodcumque sacrorum est Exulat externumque inimicam uenit in urbem. Frustra igitur solitis, praua obseruatio, inhaeres; Non est mos patrius quem diligis, improba, non est. Sed sollers orator ait fataliter urbem Sortitam quonam genio proprium exigat aeuum. "Cunctis nam populis seu moenibus inditur" inquit "Aut fatum aut genius nostrarum more animarum, Quae sub disparili subeunt noua corpora sorte". Iam primum qui sit genius uel qui status illi Competat ignoro, quid possit et unde oriatur, Spiritus informis sine corpore, formaue et ulla Sit species, et quid sapiat quae munera curet. Contra animas hominum uenis uitalibus intus Sic interfusas intellego, sanguis ut ex his Accipiat motumque leuem tenerumque uaporem, Vnde pererratis uegetet praecordia membris, Frigida succendat, riget arida, dura relaxet. Sic hominis uitam sibi temperat atque gubernat Viuida mens, quam tu ficto componere temptas Moerorum genio, qui nusquam est nec fuit umquam. Quin et corporibus uersat mens uiua regendis Summum consilium, fida ut tutacula nudis Inualidisque paret, metuenda pericula uitet, Vtile prospiciat, uarias agitetur ad artes, Consultet cui se domino submittat et orbis Quem putet auctorem quem rerum summa sequatur. At tuus hic urbis genius (dicas uolo) quando Coepit adhuc paruae primum se infundere Romae? Fluxit ab uberibus nemorosa in ualle lupinis Infantesque aluit dum nascitur ipse gemellos? An cum uulturibus uolitans ignota per auras Vmbra repentinam traxit de nube figuram? Culminibus summis sedet an penetralia seruat? Instituit mores et iura forensia condit, An castrorum etiam fossis interuenit, acres Cogit ad arma uiros, lituis ciet, urget in hostem? Quae quis non uideat sapientum digna cachinno? Fingamus tamen esse aliquam quae talia curet Vmbram siue animam, per quam res publica fatum Hauserit et calidis animetur tota medullis. Cur non haec eadem de religione colenda Consultat? Cur non suspectat libera caelum? Cur sibi praescriptum non commutabile fatum Vt captiua putat? Genesis cur uincula fingit? Cui iam nolle licet quod tunc uoluisse licebat Erroresque abolere suos ac flectere sensus. Sic septingentis errauit circiter annis Lubricaque et semper dubitans quae forma placeret Imperii, quae regnandi foret aequa potestas. Regius exortam iam tunc habuit status urbem Non sine grandaeuis curarum in parte locatis. Mox proceres de stirpe senum tractasse uidemus Clauum consilii. Plebeias inde cateruas Collatas patribus mixtim dicionibus aequis Imperitasse diu belloque et pace regendis; Consule nobilitas uiguit, plebs fisa tribuno est. Displicet hic subito status et bis quina creantur Summorum procerum fastigia, quos duodeni Circumstant fasces simul et sua quemque securis. Rursus se geminis reddit ductoribus omnis Publica res et consulibus dat condere fastos. Vltima sanguineus turbauit saecla triumuir. Fluctibus his olim fatum geniusue animusue Publicus errauit; tandem deprendere rectum Doctus iter caput augustum diademate cinxit Appellans patrem patriae, populi atque senatus Rectorem, qui militiae sit ductor et idem Dictator censorque bonus morumque magister, Tutor opum, uindex scelerum, largitor honorum. Quod si tot rerum gradibus totiens uariatis Consiliis aegre tandem peruenit ad illud Quod probet ac sancto reuerentia publica seruet Foedere, quid dubitat diuina agnoscere iura Ignorata prius sibimet tandemque retecta? Gratemur, iam non dubitat. Nam subdita Christo Seruit Roma deo cultus exosa priores. Romam dico uiros quos mentem credimus urbis, Non genium, cuius frustra simulatur imago. Quamquam cur genium Romae mihi fingitis unum, Cum portis domibus thermis stabulis soleatis Assignare suos genios perque omnia membra Vrbis perque locos geniorum milia multa Fingere, ne propria uacet angulus ullus ab umbra? Restat ut et fatum similis dementia cunctis Aedibus imponat, paries ut quisque sub astro Fundatus structusque suo, qua sorte maneret, Quando autem rueret, primis acceperit horis. Adscribunt saxis Lachesis male fortia fila Tectorumque trabes fusis pendere rotatis Credunt atque ipsis tribuunt decreta tigillis Ceu distet cuius stellae sit fraxinus ortu Eruta quae summum conscenderet ardua culmen. Denique nulla hominum res est, nulla actio mundi Cui non fatalem memorent incumbere sortem. Quae quia