# Ditt Eua columba fuit tunc candida, nigra deinde Facta per anguinum malesuada fraude uenenum Tinxit et innocuum maculis sordentibus Adam Dat nudis ficulna draco mox tegmina uictor. Fratrum sacra deus nutu distante duorum Aestimat accipiens uiua et terrena refutans. Rusticus inuidia pastorem sternit. In Abel Forma animae exprimitur, caro nostra in munere Cain. Nuntia diluuii iam decrescentis ad arcam Ore columba refert ramum uiridantis oliuae. Coruus enim ingluuie per foeda cadauera captus Haeserat, illa datae reuehit noua gaudia pacis. Hospitium hoc domini est, ilex ubi frondea Mambrae Armentale senis protexit culmen; in ista Risit Sarra casa subolis sibi gaudia sera Ferri et decrepitum sic credere posse maritum. Abraham mercatus agrum cui conderet ossa Coniugis, in terris quoniam peregrina moratur Iustitia atque fides; hoc illud milibus emptum Spelaeum, sanctae requies ubi parta fauillae est. Bis septem spicae, uaccae totidem Faraoni Per somnum uisae portendunt dispare forma Vberis atque famis duo per septennia tempus Instare. Hoc soluit patriarcha interprete Christo. Venditus insidiis fratrum puer ipse uicissim Cratera in farris sacco clam praecipit abdi, Vtque reos furti Ioseph tenet, auctio fallax Proditur. Agnoscunt fratrem ueniaque pudescunt. Sentibus inuolitans deus igneus ore corusco Compellat iuuenem, pecoris tunc forte magistrum. Ille capit iussus uirgam, fit uipera uirga. Soluit uincla pedum, properat Faraonis ad arcem. Tutus agit uir iustus iter uel per mare magnum. Ecce dei famulis scissim freta rubra dehiscunt, Cum peccatores rabidos eadem freta mergant. Obruitur Farao, patuit uia libera Mosi. Fumat montis apex diuinis ignibus in quo Scripta decem uerbis saxorum pagina Mosi Traditur. Ille suos suscepta lege reuisit, Forma sed his uituli solus deus et deus aurum. Panibus angelicis albent tentoria patrum. Certa fides facti, tenet urceus aureus exim Seruatum manna; ingratis uenit altera nubis Atque auidos carnis saturat congesta coturnix. Feruebat uia sicca heremi serpentibus atris, Iamque uenenati per uulnera liuida morsus Carpebant populum, sed prudens aere politum Dux cruce suspendit qui uirus temperet anguem. Aspera gustatu populo sitiente lacuna Tristificos latices stagnanti felle tenebat. Moses sanctus ait: "Lignum date, gurgitem in istum Conicite, in dulcem uertentur amara saporem." Deuenere uiri Mosi duce sex ubi fontes Et sex forte alii uitreo de rore rigabant Septenas decies palmas, qui mysticus Elim Lucus apostolicum numerum libris quoque pinxit. In fontem refluo Iordanis gurgite fertur, Dum calcanda dei populis uada sicca relinquit. Testes bis seni lapides, quos flumine in ipso Constituere patres in formam discipulorum. Procubuit Iericho, sola stant atria Raab. Hospita sanctorum meretrix (tanta est fidei uis) Incolumi secura domo spectabile coccum Ignibus aduersis in signum sanguinis offert. Inuictum uirtute comae leo frangere Samson Aggreditur. Necat ille feram, sed ab ore leonis Mella fluunt, maxilla asini fontem uomit ultro. Stultitia exundat lymphis, dulcedine uirtus. Ter centum uulpes Samson capit, ignibus armat, Pone faces caudis circumligat, in sata mittit Allofilum segetesque cremat. Sic callida uulpes Nunc heresis flammas uitiorum spargit in agros. Dauid paruus erat, fratrum ultimus, et modo Iesse Cura gregis, citharam formans ad ouile paternum, Inde ad delicias regis, mox horrida bella Conserit et funda sternit stridente Golian. Regia mitifici fulgent insignia Dauid: Sceptrum oleum cornu diadema et purpura et ara. Omnia conueniunt Christo, clamys atque corona, Virga potestatis, cornu crucis, altar, oliuum. Aedificat templum Sapientia per Solomonis Obsequium; regina austri graue congerit aurum. Tempus adest quo templum hominis sub pectore Christus Aedificet, quod Graia colant, quod barbara ditent. Forte profetarum nati dum ligna recidunt Fluminis in ripa, cecidit discussa bipennis. Gurgite submersum est ferrum, sed mox leue lignum Iniectum stagnis ferrum reuocabile fecit. Gens Hebraeorum peccamine capta frequenti Fleuerat exilium dirae Babylonis ad amnes, Tum patrios cantare modos praecepta recusat Organaque in ramis salicis suspendit amarae. Hic bonus Ezechias meruit ter quinque per annos Praescriptum proferre diem legemque obeundi Tendere, quod gradibus, quos uespera texerat umbra, Lumine perfusis docuit sol uersus in