# Hamart Quo te praecipitat rabies tua, perfide Cain, Diuisor blasfeme dei? Tibi conditor unus Non liquet et bifidae caligant nubila lucis? Insincera acies duo per diuortia semper Spargitur in geminis uisum frustrata figuris. Terrarum tibi forma duplex obludit, ut excors Diuiduum regnare deum super aethera credas. Bina boni atque mali glomerat discrimina sordens Hic mundus, domino sed caelum obtemperat uni. Non idcirco duos retinent caelestia reges, Quod duo sunt opera humanas agitantia curas. Exterior terrenus homo est, qui talia cernens Conicit esse duo uariarum numina rerum. Dum putat esse deum, qui praua effinxerit olim Et qui recta itidem condens induxerit, ambos Autumat esse deos natura dispare summos. Quae tandem natura potest consistere duplex Aut regnare diu quam fons diuisus ab arce Separat alternaque apicum dicione recidit? Aut unus deus est, rerum cui summa potestas, Aut quae iam duo sunt minuuntur dispare summo. Porro nihil summum nisi plenis uiribus unum Distantes quoniam, proprium dum quisque reuulso Vindicat imperio, nec summa nec omnia possunt. Ius uarium non est plenum, quia non habet alter Quidquid dispar habet; cumulum discretio carpit. Nos plenum sine parte deum testamur et unum In quo Christus inest, idem quoque plenus et unus, Qui uiget ac uiguit super omnia quique uigebit Participem nullum collato foedere passus. Summa potestatum simplex dominatio rerum, Virtutum sublime caput, fons unicus orbis, Naturalis apex, generisque et originis auctor, Ex quo cuncta fluunt, et lux et tempora et anni Et numerus, qui post aliquid dedit esse secundum. Vnus enim princeps numeri est nec dinumerari Tantum unus potis est. Sic, cum pater ac deus alter Non sit, item Christus non sit genitore secundus, Anterior numero est cui filius unicus uni est. Ille deus meritoque deus quia primus et unus, In uirtute sua primus, tum primus in illo Quem genuit. Quid enim differt generatio simplex? Vnum semper erit gignens atque unus ab uno Ante chaos genitus numeroque et tempore liber. Quis dixisse duos rem maiestate sub una Regnantem propriamque sibi retroque perennem Ausit et unius naturae excindere uires? Numquid adoptiuum genitor sibi sumpsit, ut alter Externi generis numerum praestare duorum Debeat et geminum distans inducere numen? Forma patris ueri uerus stat filius ac se Vnum rite probat, dum formam seruat eandem. Non amor ascitus sociat nec iungit utrumque Coniurata fides, pietas sed certa genusque Vnum, quod deus est, summam reuocatur ad unam. Haec tibi, Marcion, uia displicet, hanc tua damnat Secta fidem dominis caelum partita duobus. Quae te confundunt nebulae, quis somnus inerti Incubat ingenio, cui per fantasmata duplex Occurrit species biuio dispersa superno? Si uim mentis hebes stupor obsidet, aspice saltem Obuia terrenis oculis elementa, quibus se Res occulta dei dignata est prodere signis. Hanc heresim praesaga patris praeuiderat olim Maiestas: fore qui rectorem lucis et orbis Scinderet in partes geminatum segrege regno. Idcirco specimen posuit spectabile nostris Exemplumque oculis, ne quis duo numina credat. [Imperitare uagis mundi per inania formis]. Vna per immensam caeli caueam reuolutos Praebet flamma dies, texit sol unicus annum. Triplex ille tamen nullo discrimine trina Subnixus ratione uiget: splendet, uolat, ardet; Motu agitur, feruore cremat, tum lumine fulget. Sunt tria nempe simul, lux et calor et uegetamen, Vna eademque tamen rota sideris indiscretis Fungitur his, uno seruat tot munera ductu, Et tribus una subest mixtim substantia rebus. Non conferre deo uelut aequiperabile quidquam Ausim nec domino famulum componere signum, Ex minimis sed grande suum uoluit pater ipse Coniectare homines, quibus ardua uisere non est. Paruorum speculo non intellecta notamus Et datur occultum per proxima quaerere uerum. Nemo duos soles nisi sub glaucomate uidit Aut si fusca polum suffudit palla serenum Oppositus quotiens radiorum spicula nimbus Igne repercusso mentitos spargit in orbes. Sunt animis etiam sua nubila, crassus et aer. Est glaucoma aciem quod tegmine uelat aquoso Libera ne tenerum penetret meditatio caelum Neue deum rapidis comprendat sensibus unum. Spargitur in bifidas male sana intentio luces Et duplices geminis auctoribus extruit aras. Si duo sunt igitur cur non sint multa deorum Milia? Cur numero deitas contenta gemello est An non in populos dispersa examina diuum Fundere erat melius mundumque implere capacem Semideis passim nullo discrimine monstris Quis fera barbaries perituros mactat honores? Dissona discretum retinent si numina caelum, Conuenit et nebulis et fontibus et reboanti Oceano et siluis et collibus et speluncis, Fluminibus uentis, fornacibus atque metallis Adsignare deos proprios, sua cuique iura. Vel, si gentiles sordet uenerarier umbras Et placet esse duos sceptris socialibus aequos Dic age quis terras dicionis sorte retentet, Quis regat aequoreas aeterna lege procellas. Ede coheredum distinctum ius dominorum. "Vnus" ais "tristi residet sublimis in arce, Auctor nequitiae, scelerum deus, asper, iniquus, Qui quodcumque malum uitioso feruet in orbe Seuit et anguino medicans noua semina suco Rerum principium mortis de fomite traxit. Ipse opifex mundi, terram mare sidera fecit Condidit ipse hominem, lutulenta et membra coegit Effigians quod morbus edat, quod crimine multo Sordeat, informi tumulus quod tabe resoluat. Ast alii pietatis