Psychomachia University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk ££.PRVD.Psych Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Psychomachia
Christe, graues hominum semper miserate labores, Qui patria uirtute cluis propriaque sed una (Vnum namque deum colimus de nomine utroque, Non tamen et solum, quia tu deus ex patre, Christe), Dissere, rex noster, quo milite pellere culpas Mens armata queat nostri de pectoris antro, Exoritur quotiens turbatis sensibus intus Seditio atque animam morborum rixa fatigat, Quod tunc praesidium pro libertate tuenda Quaeue acies furiis inter praecordia mixtis Obsistat meliore manu. Nec enim, bone ductor, Magnarum uirtutum inopes neruisque carentes Christicolas uitiis populantibus exposuisti. Ipse salutiferas obsesso in corpore turmas Depugnare iubes, ipse excellentibus armas Artibus ingenium quibus ad ludibria cordis Oppugnanda potens tibi dimicet et tibi uincat. Vincendi praesens ratio est, si comminus ipsas Virtutum facies et colluctantia contra Viribus infestis liceat portenta notare. Prima petit campum dubia sub sorte duelli Pugnatura Fides agresti turbida cultu Nuda umeros intonsa comas exerta lacertos. Namque repentinus laudis calor ad noua feruens Proelia nec telis meminit nec tegmine cingi; Pectore sed fidens ualido membrisque retectis Prouocat insani frangenda pericula belli. Ecce lacessentem collatis uiribus audet Prima ferire Fidem ueterum Cultura deorum. Illa hostile caput falerataque tempora uittis Altior insurgens labefactat et ora cruore De pecudum satiata solo applicat et pede calcat Elisos in morte oculos; animamque malignam Fracta intercepti commercia gutturis artant Difficilemque obitum suspiria longa fatigant. Exultat uictrix legio, quam mille coactam Martyribus regina Fides animarat in hostem. Nunc fortes socios parta pro laude coronat Floribus ardentique iubet uestirier ostro. Exim gramineo in campo concurrere prompta Virgo Pudicitia speciosis fulget in armis, Quam patrias succincta faces Sodomita Libido Aggreditur piceamque ardenti sulpure pinum Ingerit in faciem pudibundaque lumina flammis Appetit et taetro temptat suffundere fumo. Sed dextram furiae flagrantis et ignea dirae Tela lupae saxo ferit imperterrita uirgo Excussasque sacro taedas depellit ab ore. Tunc exarmatae iugulum meretricis adacto Transfigit gladio. Calidos uomit illa uapores Sanguine concretos caenoso, spiritus inde Sordidus exhalans uicinas polluit auras. "Hoc habet" exclamat uictrix regina. "Supremus Hic tibi finis erit, semper prostrata iacebis. Nec iam mortiferas audebis spargere flammas In famulos famulasue dei, quibus intima casti Vena animi sola feruet de lampade Christi. "Tene, o uexatrix hominum, potuisse resumptis Viribus extincti capitis recalescere flatu, Assyrium postquam thalamum ceruix Olofernis Caesa cupidineo madefactum sanguine lauit Gemmantemque torum moechi ducis aspera Iudith Spreuit et incestos compescuit ense furores, Famosum mulier referens ex hoste tropaeum Non trepidante manu, uindex mea caelitus audax! "At fortasse parum fortis matrona sub umbra Legis adhuc pugnans, dum tempora nostra figurat, Vera quibus uirtus terrena in corpora fluxit, Grande per infirmos caput excisura ministros? Numquid et intactae post partum uirginis ullum Fas tibi iam superest? Post partum uirginis, ex quo Corporis humani naturam pristina origo Deseruit carnemque nouam uis ardua seuit Atque innupta deum concepit femina Christum, Mortali de matre hominem sed cum patre numen. Inde omnis iam diua caro est, quae concipit illum Naturamque dei consortis foedere sumit. Verbum quippe caro factum non destitit esse Quod fuerat, uerbum, dum carnis glutinat usum, Maiestate quidem non degenerante per usum Carnis sed miseros ad nobiliora trahente. Ille manet quod semper erat, quod non erat esse Incipiens; nos