# Peristeph11 Innumeros cineres sanctorum Romula in urbe Vidimus, o Christi Valeriane sacer. Incisos tumulis titulos et singula quaeris Nomina; difficile est ut replicare queam. Tantos iustorum populos furor impius hausit, Cum coleret patrios Troia Roma deos. Plurima litterulis signata sepulcra loquuntur Martyris aut nomen aut epigramma aliquod, Sunt et muta tamen tacitas claudentia tumbas Marmora, quae solum significant numerum. Quanta uirum iaceant congestis corpora aceruis Nosse licet, quorum nomina nulla legas. Sexaginta illic defossas mole sub una Reliquias memini me didicisse hominum Quorum solus habet comperta uocabula Christus, Vtpote quos propriae iunxit amicitiae. Haec dum lustro oculis et sicubi forte latentes Rerum apices ueterum per monumenta sequor, Inuenio Hippolytum, qui quondam scisma Nouati Presbyter attigerat nostra sequenda negans, Vsque ad martyrii prouectum insigne tulisse Lucida sanguinei praemia supplicii. Nec mirere senem peruersi dogmatis olim Munere ditatum catholicae fidei. Cum iam uaesano uictor raperetur ab hoste Exultante anima carnis ad exitium (Plebis amore suae multis comitantibus ibat), Consultus quaenam secta foret melior Respondit: "Fugite, o miseri, execranda Nouati Scismata, catholicis reddite uos populis! Vna fides uigeat, prisco quae condita templo est, Quam Paulus retinet quamque cathedra Petri. Quae docui, docuisse piget; uenerabile martyr Cerno quod a cultu rebar abesse dei." His ubi detorsit laeuo de tramite plebem Monstrauitque sequi qua uia dextra uocat, Seque ducem recti spretis anfractibus idem Praebuit erroris qui prius auctor erat, Sistitur insano rectori christicolas tunc Ostia uexanti per Tiberina uiros. Illo namque die Roma secesserat, ipsos Peste suburbanos ut quateret populos, Non contentus humum celsae intra moenia Romae Tinguere iustorum caedibus assiduis. Ianiculum cum iam madidum fora rostra Suburam Cerneret eluuie sanguinis adfluere Protulerat rabiem Tyrreni ad litoris oram Quaeque loca aequoreus proxima portus habet. Inter carnifices et constipata sedebat Officia extructo celsior in solio, Discipulos fidei detestandique rebelles Idolii ardebat dedere perfidiae. Carcereo crinita situ stare agmina contra Iusserat horrendis excrucianda modis. Inde catenarum tractus, hinc lorea flagra Stridere, uirgarum concrepitare fragor, Vngula fixa cauis costarum cratibus altos Pandere secessus et lacerare iecur. Iam lassatis iudex tortoribus ibat In furias cassa cognitione fremens, Nullus enim Christi ex famulis per tanta repertus Supplicia auderet qui uitiare animam. Inde furens quaesitor ait: "Iam, tortor, ab unco Desine; si uana est quaestio, morte agito. Huic abscide caput, crux istum tollat in auras Viuentesque oculos offerat alitibus Hos rape praecipites et uinctos conice in ignem, Sit pyra quae multos deuoret una reos. En tibi quos properes rimosae imponere cumbae Pellere et in medii stagna profunda freti. Quos ubi susceptos rabidum male suta per aequor Vexerit et tumidis caesa labarit aquis Dissociata putrem laxent tabulata carinam Conceptumque bibant undique naufragium. Squamea caenoso praestabit uentre sepulcrum Belua consumptis cruda cadaueribus." Haec persultanti celsum subito ante tribunal Offertur senior nexibus implicitus. Stipati circum iuuenes clamore fremebant Ipsum christicolis esse caput populis; Si foret extinctum propere caput, omnia uulgi Pectora Romanis sponte sacranda deis. Insolitum leti poscunt genus et noua poenae Inuenta, exemplo