amor placidumque medendi Ingenium recreans homines, mortalia seruans. Testamenta duo fluxerunt principe utroque; Tradidit iste nouum melior, uetus illud acerbus." Haec tua, Marcion, grauis et dialectica uox est, Immo haec attoniti frenesis manifesta cerebri. Nouimus esse patrem scelerum, sed nouimus ipsum Haudquaquam tamen esse deum, quin immo gehennae Mancipium, Stygio qui sit damnandus Auerno. Marcionita deus tristis, ferus, insidiator, Vertice sublimis, cinctum cui nubibus atris Anguiferum caput et fumo stipatur et igni. Liuentes oculos suffundit felle perusto Inuidia impatiens iustorum gaudia ferre. Hirsutos iuba densa umeros errantibus hydris Obtegit et uirides adlambunt ora cerastae. Ipse manu laqueos per lubrica fila reflexos In nodum reuocat facilique ligamine tortas Innectit pedicas neruosque in uincula tendit. Ars olli captare feras, animalia bruta Irretire plagis, retinacula denique caecis Indeprensa locis erranti opponere praedae. Hic ille est uenator atrox qui caede frequenti Incautas animas non cessat plectere Nebroth, Qui mundum curuis anfractibus et siluosis Horrentem scopulis uersuto circuit astu, Fraude alios tectisque dolis innectere adortus, Porro giganteis alios luctando lacertis Frangere, funereos late exercere triumfos. Improba mors, quid non mortalia pectora cogis? Ipse suam (pudet heu) contempto principe uitae Perniciem ueneratur homo, colit ipse cruentum Carnificem, gladiique aciem iugulandus adorat. In tantum miseris peccati nectare captis Dulce mori est, tanta in tenebris de peste uoluptas? Qui mala principio genuit deus esse putatur Quique bona infecit uitiis et candida nigris? Par furor illorum quos tradit fama dicatis Consecrasse deas Febrem Scabiemque sacellis. Inuentor uitii non est deus; angelus illud Degener infami conceptum mente creauit, Qui prius augustum radiabat sidus et ingens Ex nihilo splendor nutrito ardebat honore Ex nihilo nam cuncta retro factumque quod usquam est At non ex nihilo deus et sapientia uera Spiritus et sanctus, res semper uiua nec umquam Coepta sed aerios etiam molita ministros. Horum de numero quidam pulcherrimus ore Maiestate ferox nimiis dum uiribus auctus Inflatur, dum grande tumens sese altius effert Ostentatque suos licito iactantius ignes Persuasit propriis genitum se uiribus ex se Materiam sumpsisse sibi qua primitus esse Inciperet nascique suum sine principe coeptum Hinc schola subtacitam meditatur gignere sectam Quae docet? tenebris subitum micuisse tyrannum Qui uelut aeterna latitans sub nocte retrorsum Vixerit et tecto semper regnauerit aeuo. Aemulus, ut memorant, opera ad diuina repente Corrumpenda caput caligine protulit atra. Hoc ratio sed nostra negat, cui non licet unam Infirmare fidem sacro quae tradita libro est. "Nil" ait "absque deo factum, sed cuncta per ipsum Cuncta, nec est alius quisquam nisi factus ab ipso." Sed factus de stirpe bonus, bonitatis in usum Proditus et primo generis de fonte serenus Deterior mox sponte sua dum decolor illum Inficit inuidia stimulisque instigat amaris. Arsit enim scintilla odii de fomite zeli Et dolor ingenium subitus conflauit iniquum. Viderat argillam simulacrum et structile flatu Concaluisse dei, dominum quoque conditioni Impositum, natura soli pelagique polique Vt famulans homini locupletem fundere partum Nosset et effusum terreno addicere regi. Inflauit fermento animi stomachante tumorem Bestia deque acidis uim traxit acerba medullis. Bestia sorde carens, cui tunc sapientia longi Corporis enodem seruabat recta iuuentam, Complicat ecce nouos sinuoso pectore nexus Inuoluens nitidam spiris torquentibus aluum. Simplex lingua prius uaria micat arte loquendi Et discissa dolis resonat sermone trisulco. Hinc natale caput uitiorum, principe ab illo Fluxit origo mali, qui se corrumpere primum, Mox hominem didicit nullo informante magistro; Vltimus exitium subuerso praeside mundus Sortitur mundique omnis labefacta supellex. Non aliter quam cum incautum spoliare uiantem Forte latro adgressus, praedae prius immemor, ipsum Ense ferit dominum, pugnae nodumque moramque, Quo pereunte trahat captiuos uictor amictus, Iam non obstanti locuples de corpore praedo, Sic homini subiecta domus, ditissimus orbis Scilicet in facilem domino peccante ruinam Lapsus erile malum iam tunc uitiabilis hausit. Tunc lolium lappasque leues per adultera culta Ferre malignus ager glaebis male pinguibus ausus Triticeam uacuis segetem uiolauit auenis. Tunc etiam innocuo uitulorum sanguine pasci Iamque iugo edomitos rictu laniare iuuencos Occiso pastore truces didicere leones Nec non et querulis balatibus irritatus Plenas nocte lupus studuit perrumpere caulas. Omne animal diri callens sollertia furti Imbuit et tortos acuit fallacia sensus. Quamuis maceries florentes ambiat hortos Saepibus et densis uallentur uitea rura Aut populator edet gemmantia germina brucus Aut auibus discerpta feris lacerabitur uua Quid loquar herbarum fibras medicante ueneno Tinctas letiferi fudisse pericula suci? Noxius in teneris sapor aestuat ecce frutectis, Cum prius innocuas tulerit natura cicutas Roscidus et uiridem qui uestit flos rhododafnen Pabula lasciuis dederit sincera capellis. Ipsa quoque oppositum destructo foedere certo Transcendunt elementa modum rapiuntque ruuntque Omnia legirupis quassantia uiribus orbem. Frangunt umbriferos aquilonum proelia lucos Et cadit immodicis silua extirpata procellis Parte