quod fuimus iam non sumus, aucti Nascendo in melius. Mihi contulit et sibi mansit. Nec deus ex nostris minuit sua, sed sua nostris Dum tribuit nosmet dona ad caelestia uexit. Dona haec sunt quod uicta iaces, lutulenta Libido, Nec mea post Mariam potis es perfringere iura. Tu princeps ad mortis iter, tu ianua leti; Corpora commaculans animas in tartara mergis. Abde caput tristi iam frigida pestis abysso; Occide, prostibulum, manes pete, claudere Auerno, Inque tenebrosum noctis detrudere fundum! Te uoluant subter uada flammea, te uada nigra Sulpureusque rotet per stagna sonantia uertex. Nec iam christicolas, furiarum maxima, temptes, Vt purgata suo seruentur corpora regi." Dixerat haec et laeta Libidinis interfectae Morte Pudicitia gladium Iordanis in undis Abluit infectum, sanies cui rore rubenti Haeserat et nitidum macularat uulnere ferrum. Expiat ergo aciem fluuiali docta lauacro Victricem uictrix abolens baptismate labem Hostilis iuguli. Nec iam contenta piatum Condere uaginae gladium, ne tecta rubigo Occupet ablutum scabrosa sorde nitorem, Catholico in templo diuini fontis ad aram Consecrat aeterna splendens ubi luce coruscet. Ecce modesta graui stabat Patientia uultu Per medias immota acies uariosque tumultus Vulneraque et rigidis uitalia peruia pilis Spectabat defixa oculos et lenta manebat. Hanc procul Ira tumens, spumanti feruida rictu, Sanguinea intorquens suffuso lumina felle, Vt belli exsortem teloque et uoce lacessit Impatiensque morae conto petit, increpat ore Hirsutas quatiens galeato in uertice cristas. "En tibi, Martis" ait "spectatrix libera nostri, Excipe mortiferum securo pectore ferrum; Nec doleas quia turpe tibi gemuisse dolorem." Sic ait, et stridens sequitur conuicia pinus Per teneros crispata notos et certa sub ipsum Defertur stomachum rectoque illiditur ictu; Sed resilit duro loricae excussa repulsu. Prouida nam uirtus conserto adamante trilicem Induerat thoraca umeris squamosaque ferri Texta per intortos commiserat undique neruos. Inde quieta manet Patientia, fortis ad omnes Telorum nimbos et non penetrabile durans, Nec mota est iaculo monstri sine more furentis Opperiens propriis perituram uiribus Iram. Scilicet indomitos postquam stomachando lacertos Barbara bellatrix impenderat et iaculorum Nube superuacuam lassauerat inrita dextram, Cum uentosa leui cecidissent tela uolatu Iactibus et uacuis hastilia fracta iacerent, Vertitur ad capulum manus improba et ense corusco Conisa in plagam dextra sublimis ab aure Erigitur mediumque ferit librata cerebrum. Aerea sed cocto cassis formata metallo Tinnitum percussa refert aciemque retundit Dura resultantem, frangit quoque uena rebellis Illisum chalybem, dum cedere nescia cassos Excipit adsultus ferienti et tuta resistit. Ira ubi truncati mucronis fragmina uidit Et procul in partes ensem crepuisse minutas, Iam capulum retinente manu sine pondere ferri Mentis inops ebur infelix decorisque pudendi Perfida signa abicit monumentaque tristia longe Spernit et ad proprium succenditur effera letum. Missile de multis quae frustra sparserat unum Puluere de campi peruersos sumit in usus. Rasile figit humi lignum ac se cuspide uersa Perfodit et calido pulmonem uulnere transit. Quam super adsistens Patientia "Vicimus" inquit "Exultans uitium solita uirtute sine ullo Sanguinis ac uitae discrimine. Lex habet istud Nostra genus belli furias omnemque malorum Militiam et rabidas tolerando extinguere uires. Ipsa sibi est hostis uaesania seque furendo Interimit moriturque suis Ira ignea telis." Haec effata secat medias impune cohortes Egregio comitata uiro; nam proximus Iob Haeserat inuictae dura inter bella magistrae Fronte seuerus adhuc et multo funere anhelus Sed iam clausa truci subridens ulcera uultu Perque cicatricum numerum sudata recensens Milia pugnarum, sua