quo trepident alii. Ille supinata residens ceruice: "Quis" inquit "Dicitur?" Adfirmant dicier Hippolytum. Hippolytus fiat ergo, agitet turbetque iugales Intereatque feris dilaceratus equus." Vix haec ille, duo cogunt animalia freni Ignara insueto subdere colla iugo, Non stabulis blandiue manu palpata magistri Imperiumque equitis ante subacta pati, Sed campestre uago nuper pecus e grege captum, Quod pauor indomito corde ferinus agit. Iamque reluctantes sociarant uincula bigas Oraque discordi foedere nexuerant Temonis uice funis inest, qui terga duorum Diuidit et medius tangit utrumque latus, Deque iugo in longum se post uestigia retro Protendens trahitur transit et ima pedum. Huius ad extremum, sequitur qua puluere summo Cornipedum refugas orbita trita uias, Crura uiri innectit laqueus nodoque tenaci Astringit plantas cumque rudente ligat. Postquam composito satis instruxere paratu Martyris ad poenam uerbera uincla feros, Instigant subitis clamoribus atque flagellis Iliaque infestis perfodiunt stimulis. Vltima uox audita senis uenerabilis haec est: "Hi rapiant artus, tu rape, Christe, animam!" Prorumpunt alacres caecoque errore feruntur, Qua sonus atque tremor, qua furor exagitant. Incendit feritas rapit impetus et fragor urget Nec cursus uolucer mobile sentit onus. Per siluas per saxa ruunt, non ripa retardat Fluminis aut torrens oppositus cohibet, Incendit feritas rapit impetus et fragor urget Nec cursus uolucer mobile sentit onus. Per siluas per saxa ruunt, non ripa retardat Fluminis aut torrens oppositus cohibet, Prosternunt saepes et cuncta obstacula rumpunt, Prona fragosa petunt, ardua transiliunt. Scissa minutatim labefacto corpore frusta Carpit spinigeris stirpibus hirtus ager. Pars summis pendet scopulis, pars sentibus haeret, Parte rubent frondes, parte madescit humus. Exemplar sceleris paries habet illitus, in quo Multicolor fucus digerit omne nefas, Picta super tumulum species liquidis uiget umbris Effigians tracti membra cruenta uiri. Rorantes saxorum apices uidi, optime papa, Purpureasque notas uepribus impositas. Docta manus uirides imitando effingere dumos Luserat et minio russeolam saniem. Cernere erat ruptis compagibus ordine nullo Membra per incertos sparsa iacere situs. Addiderat caros gressu lacrimisque sequentes, Deuia quo fractum semita monstrat iter. Maerore attoniti atque oculis rimantibus ibant Implebantque sinus uisceribus laceris. Ille caput niueum complectitur ac reuerendam Canitiem molli confouet in gremio; Hic umeros truncasque manus et bracchia et ulnas Et genua et crurum fragmina nuda legit. Palliolis etiam bibulae siccantur harenae Ne quis in infecto puluere ros maneat. Si quis et in sudibus recalenti aspergine sanguis Insidet, hunc omnem spongia pressa rapit. Nec iam densa sacro quidquam de corpore silua Obtinet aut plenis fraudat ab exequiis. Cumque recensetis constaret partibus ille Corporis integri qui fuerat numerus, Nec purgata aliquid deberent auia toto Ex homine extersis frondibus et scopulis, Metando eligitur tumulo locus; ostia linquunt, Roma placet sanctos quae teneat cineres. Haud procul extremo culta ad pomeria uallo Mersa latebrosis crypta patet foueis. Huius in occultum gradibus uia prona reflexis Ire per anfractus luce latente docet. Primas namque fores summo tenus intrat hiatu Illustratque dies limina uestibuli. Inde ubi progressu facili nigrescere uisa est Nox obscura loci per specus ambiguum, Occurrunt celsis immissa foramina tectis, Quae iaciant claros