alia uiolentus aquis torrentibus amnis Transilit obiectas praescripta repagula ripas Et uagus euersis late dominatur in agris. Nec tamen his tantam rabiem nascentibus ipse Conditor instituit, sed laxa licentia rerum Turbauit placidas rupto moderamine leges. Nec mirum si membra orbis concussa rotantur Si uitiis agitata suis mundana laborat Machina, si terras luis incentiua fatigat. Exemplum dat uita hominum quo cetera peccent, Vita hominum CVi quidquid agit uaesania et error Suppeditant, ut bella fremant, ut fluxa uoluptas Diffluat, impuro feruescat ut igne libido, Sorbeat ut cumulus nummorum faucibus amplis Gurges auaritiae, finis quam nullus habendi Temperat aggestis addentem uota talentis. Auri namque fames parto fit maior ab auro. Inde seges scelerum radix et sola malorum, Dum scatebras fluuiorum omnes et operta metalla Eliquat ornatus soluendi leno pudoris, Dum uenas squalentis humi scrutatur inepta Ambitio scalpens naturae occulta latentis, Si quibus in foueis radiantes forte lapillos Rimata inueniat. Nec enim contenta decore Ingenito externam mentitur femina formam Ac uelut artificis domini manus imperfectum Os dederit, quod adhuc res exigat aut yacinthis Pingere sutilibus redimitae frontis in arce, Colla uel ignitis sincera incingere sertis, Auribus aut grauidis uirides suspendere bacas. Nectitur et nitidis concharum calculus albens Crinibus aureolisque riget coma texta catenis. Taedet sacrilegas matrum percurrere curas, Muneribus dotata dei quae plasmata fuco Inficiunt, ut pigmentis cutis illita perdat Quod fuerat falso non agnoscenda colore. Haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto Mens fragilis facili uitiorum fluctuat aestu. Quid, quod et ipse caput muliebris corporis et rex, Qui regit inualidam propria de carne resectam Particulam, qui uas tenerum dicione gubernat, Soluitur in luxum? Cernas mollescere cultu Heroas uetulos, opifex quibus aspera membra Finxerat et rigidos durauerat ossibus artus. Sed pudet esse uiros. Quaerunt uanissima quaeque Quis niteant, genuina leues ut robora soluant. Vellere non ouium sed Eoo ex orbe petitis Ramorum spoliis fluitantes sumere amictus Gaudent et durum scutulis perfundere corpus. Additur ars ut fila herbis saturata recoctis Illudant uarias distincto stamine formas. Vt quaeque est lanugo ferae mollissima tactu Pectitur. Hunc uideas lasciuas praepete cursu Venantem tunicas, auium quoque uersicolorum Indumenta nouis texentem plumea telis; Illum pigmentis redolentibus et peregrino Puluere femineas spargentem turpiter auras. Omnia luxus habet nostrae uegetamina uitae, Sensibus in quinque statuens quae condidit auctor. Auribus atque oculis, tum naribus atque palato Quaeritur infectus uitiosis artibus usus. Ipse etiam toto pollet qui corpore tactus Palpamen tenerum blandis ex fotibus ambit. Pro dolor? Ingenuas naturae occumbere leges Captiuasque trahi regnante libidine dotes? Peruersum ius omne uiget, dum quidquid habendum Omnipotens dederat studia in contraria uertunt. Idcircone, rogo, speculatrix pupula molli Subdita palfebrae est, ut turpia semiuirorum Membra theatrali spectet uertigine ferri Incestans miseros foedo oblectamine uisus? Aut ideo spirant mediaque ex arce cerebri Demittunt geminas sociata foramina nares, Vt bibat illecebras male conciliata uoluptas Quas pigmentato meretrix iacit improba crine? Num propter lyricae modulamina uana puellae Neruorumque sonos et conuiuale calentis Carmen nequitiae patulas deus addidit aures Perque cauernosos iussit penetrare meatus Vocis iter? Numquid madido sapor inditus ori Viuit ob hanc causam, medicata ut fercula pigram Ingluuiem uegetamque gulam ganeonis inescent, Per uarios gustus instructa ut prandia ducat In noctem lassetque grauem sua crapula uentrem? Quid durum, quid molle foret, quid lene, quid horrens, Quid calidum gelidumue, deus cognoscere nosmet Ad tactum uoluit palpandi interprete sensu. At nos delicias plumarum et linea texta Sternimus atque cutem fulcro attenuante polimus. Felix qui indultis potuit mediocriter uti Muneribus parcumque modum seruare fruendi, Quem locuples mundi species et amoena uenustas Et nitidis fallens circumflua copia rebus Non capit ut puerum nec inepto addicit amori, Qui sub adumbrata dulcedine triste uenenum Deprendit latitare boni mendacis operto! Sed fuit id quondam nobis sanctumque bonumque Principio rerum, Christus cum conderet orbem. Vidit enim deus esse bonum, uelut ipse Moyses Historicus mundi nascentis testificatus, "Vidit" ait "deus esse bonum quodcumque creauit." Hoc sequar, hoc stabili conceptum mente tenebo Inspirante deo quod sanctus uaticinator Prodidit antiquae recolens primordia lucis: Esse bonum quidquid deus et Sapientia fecit. Conditor ergo boni pater est et cum patre Christus. Nam deus atque deus pater est et filius unum. Quippe unum natura facit, quae constat utrique Vna uoluntatis iuris uirtutis amoris. Non tamen idcirco duo numina nec duo rerum Artifices, quoniam generis dissensio nulla est, Atque ideo nulla est operis distantia, nulla Ingenii. Peperit bona omnia conditor unus. Nil luteum de fonte fluit, nec turbidus umor Nascitur aut primae uiolatur origine uenae. Sed dum liuentes liquor incorruptus harenas Praelambit, putrefacta inter contagia sordet. Numquid equus ferrum taurus leo funis oliuum In se uim sceleris cum formarentur habebant? Quod iugulatur homo, non ferrum causa furoris Sed manus