praemia, dedecus hostis. Illum diua iubet tandem requiescere ab omni Armorum strepitu captis et perdita quaeque Multiplicare opibus nec iam peritura referre. Ipsa globos legionum et concurrentia rumpit Agmina uulniferos gradiens intacta per imbres. Omnibus una comes uirtutibus adsociatur Auxiliumque suum fortis Patientia miscet. Nulla anceps luctamen init uirtute sine ista Virtus; nam uidua est quam non Patientia firmat. Forte per effusas inflata Superbia turmas Effreni uolitabat equo, quem pelle leonis Texerat et ualidos uillis onerauerat armos Quo se fulta iubis iactantius illa ferinis Inferret tumido despectans agmina fastu. Turritum tortis caput adcumularat in altum Crinibus, extructos augeret ut addita cirros Congeries celsumque apicem frons ardua ferret. Carbasea ex umeris summo collecta coibat Palla sinu teretem nectens a pectore nodum A ceruice fluens tenui uelamine limbus Concipit infestas textis turgentibus auras. Nec minus instabili sonipes feritate superbit Impatiens madidis frenarier ora lupatis Huc illuc frendens obuertit terga negata Libertate fugae pressisque tumescit habenis. Hoc sese ostentans habitu uentosa uirago Inter utramque aciem supereminet et faleratum Circumflectit equum uultuque et uoce minatur Aduersum spectans cuneum, quem milite raro Et paupertinis ad bella coegerat armis Mens Humilis, regina quidem sed egens alieni Auxilii proprio nec sat confisa paratu. Spem sibi collegam coniunxerat, edita cuius Et suspensa ab humo est opulentia diuite regno. Ergo Humilem postquam male sana Superbia Mentem Vilibus instructam nullo ostentamine telis Aspicit, in uocem dictis se effundit amaris: "Non pudet, o miseri, plebeio milite claros Adtemptare duces ferroque lacessere gentem Insignem titulis, ueteres cui bellica uirtus Diuitias peperit laetos et gramine colles Imperio calcare dedit? Nunc aduena nudus Nititur antiquos, si fas est, pellere reges! En qui nostra suis in praedam cedere dextris Sceptra uolunt! En qui nostras sulcare nouales Aruaque capta manu popularier hospite aratro Contendunt duros et pellere Marte colonos! Nempe, o ridiculum uulgus, natalibus horis Totum hominem et calidos a matre amplectimur artus Vimque potestatum per membra recentis alumni Spargimus et rudibus dominamur in ossibus omnes. Quis locus in nostra tunc uobis sede dabatur, Congenitis cum regna simul dicionibus aequo Robore crescebant? Nati nam luce sub una Et domus et domini paribus adoleuimus annis, Ex quo plasma nouum de consaepto paradisi Limite progrediens amplum transfugit in orbem Pellitosque habitus sumpsit uenerabilis Adam, Nudus adhuc, ni nostra foret praecepta secutus. Quisnam iste ignotis hostis nunc surgit ab oris Importunus iners infelix degener amens, Qui sibi tam serum ius uindicat, hactenus exul? Nimirum uacuae credentur friuola famae, Quae miseros optare iubet quandoque futuri Spem fortasse boni, lenta ut solacia mollem Desidiam pigro rerum meditamine palpent. Quid ni illos spes palpet iners quos puluere in isto Tirones Bellona truci non excitat aere Imbellesque animos uirtus tepefacta resoluit? Anne Pudicitiae gelidum iecur utile bello est, An tenerum pietatis opus sudatur in armis? Quam pudet, o Mauors et Virtus conscia, talem Contra stare aciem ferroque lacessere nugas Et cum uirgineis dextram conferre choraeis, Iustitia est ubi semper egens et pauper Honestas Arida Sobrietas albo Ieiunia uultu Sanguine uix tenui Pudor interfusus aperta Simplicitas et ad omne patens sine tegmine uulnus Et prostrata in humum nec libera iudice sese Mens Humilis, quam degenerem trepidatio prodit! Faxo ego sub pedibus stipularum more teratur Inualida ista manus; neque enim perfringere duris Dignamur gladiis algenti et sanguine ferrum Imbuere fragilique uiros foedare triumfo." Talia uociferans rapidum calcaribus urget Cornipedem laxisque