antra super radios. Quamlibet ancipites texant hinc inde recessus Arta sub umbrosis atria porticibus, At tamen excisi subter caua uiscera montis Crebra terebrato fornice lux penetrat. Sic datur absentis per subterranea solis Cernere fulgorem luminibusque frui. Talibus Hippolyti corpus mandatur opertis, Propter ubi adposita est ara dicata deo. Illa sacramenti donatrix mensa eademque Custos fida sui martyris adposita Ad aeterni spem uindicis ossa sepulcro, Pascit item sanctis Tibricolas dapibus. Mira loci pietas et prompta precantibus ara Spes hominum placida prosperitate iuuat. Hic corruptelis animique et corporis aeger Oraui quotiens stratus, opem merui. Quod laetor reditu, quod te, uenerande sacerdos, Complecti licitum est, scribo quod haec eadem Hippolyto scio me debere, deus cui Christus Posse dedit quod quis postulet adnuere. Ipsa illas animae exuuias quae continet intus Aedicula argento fulgurat ex solido. Praefixit tabulas diues manus aequore leui Candentes, recauum quale nitet speculum, Nec Pariis contenta aditus obducere saxis Addidit ornando clara talenta operi. Mane salutatum concurritur, omnis adorat Pubis, eunt redeunt solis adusque obitum. Conglobat in cuneum Latios simul ac peregrinos Permixtim populos religionis amor. Oscula perspicuo figunt impressa metallo, Balsama defundunt, fletibus ora rigant. Iam cum se renouat decursis mensibus annus Natalemque diem passio festa refert, Quanta putas studiis certantibus agmina cogi Quaeue celebrando uota coire deo! Vrbs augusta suos uomit effunditque Quirites, Vna et patricios ambitione pari Confundit plebeia falanx umbonibus aequis Discrimen procerum praecipitante fide. Nec minus Albanis acies se candida portis Explicat et longis ducitur ordinibus, Exultant fremitus uariarum hinc inde uiarum, Indigena et Picens plebs et Etrusca uenit. Concurrit Samnitis atrox, habitator et altae Campanus Capuae iamque Nolanus adest, Quisque sua laetus cum coniuge dulcibus et cum Pigneribus rapidum carpere gestit iter. Vix capiunt patuli populorum gaudia campi Haeret et in magnis densa cohors spatiis. Angustum tantis illud specus esse cateruis Haud dubium est, ampla fauce licet pateat. Stat sed iuxta aliud, quod tanta frequentia templum Tunc adeat cultu nobile regifico, Parietibus celsum sublimibus atque superba Maiestate potens muneribusque opulens. Ordo columnarum geminus laquearia tecti Sustinet auratis suppositus trabibus. Adduntur graciles tecto breuiore recessus, Qui laterum seriem iugiter exsinuent. At medios aperit tractus uia latior alti Culminis exsurgens editiore apice. Fronte sub aduersa gradibus sublime tribunal Tollitur, antistes praedicat unde deum. Plena laborantes aegre domus accipit undas Artaque confertis aestuat in foribus, Maternum pandens gremium quo condat alumnos Ac foueat fetos adcumulata sinus. Si bene commemini, colit hunc pulcherrima Roma Idibus Augusti mensis, ut ipsa uocat Prisco more diem, quem te quoque, sancte magister, Annua festa inter dinumerare uelim. Crede, salutigeros feret hic uenerantibus ortus Lucis honoratae praemia restituens. Inter sollemnes Cypriani uel Chelidoni Eulaliaeque dies currat et iste tibi. Sic te pro populo, cuius tibi credita uita est Orantem Christus audiat omnipotens. Sic tibi de pleno lupus excludatur ouili Agna nec ulla tuum capta gregem minuat. Sic me gramineo remanentem denique campo Sedulus aegrotam pastor ouem referas. Sic, cum lacteolis caulas compleueris agnis, Raptus et ipse sacro sis comes Hippolyto.