constituunt, dicant cur condita sit lex Bis sex in tabulis aut cur rubrica minetur Quae prohibet peccare reos, quos ferrea fata Cogunt ad facinus et ineuitabile mergunt. Quin et uelle adigunt prauum insinuantia uotum Ne liceat miseris uetitum committere nolle Cedite, si pudor est, gladiumque retundite uestrum. Aspera nil meritos poenis plectentia iura, Antrum carcereum dissoluite, corpora sub quo Agminis innocui fato peccante tenetis. Nemo nocens, si fata regunt quod uiuitur ac fit. Immo nocens quicumque uolens quod non licet audet, Alterutrum quia uelle suum est nec fata reatum Imponunt homini, sed fit reus ipse suopte Ingenio placitumque nefas et facta rependit Impia suppliciis merito non sorte peremptus. Quisque putat fato esse locum sciat omniparentem Nosse deum nulli uetitum fatalibus astris Nec mathesis praescripto aliquo pia uota repelli. Spirat enim maiora animus seque altius effert Sideribus transitque uias et nubila fati, Et momenta premit pedibus quaecumque putantur Figere propositam natali tempore sortem. Huc ades omne hominum genus, huc concurrite et urbes! Lux immensa uocat, factorem noscite uestrum! Libera secta patet. Nil sunt fatalia uel si Sunt aliqua opposito uanescunt irrita Christo. Sed multi duxere dei per prospera Romam, Quos colit ob meritum magnis donata triumfis. Ergo age, bellatrix, quae uis subiecerit ede Europam Libyamque tibi, dic nomina diuum. Iuppiter ut Cretae domineris, Pallas ut Argis Cynthius ut Delfis tribuerunt omine dextro; Isis Nilicolas, Rhodios Cytherea reliquit, Venatrix Efesum uirgo, Mars dedidit Hebrum Destituit Thebas Bromius, concessit et ipsa Iuno suos Frygus seruire nepotibus Afros Et quam subiectis dominam dea gentibus esse Si qua fata sinant iam tum tenditque fouetque Iussit Romuleis addictam uiuere frenis. Perfidiane deum indigenum cecidere tot urbes Destructaeque iacent ipsis prodentibus arae? O pietas! O sancta fides! Traduxit alumnos Maiestas infida locos et creditur istis Numinibus qui transfugio meruere sacrari! An uoluit seruare suos luctataque multum Religio infestas temptauit pellere turmas Romanis obnixa globis, sed fortior illam Virtus luctifico camporum in puluere fregit? Immo ita est, armis et uiribus indiga ueri Victa superstitio est et inanem gloria fugit. Sed nec difficilis fuit aut satis ardua genti Natae ad procinctus uictoria frangere inertes Molliaque omnigenum colla inclinare deorum. Num cum Dictaeis bellum Corybantibus asper Samnitis Marsusque leui sudore gerebat? Num mastigoforis oleoque et gymnadis arte Vnctis pugilibus miles pugnabat Etruscus? Nec petaso insignis poterat Lacedaemone capta Mercurius seruare suas de clade palestras. Appenninicolam peditem Cybeleius hostis Congressu excipiens Asiam defendere et Idam Qui potuit cogente acies in proelia Gallo? Idalias nisi forte rosas, laurum citharoedi Vatis, siluicolae calamos arcumque puellae Dedere seruitio calcataque sacra domare Difficilis operis fuit immensique laboris. Fluctibus Actiacis signum symphonia belli Aegypto dederat, clangebat bucina contra. Institerant tenues cumbae fragilesque faseli Inter turritas Memfitica rostra Liburnas. Nil potuit Serapis deus et latrator Anubis Stirpis Iuleae ductore exercitus ardens Praeualuit gelido quem miserat Algidus axe. Non armata Venus, non tunc clipeata Minerua Venere auxilio, non diuum degener ordo Et patria extorris Romanis affuit armis. Victus et ipse prius inimica nec agmina iuuit Si tamen antiquum norat retinere dolorem Sed dicis legisse deos ubi sanctior usus Templorum cultu celebri sine fine maneret, Aeneadumque ultro uictricia signa uirorum Regis amore Numae nullo cogente secutos. Num Diomedis item tentoria et acris Vlixi Castra uolens Pallas caesis custodibus arcis Legit, ubi umenti sudaret maesta sigillo? Aut quotiens ductor Macetum fortissimus altos Templorum cineres uictis cumulauit Amyclis Optarunt praedis domini se numina capta Misceri Assyriaeque uehi Babylonis ad arcem? Non fero Romanum nomen sudataque bella Et titulos tanto quaesitos sanguine carpi. Detrahit inuictis legionibus et sua Romae Praemia deminuit qui quidquid fortiter actum est Adscribit Veneri. Palmam uictoribus aufert. Frustra igitur currus summo miramur in arcu Quadriiugos stantesque duces in curribus altis Fabricios Curios hinc Drusos inde