est. Nec equum uaesania feruida circi Auctorem leuitatis habet rabidiue fragoris. Mens uulgi rationis inops, non cursus equorum Perfurit, infami studio perit utile donum. Sic Lacedaemonicas oleo maduisse palestras Nouimus et placidum seruire ad crimina sucum. Inde per aerium pendens audacia funem Ardua securis scandit proscaenia plantis; Inde feras uolucri temeraria corpora saltu Transsiliunt mortisque inter discrimina ludunt. Sanguinis humani spectacula publicus edit Consensus legesque iubent uenale parari Supplicium, quo membra hominis discerpta cruentis Morsibus oblectent hilaram de funere plebem. Mille alia stolidi bacchantia gaudia mundi Percensere piget, quae ueri oblita tonantis Humanum miseris uoluunt erroribus aeuum. Nemo animum summi memorem genitoris in altum Excitat, ad caelum mittit suspiria nemo; Nec recolens apicem solii natalis ad ipsum Respicit auctorem nec spem super aera librat. Sed mentem grauidis contentam stertere curis Indigno subdit domino perituraque pronus Diligit et curuo quaerit terrestria sensu. Hoc pulchrum quod terra parit, quod gloria confert Lubrica, commendat quod perniciosa uoluptas, Quod uelut excitus difflato puluere uentus Praeterit, exemplo tenuis quod transuolat umbrae. His aegras animas morborum pestibus urget Praedo potens, tacitis quem uiribus interfusum Corda bibunt hominum; serit ille medullitus omnes Nequitias spargitque suos per membra ministros. Namque illic numerosa cohors sub principe tali Militat horrendisque animas circumsedet armis: Ira superstitio maeror discordia luctus Sanguinis atra sitis, uini sitis et sitis auri Liuor adulterium dolus obtrectatio furtum. Informes horrent facies habituque minaces. Ambitio uentosa tumet, doctrina superbit Personat eloquium, nodos fraus abdita nectit. Inde canina foro latrat facundia toto; Hinc gerit Herculeam uilis sapientia clauam Ostentatque suos uicatim gymnosofistas Incerat lapides fumosos idololatrix Religio et surdis pallens aduoluitur aris. Heu quantis mortale genus premit improbus hostis Armigeris, quanto ferrata satellite ductor Bella gerit, quanta uictos dicione triumfat? Surgit in auxilium Chananeus atque agmina denset Casside terribilis, saetarum pondera mento Concutiens dextramque graui cum cuspide quassans. Ast alia de parte furens exercitus ardet Regis Amorraei, tum milia Gergeseorum Effundunt aciem toto uolitantia campo. Eminus hi feriunt, confligunt comminus illi. Ecce Zebusiacae feruent ad proelia turmae Aurea tela quibus de sanguine tincta draconi Mortifero splendore micant radiantque necantque. Nec non terrificas pilis armare cateruas Te, Cittaee, iuuat; sed gens Ferezea sagittis Insultat uirtute pari sed dispare ferro. Postremum cuneum rex promouet Euuaeorum Squamosum thoraca gerens de pelle colubri. His subnixa uiris scelerum peruersa potestas Edomat inualidas mentes, quae simplicitate Indociles bellique rudes sub foedere falso Tristis amicitiae primum socia agmina credunt Mammoneamque fidem pacis sub amore sequuntur. Mox faciles ad uincla rapi iuga dura uolentes Addictis subeunt ceruicibus et nebulonum Spirituum iussis seruire ferocibus optant. Ille superuacuis augens patrimonia fundis Finitimisque inhians contempto limite agellis Ducitur innexus manicis et mille catenis Ante triumfales currus post terga reuinctus Nec se barbaricis addictum sentit habenis. Hic qui uentosae scandit fastigia famae Inflaturque cauo pompae popularis honore, Qui summum solidumque bonum putat ambitionis Crescere successu, praeconum uoce trementes Exanimare reos, miserorum in corpora fasces Frangere, terribiles legum exercere secures, In laqueum iam colla dedit, iam compede dura Nectitur et pedibus seruilia uincula limat. Credite, captiui mortales, hostica quos iam Damnatos cohibent ergastula, quos famulatu Poenarum uirtus non intellecta coercet, Haec illa est Babylon, haec transmigratio nostrae Gentis et horribilis uictoria principis Assur, Carmine luctifico quam deflens Hieremias Orbatam propriis ululauit ciuibus urbem. Num latet aut dubium est animas de semine Iacob Exilium gentile pati quas Persica regna Captiuas retinent atque in sua foedera cogunt? Illic natali desuescunt uiuere ritu Moribus et patriis exutae in barbara iura Degenerant linguamque nouam uestemque sequuntur Deque profanato discunt sordescere cultu Nutricemque abolent petulanti? pectore Sion. Iam patriae meminisse piget, iam mystica frangunt Organa, et externi laudant anathemata regni. Nonne fuit melius saeuum Memfitidis aulae Imperium tolerasse patres penitusque sinistris Adsedisse focis positos Faraonis iniqui Sub pedibus limo et paleis seruire paratos Carnis et immodicae spurco ructamine crudos? Quo tantum auxilii per prodigialia signa Effudit dominus, populum dum forte rebellem Seruat ope immerita, uinclis dum subdita colla Soluit et Aegyptum uirga serpente coercet? Quid iuuat aequoreum pelago cedente profundum Puluerea calcasse uia, cum conscia ponti Saxa sub ignoto patuerunt prodita caelo Aruit et medio sitiens in gurgite limus, Si uictor uirtute dei mediasque tenebras Luce columnari scindens exercitus olim Perdidit inuenti uallem botryonis opimam, Si nescit uersare solum cui melle perenni Glaeba fluens niueos permiscet lactea riuos, Si domitam Iericon lituis atque aere canoro Rursus in antiquos patitur consurgere muros Si ripis reflui Iordanis pellitur et iam Deserit ascriptam dimensa in iugera