ortum. Aduentante deo descendit nuntius alto Gabriel patris ex solio sedemque repente Intrat uirgineam: "Sanctus te spiritus" inquit "Inplebit, Maria; Christum paries, sacra uirgo." Sancta Bethlem caput est orbis, quae protulit Hisum, Orbis principium, caput ipsum principiorum. Vrbs hominem Christum genuit, qui Christus agebat Ante deus quam sol fieret, quam lucifer esset. Hic pretiosa magi sub uirginis ubere Christo Dona ferunt puero myrraeque et turis et auri; Miratur genetrix tot casti uentris honores Seque deum genuisse hominem regem quoque summum. Peruigiles pastorum oculos uis luminis implet Angelici natum celebrans ex uirgine Christum. Inueniunt tectum pannis, praesepe iacenti Cuna erat, exultant alacres et numen adorant. Impius innumeris infantum caedibus hostis Perfurit Herodes, dum Christum quaerit in illis. Fumant lacteolo paruorum sanguine cunae Vulneribusque madent calidis pia pectora matrum. Perfudit fluuio pastus Baptista locustis Siluarumque fauis et amictus ueste cameli; Tinxerat et Christum; sed spiritus aethere missus Testatur tinctum qui tinctis crimina donet. Excidio templi ueteris stat pinna superstes; Structus enim lapide ex illo manet angulus usque In saeclum saecli; quem sprerunt aedificantes Nunc caput est templi et lapidum compago nouorum. Foedera coniugii celebrabant auspice coetu Forte Galilei; iam derant uina ministris. Christus uasa iubet properanter aquaria lymphis Impleri, inde meri ueteris defunditur unda. Morborum medicina latex quem spiritus horis Eructat uariis fusum ratione latenti Siloam uocitant sputis ubi conlita caeci Lumina saluator iussit de fonte lauari. Praemia saltatrix poscit funebria uirgo Iohannis caput abscisum quod lance reportet Incestae ad gremium matris. Fert regia donum Psaltria respersis manibus de sanguine iusto. It mare per medium dominus fluctusque liquentes Calce terens iubet instabili descendere cumba Discipulum, sed mortalis trepidatio plantas Mergit at ille manum regit et uestigia firmat. Vincla sepulcrali sub carcere ferrea daemon Fregerat, erumpit pedibusque aduoluitur Hisu. Ast hominem dominus sibi uindicat et iubet hostem Porcorum furiare greges ac per freta mergi. Quinque deus panes fregit piscesque gemellos, His hominum large saturauit milia quinque. Implentur nimio micarum fragmine corbes Bis seni, aeternae tanta est opulentia mensae. Conscius insignis facti locus in Bethania Vidit ab inferna te, Lazare, sede reuersum. Apparet scissum fractis foribus monumentum, Vnde putrescentis redierunt membra sepulti. Campus Achaldema sceleris mercede nefandi Venditus exequias recipit tumulosus humandas. Sanguinis hoc pretium est Christi. Iuda eminus artat Infelix collum laqueo pro crimine tanto. Impia blasfemi cecidit domus ecce Caifae, In qua pulsata est alapis facies sacra Christi. Hic peccatores manet exitus, obruta quorum Vita ruinosis tumulis sine fine iacebit. Vinctus in his dominus stetit aedibus atque columnae Adnexus tergum dedit ut seruile flagellis. Perstat adhuc templumque gerit ueneranda columna Nosque docet cunctis immunes uiuere flagris. Traiectus per utrumque latus laticem atque cruorem Christus agit; sanguis uictoria, lympha lauacrum est. Tunc duo discordant crucibus hinc inde latrones Contiguis; negat ille deum, fert iste coronam. Montis oliuiferi Christus de uertice sursum Ad patrem rediit signans uestigia pacis; Frondibus aeternis praepinguis liquitur umor Qui probat infusum terris de chrismate donum. Primus init Stefanus mercedem sanguinis imbri Afflictus lapidum; Christum tamen ille cruentus Inter saxa rogat ne sit lapidatio fraudi Hostibus. O primae pietas miranda coronae! Porta manet templi, Speciosam quam uocitarunt Egregium Solomonis opus, sed maius in illa Christi opus emicuit; nam clodus surgere iussus Ore Petri stupuit damnatos currere gressus. Somniat illapsum Petrus alto ex aethere discum Confertum omnigenis animalibus. Ille recusat Mandere, sed dominus iubet omnia munda putare. Surgit et inmundas uocat ad mysteria gentes. Hic lupus ante rapax uestitur uellere molli; Saulus qui fuerat, fit adempto lumine Paulus. Mox recipit uisum, fit apostolus ac populorum Doctor et ore potens coruos mutare columbis. Bis duodena senum sedes pateris citharisque Totque coronarum fulgens insignibus agnum Caede cruentatum laudat, qui euoluere librum Et septem potuit signacula pandere solus.