uolat temeraria frenis Hostem humilem cupiens impulsu umbonis equini Sternere deiectamque supercalcare ruinam. Sed cadit in foueam praeceps, quam callida forte Fraus interciso suffoderat aequore furtim Fraus detestandis uitiorum e pestibus una Fallendi uersuta opifex, quae praescia belli Planitiem scrobibus uitiauerat insidiosis Hostili de parte latens, ut fossa ruentes Exciperet cuneos atque agmina mersa uoraret, Ac, ne fallacem puteum deprendere posset Cauta acies, uirgis adopertas texerat oras Et superimposito simularat caespite campum. At regina humilis, quamuis ignara, manebat Vlteriore loco nec adhuc ad fraudis opertum Venerat aut foueae calcarat furta malignae. Hunc eques illa dolum, dum fertur praepete cursu, Incidit et caecum subito patefecit hiatum. Prona ruentis equi ceruice inuoluitur ac sub Pectoris impressu fracta inter crura rotatur. At uirtus placidi moderaminis, ut leuitatem Prospicit obtritam monstri sub morte iacentis, Intendit gressum mediocriter, os quoque parce Erigit et comi moderatur gaudia uultu. Cunctanti Spes fida comes succurrit et offert Vltorem gladium laudisque inspirat amorem. Illa cruentatam correptis crinibus hostem Protrahit et faciem laeua reuocante supinat. Tunc caput orantis flexa ceruice resectum Eripit ac madido suspendit colla capillo. Extinctum uitium sancto Spes increpat ore: "Desine grande loqui, frangit deus omne superbum. Magna cadunt, inflata crepant, tumefacta premuntur. Disce supercilium deponere, disce cauere Ante pedes foueam quisquis sublime minaris. Peruulgata uiget nostri sententia Christi Scandere celsa humiles et ad ima redire feroces. Vidimus horrendum membris animisque Golian Inualida cecidisse manu; puerilis in illum Dextera funali torsit stridore lapillum Traiectamque cauo penetrauit uulnere frontem. Ille minax rigidus iactans truculentus amarus Dum tumet indomitum, dum formidabile feruet, Dum sese ostentat, clipeo dum territat auras Expertus pueri quid possent ludicra parui Succubuit teneris bellator turbidus annis. Me tunc ille puer uirtutis pube secutus Florentes animos sursum in mea regna tetendit, Seruatur quia certa mihi domus omnipotentis Sub pedibus domini meque ad sublime uocantem Victores caesa culparum labe capessunt." Dixit et auratis praestringens aera pinnis In caelum se uirgo rapit. Mirantur euntem Virtutes tolluntque animos in uota uolentes Ire simul, ni bella duces terrena retardent. Confligunt uitiis seque ad sua praemia seruant. Venerat occiduis mundi de finibus hostis Luxuria extinctae iam dudum prodiga famae, Delibuta comas, oculis uaga, languida uoce, Perdita deliciis, uitae cui causa uoluptas, Elumbem mollire animum petulanter amoenas Haurire illecebras et fractos soluere sensus. Ac tunc peruigilem ructabat marcida cenam Sub lucem quia forte iacens ad fercula raucos Audierat lituos atque inde tepentia linquens Pocula lapsanti per uina et balsama gressu Ebria calcatis ad bellum floribus ibat. Non tamen illa pedes, sed curru inuecta uenusto Saucia mirantum capiebat corda uirorum. O noua pugnandi species! Non ales harundo Neruum pulsa fugit nec stridula lancea torto Emicat amento frameam nec dextra minatur, Sed uiolas lasciua iacit foliisque rosarum Dimicat et calathos inimica per agmina fundit. Inde eblanditis uirtutibus halitus illex Inspirat tenerum labefacta per ossa uenenum Et male dulcis odor domat ora et pectora et arma Ferratosque toros obliso robore mulcet. Deiciunt animos ceu uicti et spicula ponunt Turpiter heu dextris languentibus obstupefacti, Dum currum uaria gemmarum luce micantem Mirantur, dum bratteolis crepitantia lora Et solido ex auro pretiosi ponderis axem Defixis inhiant obtutibus et radiorum Argento albentem seriem quam summa rotarum Flexura electri pallentis continet orbe. Et iam cuncta acies in deditionis amorem Sponte sua