sortem, Denique si structam tantis sudoribus urbem Et quae nubigenas transcendunt culmina nimbos Defensare nequit, si nescit quis lapis ille est Hostibus obsistens et inexpugnabile turris Praesidium, quem non aerato machina rostro Arietat insiliens nec ferrea uerbera quassant? Angulus hic portae in capite est, hic continet omnem Saxorum seriem constructaque limina firmat. Quem qui rite suis per propugnacula muris Nouerit insertum seque ac sua moenia uallo Praecingat triplici celsa stans eminus arce Fretus amore petrae castis et peruigil armis Non illum regina Tyri, non accola magni Eufratis Parthus rapiet, non decolor Indus Tempora pinnatis redimitus nigra sagittis. Quin si fulmineos cogens ad bella gigantas Allofilus tua castra uelit delere tyrannus, Tutus eris, nec te firma statione mouebit Ipse Charon mundi, numen Marcionis, ipse Qui regit aerio uanas sub sole tenebras. Nam uanum quidquid sol aspicit, ex elementis Cuncta solubilibus fluxoque creamine constant. Fallo, creaturam nisi doctor apostolus omnem Subiectam uanis non sponte laboribus orsus Periuro ingemuit miserans seruire latroni. "Errat" ait "qui luctamen cum sanguine nobis Et carne et uenis feruentibus et uitioso Felle putat calidisque animam peccare medullis. Non mentem sua membra premunt nec terrea uirtus Oppugnat sensus liquidos belloue lacessit; Sed cum spiritibus tenebrosis nocte dieque Congredimur, quorum dominatibus umidus iste Et pigris densus nebulis obtemperat aer." Scilicet hoc medium, caelum inter et infima terrae Quod patet et uacuo nubes suspendit hiatu, Frena potestatum uariarum sustinet ac sub Principe Belia rectoribus horret iniquis. His colluctamur praedonibus, ut sacra nobis Oris apostolici testis sententia prodit. Nemo habitum naturae aut irritamina peccans Corporis accuset; facile est frenare rebelles Adfectus carnis nimiosque retundere pulsus Materiae fragilis et uiscera uicta domare. Quippe animus longe praestantior, utpote summo Aethere demissus; subiectos si uelit artus Imperio quassare graui iussisque seueris Dedere, regnanti domino uis nulla resistit. Maior inest uis illa homini quae flatile uirus Ingerit et tenuem tenui ferit aere mentem. Parthica non aeque uentos transcurrit harundo, Cuius iter nullus potis est comprendere uisus; Praepes enim uolucres dum pinnis transuolat auras Improuisa uenit, nec stridor nuntiat ante Aduentum leti quam pectoris abdita rumpat Securam rapiens medicato uulnere uitam. Sed magis aligera est magis et medicata sagitta Quam iacit umbrosi dominatio lubrica mundi Eludens excussa oculos calamique uolantis Praepete transcursu cordis penetralia figens. Nec segnis natura animae est aut tarda cauendi Vulneris, ignitum quoniam deus indidit olli Ingenium purum sapiens subtile serenum Mobile sollicitum uelox agitabile acutum, Factorem modo casta suum ueneretur et ipsi Militet ac uictum proculcet sobria mundum, Nil de pestiferis opibus aut falsificatis Terrarum spoliis stulto oblectamine libans Ne sub fasce iacens alieno et dedita regno Non queat argutas hostis uitare sagittas. Sed quid ego omne malum mundique hominumque maligni Hostis ad inuidiam detorqueo, cum mala nostra Ex nostris concreta animis genus et caput et uim, Quid sint, quid ualeant, sumant de corde parente? Ille quidem fomes nostrorum et causa malorum est; Sed tantum turbare potest aut fallere quantum Nos uolumus, qui decrepito suggesta leoni Armamenta damus. Friget fera futtile frendens, Humani generis ni per suffragia gliscat. Gignimus omne malum proprio de corpore nostrum, Vt genuit Dauid, alias pater optimus, unum Crimen Abessalon. Taetrum pater ille sed unum Innocuas inter suboles genuit patricidam, Ausus in auctorem generis qui stringere ferrum (A pietas!) signis contraria signa paternis Egit et unius commisit sanguinis arma. Nostra itidem diros urente propagine natos Pectora parturiunt, uersis qui protinus in nos Morsibus insuescunt gignentum uiuere poenis; Depopulantur enim nimium fecunda parentum Viscera et interitu genitalis stirpis aluntur. Progeniem uerum ille suam rex utpote summus Atque dei uates pariturae et uirginis auctor Tristibus atque piis uariauerat, ut Solomonis Frater Abessalon sereret sua crimina iustis Pigneribus dulcemque domum turbaret amaris. Nos dignum Solomone nihil, nos degener implet Solus Abessalon lacerans pia uiscera ferro. Si licet ex ethicis quidquam praesumere uel si De physicis exempli aliquid, sic uipera, ut aiunt, Dentibus emoritur fusae per uiscera prolis, Mater morte sua, non sexu fertilis aut de Concubitu distenta uterum, sed cum calet igni Percita femineo, moriturum obscena maritum Ore sitit patulo. Caput inserit ille trilingue Coniugis in fauces atque oscula feruidus intrat Insinuans oris coitu genitale uenenum. Nupta uoluptatis ui saucia mordicus haustum Frangit amatoris blanda inter foedera guttur Infusasque bibit caro pereunte saliuas. His pater illecebris consumitur. At genetricem Clausa necat subolis; nam, postquam semine adulto Incipiunt calidis corpuscula parua latebris Serpere motatumque uterum uibrata ferire, Aestuat interno pietatis crimine mater Carnificemque gemit damnati conscia sexus Progeniem saepti rumpentem obstacula partus. Nam, quia nascendi nullus patet exitus, aluus Fetibus in lucem nitentibus excruciata Carpitur atque uiam lacerata per ilia pandit. Tandem obitu altricis prodit grex ille dolorum Ingressum uitae uix eluctatus et