Camillos, Sub pedibusque ducum captiuos poplite flexo Ad iuga depressos manibusque in terga retortis Et suspensa graui telorum fragmina trunco, Si Brennum Antiochum Persen Pyrrhum Mithridaten Flora Matuta Ceres et Larentina subegit. "His tamen auspicibus successus dextra dederunt Omina laetificos et felix affuit ales." Quid sibi uult uirtus, quid gloria, si Coruinum Coruus Apollineus pinna uel gutture iuuit? Sed tamen hic coruus cur defuit exitiali Forte die, infaustas tegerent cum funera Cannas Oppeteretque super congesta cadauera consul? Cur Cremerae in campis cornice uel oscine parra Nemo deum monuit perituros Marte sinistro Tercentum Fabios uix stirpe superstite in uno? Nullane tristificis Tritonia noctua Carrhis Aduolitans praesto esse deam praenuntia Crasso Prodidit, aut Paphiam niueae uexere columbae Cuius inauratum tremeret gens Persica limbum? Sed uideo quae te moueant exempla uetustae Virtutis. Dicis domitum terraque marique Orbem, res laetas et prospera quaeque retexis, Mille triumforum memoras ex ordine pompas Ductaque per mediam spoliorum fercula Romam. Vis dicam quae causa tuos Romane, labores In tantum extulerit, quis gloria fotibus aucta Sic cluat, impositis ut mundum frenet habenis? Discordes linguis populos et dissona cultu Regna uolens sociare deus, subiungier uni Imperio quidquid tractabile moribus esset Concordique iugo retinacula mollia ferre Constituit, quo corda hominum coniuncta teneret Religionis amor; nec enim fit copula Christo Digna, nisi implicitas societ mens unica gentes. Sola deum nouit concordia, sola benignum Rite colit tranquilla patrem. Placidissimus illum Foederis humani consensus prosperat orbi, Seditione fugat, saeuis exasperat armis, Munere pacis alit, retinet pietate quieta. Omnibus in terris quas continet occidualis Oceanus roseoque Aurora illuminat ortu Miscebat Bellona furens mortalia cuncta Armabatque feras in uulnera mutua dextras. Hanc frenaturus rabiem deus undique gentes Inclinare caput docuit sub legibus hisdem Romanosque omnes fieri quos Rhenus et Hister Quos Tagus aurifluus quos magnus inundat Hiberus Corniger Hesperidum quos interlabitur et quos Ganges alit tepidique lauant septem ostia Nili. Ius fecit commune pares et nomine eodem Nexuit et domitos fraterna in uincla redegit. Viuitur omnigenis in partibus haud secus ac si Ciues congenitos concludat moenibus unis Vrbs patria atque omnes lare conciliemur auito. Distantes regione plagae diuisaque ponto Litora conueniunt nunc per uadimonia ad unum Et commune forum, nunc per commercia et artes Ad coetum celebrem, nunc per genialia fulcra Externi ad ius conubii; nam sanguine mixto Texitur alternis ex gentibus una propago. Hoc actum est tantis successibus atque triumfis Romani imperii. Christo iam tunc uenienti, Crede, parata uia est, quam dudum publica nostrae Pacis amicitia struxit moderamine Romae. Nam locus esse deo quis posset in orbe feroci Pectoribusque hominum discordibus et sua iura Dissimili ratione tuentibus, ut fuit olim? Sic incompositos humano in pectore sensus Disiunctasque animi turbato foedere partes Nec liquida inuisit sapientia nec deus intrat. At si mentis apex regnandi iure potitus Pugnacis stomachi pulsus fibrasque rebelles Frenet et omne iecur ratione coerceat una, Fit stabilis uitae status et sententia certa Haurit corde deum domino et subiungitur uni. En ades, omnipotens, concordibus influe terris! Iam mundus te, Christe, capit quem congrege nexu Pax et Roma tenent. Capita haec et culmina rerum Esse iubes nec Roma tibi sine pace probatur Et pax ut placeat facit excellentia Romae, Quae motus uarios simul et dicione coercet Et terrore premit. Nec enim spoliata prioris Robore uirtutis senuit nec saecula sensit Nec tremulis cum bella uocant capit arma lacertis Nec tam degeneri uenerandis supplicat ore Principibus, quam uult praenobilis ille senator Orandi arte potens et callida fingere doctus Mentitumque grauis personae inducere pondus, Vt tragicus cantor ligno tegit ora cauato, Grande aliquod cuius per hiatum crimen anhelet. Si uocem simulare licet, nempe aptior ista Vox Romae est quam nunc eius sub nomine promam. Quae, quia turpe putat templorum flere repulsam Aegidaque in dubiis pro se pugnasse periclis Dicere seque grauem senio inclinante fateri, Ductores complexa