Epil University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk ££.PRVD.Epil Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Epil
Immolat patri deo Pius fidelis innocens pudicus Dona conscientiae Quibus beata mens abundat intus. Alter et pecuniam Recidit, unde uictitent egeni. Nos citos iambicos Sacramus et rotatiles trochaeos Sanctitatis indigi Nec ad leuamen pauperum potentes. Adprobat tamen deus Pedestre carmen et benignus audit. Multa diuitis domo Sita est per omnes angulos supellex. Fulget aureus scyfus Nec aere defit expolita peluis, Est et olla fictilis Grauisque et ampla argentea est parabsis, Sunt eburna quaepiam, Nonnulla quercu sunt cauata et ulmo. Omne uas fit utile Quod est ad usum congruens herilem. Instruunt enim domum Vt empta magno sic parata ligno. Me paterno in atrio Vt obsoletum uasculum caducis Christus aptat usibus Sinitque parte in anguli manere. Munus ecce fictile Inimus intra regiam salutis. At tamen uel infimam Deo obsequellam praestitisse prodest. Quidquid illud accidit, Iuuabit ore personasse Christum.