ortum Per scelus exculpens. Lambunt natale cadauer Reptantes catuli, prolis dum nascitur orba, Haud experta diem miserae nisi postuma matris Non dispar nostrae conceptus mentis. Ab ore Vipereo infusum sic combibit illa uenenum Coniuge Beliade; sic oscula deuorat haustu Interiusque rapit; sic felle libidinis ardens Impletur uitiis perituro mixta marito. Tunc praegnans letale genus concepta maligni Fert opera ingenii de semine complicis hydri, Quem poenis pensare prius sua facta necesse est Corruptae pro stupro animae proque orbe perempto. Ipsam porro animam crudelia uulnera carpunt Mille puerperiis, suboles dum parturit ex se Contra naturam genitas, peccamina crebra Scilicet et pastos materno funere natos. Hinc illa est domini iusta obiurgatio Christi: "Nonne pater daemon (uos increpo, peccatores) Concubitu carnis semen sitientis iniquum Vos genuit?" Sanctum, lector, percense uolumen; Quod loquor inuenies dominum dixisse profanis Vera obiectantem mortalibus: "Ex patre nam uos Esse meo genitos pietas" (ait) "ipsa probaret Ac pietatis opus." Pro caeca libido? Quid hoc est Quod, cum se thalamis desponsam mens bona iustis Nouerit inque torum regis nuptura uocetur Et regis semper iuuenis senioque repulso Diuinum decus aeterno seruantis in ore, Malit adulterium, fuluo et se munere uilem Vendat nocticolae spurcis complexibus Indi Aspernata dei fusam per uirginis artus Progeniem dulcesque uocans in fornice natos? Sentio quam contra moueat pellacia litem, Quo dente obnitens spinosa calumnia pugnet Nosque lacessito uocet ad luctamina uero. "Si non uult deus esse malum, cur non uetat?" inquit. "Nil refert auctor fuerit factorque malorum Anne opera in uitium sceleris pulcherrima uerti, Cum possit prohibere, sinat. Qui, si uelit omnes Innocuos agere omnipotens, nec sancta uoluntas Degeneret facto nec se manus inquinet ullo. Condidit ergo malum dominus, quod spectat ab alto Et patitur fierique probat tamquam ipse crearit. Ipse creauit enim quod, cum discludere possit, Non abolet longoque sinit grassarier usu." Damna aures, pater alme, meas et claude meatus Obbrutescentis capitis, ne peruia tales Concipiat flexura sonos. Est perdere tanti Extinctum uitae officium de parte cerebri, Immunem modo sese anima expertemque nefandi Auditus felix stolida conseruet ab aure. Quis ferat haec iniecta deo conuicia, qui se Diuinis meminit praecellere nobilitatum Muneribus? Multa ut taceam, uel sola benignum Res probat esse deum, uetiti quod amore peremptos Excitat? tumulis homines regnique per aeuum Participes iubet esse sui. Qui, si foret auctor Seruatorque mali, numquam post damna salutis Peccantumque obitus rediuiuam ferre medellam Vellet et amissos ope restaurare secunda. Labi hominis, seruare dei est. Meritis perit iste, Ille abolet pereuntis opus meritumque resoluit. Argumentum ingens dominum, qui talia praestet, Nolle malum nec quod post abluit ante probare. "Inuitone aliquis potis est peccare tonante, Cui facile est in corde hominis componere sensus Quos libeat fibrasque omnes animare pudicis Pulsibus et totum uenis infundere honestum?" Nescis, stulte, tuae uim libertatis ab ipso Formatore datam? Nescis ab origine quanta Sit concessa tibi famulo super orbe potestas Et super ingenio proprio laxaeque soluto Iure uoluntatis, liceat cui uelle sequique Quod placitum nullique animum subiungere uinclo? An, cum te dominum cunctis quaecumque crearat Praeficeret mundumque tuis seruire iuberet Imperiis cumque arua polum mare flumina uentos Dederet, arbitrium de te tibi credere auarus Nollet ut indigno libertatemque negaret? Quale erat electus magni rex orbis ut esset Non rex ipse sui curto foedatus honore? Nam quis honos domini est cuius mens libera non est, Vna sed impositae seruit sententia legi? Quae laus porro hominis uel quod meritum sine certo Inter utramque uiam discrimine uiuere iuste? Non fit sponte bonus cui non est prompta potestas Velle aliud flexosque animi conuertere sensus. Atqui nec bonus est nec collaudabilis ille Qui non sponte bonus, quoniam probitate coacta Gloria nulla uenit sordetque ingloria uirtus. Nec tamen est uirtus, ni deteriora refutans Emicet et meliore uiam petat indole rectam. "Vade" ait ipse parens opifexque et conditor Adae, "Vade, homo, adflatu nostri praenobilis oris, Insubiecte, potens rerum arbiter, arbiter idem Et iudex mentis propriae, mihi subdere soli Sponte tua, quo sit subiectio et ipsa soluto Libera iudicio. Non cogo nec exigo per uim; Sed moneo iniustum fugias iustumque sequaris. Lux comes est iusti, comes est mors horrida iniqui. Elige rem uitae? Tua uirtus temet in aeuum Prouehat, aeternum tua damnet culpa uicissim. Praestet et alterutram permissa licentia sortem." Hac pietate uagus et tanto munere abundans Transit propositum fas et letalia prudens Eligit atque uolens, magis utile dum sibi credit Quod prohibente deo persuasit callidus anguis. Persuasit certe hortatu, non impulit acri Imperio. Hoc mulier rea criminis exprobranti Respondit domino suadellis se malefabris Illectam suasisse uiro. Vir et ipse libenter Consensit. Licuitne hortantem spernere recti Libertate animi? Licuit. Namque et deus ante Suaserat ut meliora uolens sequeretur; at ille Spernens consilium saeuo plus credidit hosti. Nunc inter uitae dominum mortisque magistrum Consistit medius. Vocat hinc deus, inde tyrannus Ambiguum atque suis se motibus alternantem. Accipe gestarum monumenta