suos sic laeta profatur: "O clari saluete duces generosa propago Principis inuicti, sub quo senium omne renascens Deposui uidique meam flauescere rursus Canitiem; nam, cum mortalia cuncta uetustas Imminuat, mihi longa dies aliud parit aeuum, Quae uiuendo diu didici contemnere finem. Nunc, nunc iusta meis reuerentia competit annis, Nunc merito dicor uenerabilis et caput orbis, Cum galeam sub fronde oleae cristasque rubentes Concutio uiridi uelans fera cingula serto Atque armata deum sine crimine caedis adoro. Crimen enim (piget heu!) crimen persuaserat atrox Iuppiter ut sacro iustorum sanguine tincta Assuetum bellis scelerarem funere ferrum. Illius instinctu primus Nero matre perempta Sanguinem apostolicum bibit ac me strage piorum Polluit et proprium facinus mihi saeuus inussit. Post hunc et Decius iugulis bacchatus apertis Insanam pauit rabiem; mox et sitis arsit Multorum similis per uulnera tristia flagrans Extrahere insignes animas ac ludere poenis Vndantesque meum in gremium defundere mortes Et sub iure fori non noxia colla secare. Hac me labe ream modo tempora uestra piarunt. Viuo pie uobis auctoribus, impia pridem Arte Iouis fateor; quid enim non ille cruentum Tradidit aut quid mite sibi placidumue poposcit? Qui, dum praemetuit cultus inolescere Christi, Saeuiit ac miserum foedauit sanguine saeclum. Et sunt qui nobis bella exprobrare sinistra Non dubitent, postquam templorum spreuimus aras, Affirmentque Libyn Collinae a cardine portae Hannibalem Iouis imperio Martisque repulsum Victores Senonas Capitoli ex arce fugatos Cum super e celso pugnarent numina saxo. Qui mihi praeteritam cladem ueteresque dolores Inculcant iterum, uideant me tempore uestro Iam nil tale pati. Nullus mea barbarus hostis Cuspide claustra quatit, non armis ueste comisque Ignotus capta passim uagus errat in urbe Transalpina meam rapiens in uincula pubem. "Temptauit Geticus nuper delere tyrannus Italiam patrio ueniens iuratus ab Histro Has arces aequare solo, tecta aurea flammis Soluere, mastrucis proceres uestire togatos. Iamque ruens Venetos turmis protriuerat agros Et Ligurum uastarat opes et amoena profundi Rura Padi Tuscumque solum uicto amne premebat. Depulit hos nimbos equitum non peruigil anser, Proditor occulti tenebrosa nocte pericli, Sed uis cruda uirum perfractaque congredientum Pectora nec trepidans animus subcumbere leto Pro patria et pulchram per uulnera quaerere laudem. Numquid et ille dies Ioue contulit auspice tantum Virtutis pretium? Dux agminis imperiique Christipotens nobis iuuenis fuit et comes eius Atque parens Stilico; deus unus Christus utrique. Huius adoratis altaribus et cruce fronti Inscripta cecinere tubae. Prima hasta dracones Praecurrit quae Christi apicem sublimior effert. Illic ter denis gens exitiabilis annis Pannoniae poenas tandem deleta pependit. Corpora famosis olim ditata rapinis In cumulos congesta iacent mirabere seris Posteritas, saeclis inhumata cadauera late Quae Pollentinos texerunt ossibus agros. Si potui manibus Gallorum excisa leuare De cinerum squalore caput, redeunte Camillo Signa renidenti fumans si fronte recepi Si potui miseras sertis redimire ruinas Et male pendentes lauru praecingere turres, Quo te suscipiam gremio, fortissime princeps, Quos spargam flores, quibus insertabo coronis Atria, quae festis suspendam pallia portis Immunis tanti belli ac te stante sub armis Libera et aure tenus Geticos experta tumultus? Scande triumfalem currum spoliisque receptis Huc Christo comitante ueni! Date uincula demam Captiuis gregibus; manicas deponite longo Tritas seruitio, matrum iuuenumque cateruae! Dediscat seruire senex laris exul auiti Discat et ad patrium limen genetrice reuersa Ingenuum se nosse puer. Timor omnis abesto Vicimus, exultare libet. Quid tale repulso Poenorum quondam duce contigit? Ille petitae Postquam perculerat tremefacta repagula portae, Baianis resolutus aquis durissima luxu Robora destituit ferrumque libidine fregit. At noster Stilico congressus comminus ipsa Ex acie ferrata uirum dare terga coegit. Hic Christus nobis deus affuit et mera uirtus; Illic lasciuum, Campania fertilis, hostem Deliciae uicere tuae. Non Iuppiter acrem Protexit Fabium, sed iuuit amoena Tarentus, Quae dedit illecebris domitum calcare tyrannum. "His ego pro meritis quae praemia digna rependam Non habeo. Membra statuis effingere uile est (Virtutem nil uile decet). Nam uile quod aetas Eripit. Aera cadunt aut fuluum defluit aurum Aut candor perit argenti, si defuit usus, Et fuscata situ corrumpit uena colorem. Viua tibi, princeps, debetur gloria, uiuum Virtutis pretium decus immortale secuto. Regnator mundi Christo sociabere in aeuum, Quo ductore meum trahis ad caelestia regnum. Nil te permoueat magni uox rhetoris oro Qui sub legati specie sacra mortua plorans Ingenii telis et fandi uiribus audet Heu nostram temptare fidem nec te uidet ac me Deuotos, Auguste, deo cui sordida templa Clausimus et madidas sanie deiecimus aras. Vnus nostra regat seruetque palatia Christus. Ne quis Romuleas daemon iam nouerit arces, Sed soli pacis domino mea seruiat aula." Sic affata pios Roma exorauit alumnos Spernere legatum non admittenda petentem, Legatum Iouis ex adytis ab haruspice missum, At non a patria; patriae nam gloria Christus. Persistit tamen affirmans iter esse uiandi Multifidum uariumque, deus cum quaeritur unus. Hinc alios ast inde alios properare seorsum, Quemque per anfractus proprios, sed competa eodem Fine coartari simul et concurrere in unum. Quin etiam caelum atque solum uentos mare nubes Omnibus in commune dari uel qui colimus te, Christe, uel exta litant sculptis qui tabida saxis. Non nego communem cunctis uiuentibus usum Aeris astrorum pelagi telluris et imbris. Immo etiam iniustus pariter iustusque sub uno Axe habitant; unas capit impius et pius auras, Castus et incestus, meretrix et nupta, nec alter Ore sacerdotis quam myrmillonis anhelat Spiritus aerio uitam qui temperat haustu. Nubis uerna pluit zephyro impellente, sed aeque Furis et innocui fecundat rura coloni. Gurgitis aestiui sic pura fluenta uiator Vt latro fessus adit. Sic piratis mare seruit Vt mercatori, nec fluctus secius hosti Obsequitur quam cum licitae fert transtra carinae. Ergo capax utriusque rei natura creandis Se praebet populis nec habet discernere dispar Viuentum meritum, quos tantum pascere iussa est. Seruit enim mundus, non iudicat; hoc sibi summus Naturae dominus praescripta in tempora seruat. Nunc adsunt homini data munera legibus hisdem Quis concessa semel: fons liquitur, amnis inundat, Veliuolum ratibus mare finditur, influit imber, Aura uolat tenuis, uegetatur mobilis aer, Et res naturae fit publica promptaque cunctis Dum seruant elementa suum famulantia cursum. Sic probus atque reus capitalis criminis hisdem Sideribus facilisque poli bonitate fruuntur. Viuere commune est, sed non commune mereri. Denique Romanus Daha Sarmata Vandalus Hunnus Gaetulus Garamans Alamannus Saxo Galaulas Vna omnes gradiuntur humo, caelum omnibus unum est, Vnus et oceanus nostrum qui continet orbem. Addo aliud: nostros potant animalia fontes, Ipso rore mihi seges est quo gramen onagris, Spurca suis nostro amne natat, nostra intrat et ipsos Aura canes animatque leui fera corpora flatu. Sed tantum distant Romana et barbara, quantum Quadrupes abiuncta est bipedi uel muta loquenti, Quantum etiam qui rite dei praecepta sequuntur Cultibus a stolidis et eorum erroribus absunt. Non facit ego pares in religione tenenda Aeris et caeli communio; corpora tantum Gignit alit reparat recidiuaque semina seruat. Nec refert cuius generis cuiusue figurae Aut cuius meriti, modo sint ut corpora terra Edita, terrenis quibus est uigor ex elementis, Artificis quia patris opus discrimine nullo Influit in medium nec auaro munere currit Ante datum quam primus homo sordesceret Adam. Nec uitio utentum restrictum deficit aut se Subtrahit indignis nec foeda et turpia uitat. Haud aliter solis radius colluminat omnes Diffuso splendore locos; ferit aurea tecta, Sed ferit et nigro sordentia culmina fumo. Intrat marmoribus Capitolia clara, sed intrat Carceris et rimas et taetra foramina clausi Stercoris et spurcam redolenti in fornice cellam. Sed non illud erunt obscura ergastula quod sunt Regia gemmato laquearia fulua metallo. Nempe magis non illud erunt qui numen in urnis Quaerunt ac tumulis et laruas sanguine placant Quod sunt qui summum caeli dominum uenerantur Iustitiamque litant et templum pectoris ornant. "Secretum sed grande nequit rationis opertae Quaeri aliter quam si sparsis uia multiplicetur Tramitibus et centenos