insignia rerum, Praelusit quibus historia spectabile signum. Loth fugiens Sodomis ardentibus omnia secum Pignera cara domus properabat sede relicta Nubibus urbicremis subducere, sulpure cum iam Nimboso ignitus caelum subtexeret aer Flagrantemque diem crepitans incenderet imber. Angelus hanc hospes legem praescripserat ollis Emissus uirtute dei sub imagine dupla Omnis ut? portis iret domus utque in apertum Dirigeret constans oculos nec pone reflexo Lumine regnantes per moenia cerneret ignes: "Nemo, memor Sodomae, quae mundi forma cremandi est, Vt semel? muris gressum promouerit, ore Post tergum uerso respectet funera rerum." Loth monitis sapiens obtemperat, at leuis uxor Mobilitate animi torsit muliebre retrorsus Ingenium Sodomisque suis reuocabilis haesit. Traxerat Euua uirum dirae ad consortia culpae Haec peccans sibi sola perit. Solidata metallo Diriguit fragili saxumque liquabile facta Stat mulier, sicut steterat prius, omnia seruans Caute sigillati longum salis effigiata Et decus et cultum frontemque oculosque comamque Et flexam in tergum faciem paulumque relata Menta retro, antiquae monumenta rigentia noxae. Liquitur illa quidem salsis sudoribus uda Sed nulla ex fluido plenae dispendia formae Sentit deliquio, quantumque armenta saporum Attenuant saxum tantum lambentibus umor Sufficit attritamque cutem per damna reformat. Hoc meruit titulo peccatrix femina sisti Infirmum fluidumque animum per lubrica soluens Consilia et fragilis iussa ad caelestia. Voti Propositum contra non commutabile seruat Loth ingressus iter nec moenia respicit alto M cinerem collapsa rogo populumque perustum Et mores populi tabularia iura forumque Balnea propolas meritoria templa theatra Et circum cum plebe sua madidasque popinas Quidquid agunt homines Sodomorum incendia iustis Ignibus inuoluunt et Christo iudice damnant. Haec fugisse semel satis est. Non respicit ultra Loth noster; fragilis sed coniunx respicit et quae Fugerat inuerso mutabilis ore reuisit Atque inter patrias perstat durata fauillas. En tibi signatum libertatis documentum Quo uoluit nos scire deus quodcumque sequendum est Sub nostra dicione situm passimque remissum Alterutram calcare uiam. Duo cedere iussi De Sodomis, alter se proripit, altera mussat. Ille gradum celerat fugiens, contra illa renutat Liber utrique animus, sed dispar utrique uoluntas. Diuidit huc illuc rapiens sua quemque libido. Talem multa sacris speciem notat orbita libris. Aspice Ruth gentis Moabitidis et simul Orfan. Illa socrum Noomin fido comitatur amore, Deserit haec. Atquin thalamis et lege iugali Exutae Hebraeisque toris sacrisque uacantes Iure fruebantur proprio. Sed pristinus Orfae Fanorum ritus praeputia barbara suasit Malle et semiferi stirpem nutrire Goliae. Ruth, dum per stipulas agresti amburitur aestu, Fulcra Boos meruit castoque ascita cubili Christigenam fecunda domum, Dauitica regna, Edidit atque deo mortales miscuit ortus. Saepe egomet memini fratres geminos ad hiulcum Peruenisse simul biuium nutante iuuenta Et dubitasse diu bifido sub tramite quodnam Esset iter melius, cum dextrum spinea silua Sentibus artaret scopulosaque semita longe Duceret aerium cliuoso margine callem, At laeuum nemus umbriferum per amoena uirecta Ditibus ornaret pomis et lene iacentem Planities daret ampla uiam; squalentibus unum Contentum spinis reptasse per ardua saxa, Porro alium campo sese indulsisse sinistro; Illum sideribus caput immiscere propinquis, Hunc in caenosas subito cecidisse paludes. Omnibus una subest natura, sed exitus omnes Non unus peragit placitorum segrege forma. Haud secus ac si olim per sudum lactea forte Lapsa columbarum nubis descendat in aruum Ruris frugiferi, laqueos ubi callidus auceps Praetendit lentoque illeuit uimina uisco Sparsit et insidias siliquis uel farre doloso. Illiciunt alias fallentia grana gulamque Innectunt auidam tortae retinacula saetae Molle uel implicitas gluten circumligat alas. Ast aliae quas nullus amor prolectat edendi Gressibus innocuis sterili spatiantur in herba Suspectamque cauent oculos conuertere ad escam. Mox, ubi iam caelo reuolandum, pars petit aetram Libera sideream plaudens super aera pinnis, Pars captiua iacet laceris et saucia plumis Pugnat humi et uolucres nequiquam suspicit auras. Sic animas caeli de fontibus unicoloras Infundit natura solo. Sed suauibus istic Deuinctae illecebris retinentur et aethera paucae Conscendunt reduces, multas uiscosus inescat Pastus et ad superas percurrere non sinit auras. Praescius inde pater liuentia tartara plumbo Incendit liquido piceasque bitumine fossas Infernalis aquae furuo suffodit Auerno Et Flegetonteo sub gurgite sanxit edaces Perpetuis scelerum poenis inolescere uermes. Norat enim flatu ex proprio uegetamen inesse Corporibus nostris animamque ex ore perenni Formatam non posse mori non posse uicissim Pollutam uitiis rursum ad conuexa reuerti Mersandam penitus puteo feruentis abyssi. Vermibus et flammis et discruciatibus aeuum Immortale dedit, senio ne poena periret Non pereunte anima. Carpunt tormenta fouentque Materiem sine fine datam; mors deserit ipsa Aeternos gemitus et flentes uiuere cogit. At diuersa procul regionibus in paradisi Praemia constituit maiestas gnara futuri Spiritibus puris et ab omni labe remotis, Quique Gomorreas non respexere ruinas, Auersis sed rite oculis post terga tenebras Liquerunt miseri properanda pericula mundi. Ac primum