terat orbita calles Quaesitura deum uariata indage latentem." Longe aliud uerum est; nam multa ambago uiarum Anfractus dubios habet et perplexius errat. Sola errore caret simplex uia nescia flecti In diuerticulum biuiis nec pluribus anceps. Non tamen infitior duplex occurrere nobis Semper iter, geminis mortalia partibus ire Cum dubitant quonam ferat ignorantia gressum. Altera multifida est, at simplex altera et una. Vna deum sequitur, diuos colit altera plures, Et tot sunt eius diuortia quot templorum Signa, quot aeriis uolitant fantasmata monstris. Aut hos thyrsigeri rapit ad Dionysia Bacchi, Illicit aut alios ad Saturnalia festa, Aut docet occultus quae sacra Diespiter infans Inter tinnitus solui sibi poscat aenos. Iamque Lupercales ferulae nudique petuntur Discursus iuuenum, Megalesius hinc spado diris Incensus furiis caeca ad responsa uocatur. Sunt qui quadriuiis breuioribus ire parati Vilia Niliacis uenerantur holuscula in hortis Porrum et caepe deos imponere nubibus ausi Alliaque et †serapen† caeli super astra locare. Isis enim et Serapis et grandi Simia cauda Et Crocodillus idem quod Iuno Lauerna Priapus; Hos tu, Nile, colis, illos tu, Thybris, adoras. Vna superstitio est, quamuis non concolor error. Hinc alia exoritur tenebrosis tecta frutectis Semita, quam pecudes et muta animalia carpunt Quaeque latent siluis; operitur nescia caeli Mens hominum saeuo uiuens captiua tyranno. Haec putat esse deum nullum, namque omnia uerti Casibus et nullo sub praeside saecla rotari. Hoc iter haudquaquam magno discrimine distat Hisce uiis quas uos teritis, qui numina multa Et portenta deum summum numerosa putatis. Simplicis ergo uiae dux est deus. Ille per unam Ire iubet mortale genus quam dirigit ipse Sublimem dextro celsa ad fastigia cliuo. Prima uiae facies inculta subhorrida tristis Difficilis sed fine sui pulcherrima et amplis Praedita diuitiis et abundans luce perenni Et quae praeteritos possit pensare labores. Multiplici dux daemon adest, qui parte sinistra Centifidum confundit iter. Trahit inde sofistas Barbatos, trahit hinc opibus uel honore potentes. Illicit et uolucrum linguis et haruspice fallit, Instigat bacchantis anus ambage Sibyllae, Inuoluit mathesi, magicas impellit in artes, Omine sollicitat, capit augure, territat extis. Cernis ut una uia est multis anfractibus errans Talem passa ducem qui non sinat ire salutis Ad dominum, sed mortis iter per deuia monstret, Deuia picta bonis breuibus sed fine sub ipso Tristia et in subitam praeceps immersa Carybdem? Ite procul, gentes! Consortia nulla uiarum Sunt uobis cum plebe dei. Discedite longe Et uestrum penetrate chaos, quo uos uocat ille Praeuius infernae perplexa per auia noctis. At nobis uitae dominum quaerentibus unum Lux iter est et clara dies et gratia simplex. Spem sequimur gradimurque fide fruimurque futuris, Ad quae non ueniunt praesentis gaudia uitae Nec currunt pariter capta et capienda uoluptas. Vltima legati defleta dolore querella est Palladiis quod farra focis uel quod stipis ipsis Virginibus castisque choris alimenta negentur Vestales solitis fraudentur sumptibus ignes. Hinc ait et steriles frugescere rarius agros Et tristem saeuire famem totumque per orbem Mortales pallere inopes ac panis egenos. Quae tanta extiterit praesenti tempore tamque Inuidiosa famis, quam Triptolemi Cererisque Mouerit ira penu pro uirginis ulciscendo, Non memini nec tale aliquid uel fama susurrat. Audio per Farios Nilum discurrere campos More suo uiridisque sata stagnare Canopi. Aut ueniat sicco qui flumine nuntius affert Ieiunam squalere siti sub puluere Memfim Nec Pelusiacae limum sudare paludis. Num fons arcano naturae tectus operto Aruit et tenuem uix stillat uena liquorem? Num refugus nostras odit praestringere ripas Amnis et exustos cursum deflectit ad Indos? Num tractu in medio bibulus uorat alueus undam Fluminis et subito stagna absorbentur hiatu, Ne sulcos operire uadis neue arida possint Aegypti per plana trahi glaebasque rigentes Infusis ad pingue lutum mollire fluentis Vnde seges late crinitis fluctuet agris Densius et grauidis se uestiat aequor aristis? Respice num Libyci desistat ruris arator Frumentis onerare rates et ad ostia Thybris Mittere triticeos in pastum plebis aceruos, Numne Leontini sulcator soluere campi Cesset frugiferas Lilybeo ex litore cumbas Nec det uela fretis Romana nec horrea rumpat Sardorum congesta uehens granaria classis. Ergo piris mensas siluestribus implet arator Poenus et auulsas Siculus depascitur herbas, Iamque Remi populo quernas Sardinia glandes Suppeditat, iam corna cibus lapidosa Quiritum? Quis uenit esuriens magni ad spectacula circi? Quae regio gradibus uacuis ieiunia dira Sustinet aut quae Ianiculi mola muta quiescit? Quantos quaeque ferat fructus prouincia quamque Vbere fecundo large fluat orbis opimus, Indicio est annona, tuae quae publica plebi, Roma, datur tantaeque manus longa otia pascit. Sit fortasse aliquis paulo infecundior annus; Nil mirum, nec in orbe nouum. Didicere priores Perpessi plerumque famem, si tabidus aer Siccauit tenues ardenti sidere nubes Nec uernas infudit aquas creberrimus imber Fruge noua et uiridi, si messis adulta priusquam Conceptas tenero solidaret lacte medullas Afflatum calido sucum contraxit ab euro Ieiunosque tulit calamos atque irrita uota Agricolae sterilis stipularum silua fefellit. His, ni fallor, ager uitiis corruptus et ante Subiacuit, quam Palladium, quam Vesta penates Sub lare Pergameo seruarent igne reposto, Quam Priami genitor conductis moenia fabris Extrueret, quam uirgo suas fundaret Athenas Pallas, in his quoniam Vestalis origo fauillae Vrbibus, ut memorant, primo de fomite sumpta est Sacraruntque focos aut Fryx aut Graius alumnos. Antiquis elementa labant erroribus ac de Legitimo discussa modo plerumque feruntur In casus alios quam lex habet aut iter anni. Nunc consumit edax segetem rubigo maligni Aeris ex uitio, nunc culpam uere tepenti Post zephyros gelidi glacies aquilonis inurit Ambustumque caput culmi fuligine tinguit. Seminis aut teneri turgens dum germinat herba, Continuis nimiisque perit constricta pruinis Nec potis est tenuem telluri affigere fibram. Mox eiecta solo glacie sidente superfit Nudaque subducto radix auellitur aruo. Ancipites tribuli subeunt et carduus horrens; Hos fert sicca sitis, hunc ebrius educat umor. Temperies effusa minus uel plus agit istos Terrarum morbos et mundum uulnerat aegrum. Non aliter nostri corruptus corporis usus In uitium plerumque cadit nec in ordine recto Perstat et excessu moderaminis afficit artus. Vnus enim status est mundique et corporis huius Quod gerimus, natura eadem sustentat utrumque. Edita de nihilo crescunt nihilumque futura Aut titubant morbis aut tempore uicta senescunt, Nec natura caret uitio cui terminus instat. Semper, crede, polus uariis prouentibus annos Texuit; hos multa ditauit fruge fluentes Quosdam infelices astris damnauit iniquus Spe cassa et sterili curam frustratus agrestem. Sed, si Vestales ulciscitur ista puellas Pestis, ab infido quae gignitur improba mundo, Cur non christicolum tantum populatur agellos, Per quos uirginibus uestris stata dona negantur? Vtimur et ruris reditu et ratione colendi (Exercere manum non paenitet), et lapis illic Si stetit, antiquus quem cingere sueuerat error Fasceolis uel gallinae pulmone rogare, Frangitur et nullis uiolatur Terminus extis Et quae fumificas arbor uittata lucernas Seruabat cadit ultrici succisa bipenni. Nec tamen idcirco minor est aut fructus agelli Aut tempestatis clementia laeta serenae, Temperet aut pluuius qui culta noualia uentus. Sed nec magno opus est frugi uiuentibus et cum Maxima proueniunt non amplo in gaudia censu Soluimur inque lucrum studio exultamus auaro. Nam quibus aeternum spes informatur in aeuum, Omne bonum tenue est quod praesens ingerit aetas. O felix nimium sapiens et rusticus idem, Qui terras animumque colens impendit utrisque Curam peruigilem, quales quos imbuit auctor Christus et assumptis dedit haec praecepta colonis: "Semina cum sulcis committitis, arua cauete Dura lapillorum macie, ne decidat illic Quod seritur, primo quoniam praefertile germen Luxuriat, suco mox deficiente sub aestu Sideris igniferi sitiens torretur et aret; Neue in spinosos incurrant semina uepres, Aspera nam segetem surgentem uincula texunt Ac fragiles calamos nodis rubus artat acutis; Et ne iacta uiae spargantur in aggere grana, Haec auibus quia nuda patent passimque uorantur Immundisque iacent foeda ad ludibria coruis." His deus agricolam confirmat legibus. Ille Ius caeleste patris non summa intellegit aure, Sed