facili referuntur ad astra uolatu, Vnde fluens anima structum uegetauerat Adam. Nam, quia naturam tenuem decliuia uitae Pondera non reprimunt nec tardat ferrea compes, Concretum celeri relegens secat aera lapsu Exsuperatque polum feruens scintilla remensum Carcereos exosa situs quibus haeserat exul. Tunc postliminio redeuntem suscipit alto Cana Fides gremio tenerisque oblectat alumnam Deliciis multos post diuorsoria carnis Ore renarrantem querulo quos passa labores. Illic purpureo latus exporrecta cubili Floribus aeternis spirantes libat odores Ambrosiumque bibit roseo de stramine rorem; Ditibus et longo fumantibus interuallo Fluminaque et totos caeli sitientibus imbres Implorata negat digitum insertare palato Flammarumque apices umenti extinguere tactu. Nec mirere locis longe distantibus inter Damnatas iustasque animas concurrere uisus Conspicuos meritasque uices per magna notari Interualla, polus medio quae diuidit orbe. Errat quisque animas nostrorum fine oculorum Aestimat, inuoluit uitreo quos lucida palla Obice, quis speculum concreta coagula texunt Impediuntque uagas obducto umore fenestras. Numne animarum oculis denso uegetamine guttae Voluuntur teretes aut palfebralibus extra Horrescunt saetis cilioue umbrante teguntur? Illis uiua acies, nec pupula parua sed ignis Traiector nebulae uasti et penetrator operte est. Nil ferrugineum solidumue tuentibus obstat. Nocturnae cedunt nebulae, nigrantia cedunt Nubila, praetenti cedit teres area mundi. Nec tantum aerios uisu transmittit hiatus Spiritus; oppositos sed transit lumine montes, Oceani fines atque ultima litora Thulae Transadigit, uolucresque oculos in tartara mittit. Nostris nempe omnes pereunt sub nocte colores Visibus et caeco delentur tempore formae. Numquid et exuti membris ac uiscere perdunt Agnitione notas rerum uel gressibus errant? Vna animas semper facies habet et color unus Aeris, ut cuique est meritorum summa, sinistri Seu dextri. Alternas nec commutabile tempus Conuertit uariatque uices; longum atque perenne est Quidquid id est, unus uoluit sua saecula cursus. Expertus dubitas animas percurrere uisu Abdita corporeis oculis, cum saepe quietis Rore soporatis cernat mens uiua remotos Distantesque locos, aciem per rura per astra Per maria intendens? Nec enim se segregat ipsa Ante obitum uiuis ex artubus aut fugit exul Sanguinis et carnis penetralia seque medullis Exuit abductamue abigit de pectore uitam; Viscerea sed sede manens speculatur acutis Omnia luminibus et qua circumtulit acrem Naturae leuis intuitum nullo obice rerum Disclusa ante oculos subiectum prospicit orbem Atque orbis sub mole situm sordens elementum. Obiacet interea tellus nec uisibus obstat. Quin si stelligerum uultus conuertat ad axem, Nil intercurrens obtutibus impedit ignem Peruigilis animae, quamuis denseta grauentur Nubila et opposito nigrescat uellere caelum. Sic arcana uidet tacitis cooperta futuris Corporeus Iohannis adhuc nec carne solutus, Munere sed somni paulisper carne sequestra Liber ad intuitum sensuque oculisque peragrans Ordine dispositos uenturis solibus annos. Procinctum uidet angelicum iam iamque cremandi Orbis in excidium, raucos et percipit aure Mugitus grauium mundi sub fine tubarum. Haec ille ante obitum membrorum carcere saeptus Secedente anima non discedente uidebat. Nonne magis flatus sine corpore cuncta notabit Corporis inuolucris tumulo frigente repostis? Certa fides rapidos subterna nocte caminos, Qui pollutam animam per saecula longa perenni Igne coquunt, oculis longum per inane remoti Pauperis expositos, nec setius aurea dona Iustorum dirimente chao rutilasque coronas Eminus ostendi poenarum carcere mersis. Hinc paradisicolae post ulcera dira beato Proditur infelix ululans in peste reatus Spiritus inque uicem meritorum mutua cernunt. O dee cunctiparens, animae dator, o dee Christe, Cuius ab ore deus subsistit spiritus unus, Te moderante regor, te uitam principe duco, Iudice te pallens trepido, te iudice eodem Spem capio fore quidquid ago ueniabile apud te, Quamlibet indignum uenia faciamque loquarque. Confiteor, dimitte libens et parce fatenti! Omne malum merui, sed tu bonus arbiter aufer Quod merui. Meliora fauens largire precanti. Dona animae quandoque meae, cum corporis huius Liquerit hospitium neruis cute sanguine felle Ossibus extructum, corrupta quod incola luxu Heu nimium complexa fouet, cum flebilis hora Clauserit hos orbes et conclamata iacebit Materies oculisque suis mens nuda fruetur, Ne cernat truculentum aliquem de gente latronum Immitem rabidum uultuque et uoce minaci Terribilem, qui me maculosum aspergine morum In praeceps ut praedo trahat nigrisque ruentem Immergat specubus cuncta exacturus adusque Quadrantem minimum damnosae debita uitae? Multa in thensauris patris est habitatio, Christe, Disparibus discreta locis. Non posco beata In regione domum; sint illic casta uirorum Agmina, puluereum quae dedignantia censum Diuitias petiere tuas, sit flore perenni Candida uirginitas animum castrata recisum. At mihi tartarei satis est si nulla ministri Occurrat facies, auidae nec flamma gehennae Deuoret hanc animam mersam fornacibus imis. Esto cauernoso, quia sic pro labe necesse est Corporea, tristis me sorbeat ignis Auerno. Saltem mitificos incendia lenta uapores Exhalent aestuque calor languente tepescat. Lux immensa alios et tempora uincta coronis Glorificent, me poena leuis clementer adurat.