simul et cordis segetem disponit et agri, Ne minus interno niteant praecordia cultu Quam cum laeta suas ostentant iugera messes. Extirpamus enim sentos de pectore uepres, Ne uitiosa necent germen uitale flagella, Ne frugem segetemque animae spinosa malorum Impediat sentix scelerum peccamine crebro, Glarea ne tenuis ieiunis siccet harenis Marcentem sub corde fidem, ne pectoris aestus Flagret et effetis urat charismata uenis, Denique ne iecoris detrita in parte relinquat Vilis cura deum, ne spem qua uescimur intus Deserat obscenisque auibus permittat edendam Et proiecta fides hosti sit praeda uolucri. Talis nostrorum sollertia centiplicatos Agrorum rediget fructus, quibus acrius instat; Nec metuit ne congestum populetur aceruum Curculio uel nigra cauis formica recondat. Sunt et uirginibus pulcherrima praemia nostris Et pudor et sancto tectus uelamine uultus Et priuatus honos nec nota et publica forma Et rarae tenuesque epulae et mens sobria semper Lexque pudicitiae uitae cum fine peracta. Hinc decies seni rediguntur in horrea fructus Horrea nocturno non umquam obnoxia furi, Nam caelum fur nullus adit, caelestia numquam Fraude resignantur; fraus terris uoluitur imis. Quae nunc Vestalis sit uirginitatis honestas Discutiam, qua lege regat decus omne pudoris. Ac primum paruae teneris capiuntur in annis, Ante uoluntatis propriae quam libera secta Laude pudicitiae feruens et amore deorum Iusta maritandi condemnet uincula sexus. Captiuus pudor ingratis addicitur aris Nec contempta perit miseris sed adempta uoluptas Corporis intacti. Mens non intacta tenetur Nec requies datur ulla toris quibus innuba caecum Vulnus et amissas suspirat femina taedas. Tum quia non totum spes salua interficit ignem Nam resides quandoque faces adolere licebit Festaque decrepitis obtendere flammea canis. Tempore praescripto membra intemerata requirens Tandem uirgineam fastidit Vesta senectam. Dum thalamis habilis tumuit uigor, irrita nullus Fecundauit amor materno uiscera partu. Nubit anus ueterana sacro perfuncta labore Desertisque focis quibus est famulata iuuentas Transfert emeritas ad fulcra iugalia rugas Discit et in gelido noua nupta tepescere lecto. Interea dum torta uagos ligat infula crines Fatalesque adolet prunas innupta sacerdos, Fertur per medias ut publica pompa plateas Pilento residens molli seque ore retecto Imputat attonitae uirgo spectabilis urbi. Inde ad consessum caueae pudor almus et expers Sanguinis it pietas hominum uisura cruentos Congressus mortesque et uulnera uendita pastu Spectatura sacris oculis. Sedet illa uerendis Vittarum insignis faleris fruiturque lanistis. O tenerum mitemque animum! Consurgit ad ictus Et quotiens uictor ferrum iugulo inserit illa Delicias ait esse suas, pectusque iacentis Virgo modesta iubet conuerso pollice rumpi, Ne lateat pars ulla animae uitalibus imis, Altius impresso dum palpitat ense secutor. Hoc illud meritum est, quod continuare feruntur Excubias Latii pro maiestate palati, Quod redimunt uitam populi procerumque salutem, Perfundunt quia colla comis bene uel bene cingunt Tempora taeniolis et licia crinibus addunt, Et quia subter humum lustrales testibus umbris In flammam iugulant pecudes et murmura miscent? An quoniam podii meliore in parte sedentes Spectant aeratam faciem quam crebra tridenti Impacto quatiant hastilia, saucius et quam Vulneribus patulis partem perfundat harenae Cum fugit, et quanto uestigia sanguine signet? Quod genus ut sceleris iam nesciat aurea Roma Te precor, Ausonii dux augustissime regni, Et tam triste sacrum iubeas ut cetera tolli Perspice, nonne uacat meriti locus iste paterni, Quem tibi supplendum deus et genitoris amica Seruauit pietas? Solus ne praemia tantae Virtutis caperet "Partem tibi, nate, reseruo" Dixit et integrum decus intactumque reliquit. Adripe dilatam tua, dux, in tempora famam, Quodque patri superest successor laudis habeto. Ille urbem uetuit taurorum sanguine tingui, Tu mortes miserorum hominum prohibeto litari. Nullus in urbe cadat cuius sit poena uoluptas, Nec sua uirginitas oblectet caedibus ora. Iam solis contenta feris infamis harena Nulla cruentatis homicidia ludat in armis. Sit deuota deo, sit tanto principe digna Et uirtute potens et criminis inscia Roma, Quemque ducem bellis sequitur pietate sequatur.