uersis transibat perfida signis Luxuriae seruire uolens dominaeque fluentis Iura pati et laxa ganearum lege teneri. Ingemuit tam triste nefas fortissima uirtus Sobrietas dextro socios decedere cornu Inuictamque manum quondam sine caede perire. Vexillum sublime crucis, quod in agmine primo Dux bona praetulerat, defixa cuspide sistit Instauratque leuem dictis mordacibus alam Exstimulans animos nunc probris, nunc prece mixta. "Quis furor insanas agitat caligine mentes? Quo ruitis? Cui colla datis? Quae uincula tandem (Pro pudor) armigeris amor est perferre lacertis, Lilia luteolis interlucentia sertis Et ferrugineo uernantes flore coronas? His placet adsuetas bello iam tradere palmas Nexibus, his rigidas nodis innectier ulnas, Vt mitra caesariem cohibens aurata uirilem Combibat infusum croceo religamine nardum Post inscripta oleo frontis signacula per quae Vnguentum regale datum est et chrisma perenne Vt tener incessus uestigia syrmate uerrat Sericaque infractis fluitent ut pallia membris Post immortalem tunicam quam pollice docto Texuit alma Fides dans impenetrabile tegmen Pectoribus lotis, dederat quibus ipsa renasci, Inde ad nocturnas epulas ubi cantharus ingens Despuit effusi spumantia damna Falerni In mensam cyathis stillantibus, uda ubi multo Fulcra mero ueterique toreumata rore rigantur? Excidit ergo animis eremi sitis, excidit ille Fons patribus de rupe datus quem mystica uirga Elicuit scissi salientem uertice saxi? Angelicusne cibus prima in tentoria uestris Fluxit auis, quem nunc sero felicior aeuo Vespertinus edit populus de corpore Christi? His uos imbutos dapibus iam crapula turpis Luxuriae ad madidum rapit importuna lupanar Quosque uiros non Ira fremens non idola bello Cedere compulerant saltatrix ebria flexit! State, precor, uestri memores, memores quoque Christi. Quae sit uestra tribus, quae gloria, quis deus et rex Quis dominus meminisse decet. Vos nobile Iudae Germen ad usque dei genetricem qua deus ipse Esset homo, procerum uenistis sanguine longo. Excitet egregias mentes celeberrima Dauid Gloria continuis bellorum exercita curis; Excitet et Samuel, spolium qui diuite ab hoste Attrectare uetat nec uictum uiuere regem Incircumcisum patitur, ne praeda superstes Victorem placidum recidiua in proelia poscat. Parcere iam capto crimen putat ille tyranno, At uobis contra uinci et succumbere uotum est. Paeniteat per siqua mouet reuerentia summi Numinis hoc tam dulce malum uoluisse nefanda Proditione sequi; si paenitet, haud nocet error. Paenituit Ionatham ieiunia sobria dulci Conuiolasse fauo sceptri mellisque sapore Heu male gustato, regni dum blanda uoluptas Oblectat iuuenem iurataque sacra resoluit. Sed quia paenituit nec sors lacrimabilis illa est Nec tinguit patrias sententia saeua secures. En ego Sobrietas, si conspirare paratis, Pando uiam cunctis uirtutibus, ut malesuada Luxuries multo stipata satellite poenas Cum legione sua Christo sub iudice pendat." Sic effata crucem domini feruentibus offert Obuia quadriiugis lignum uenerabile in ipsos Intentans frenos. Quod ut expauere feroces Cornibus oppansis et summa fronte coruscum Vertunt praecipitem caeca formidine fusi Per praerupta fugam. Fertur resupina reductis Nequiquam loris auriga comamque madentem Puluere foedatur, tunc et uertigo rotarum Implicat excussam dominam; nam prona sub axem Labitur et lacero tardat sufflamine currum. Addit Sobrietas uulnus letale iacenti Coniciens silicem rupis de parte molarem, Hunc uexilliferae quoniam fors obtulit ictum Spicula nulla manu sed belli insigne gerenti. Casus agit saxum, medii spiramen ut oris Frangeret et recauo misceret labra palato. Dentibus introrsum resolutis lingua resectam Dilaniata gulam frustis cum sanguinis implet. Insolitis dapibus crudescit guttur et ossa Colliquefacta uorans reuomit quas hauserat offas. "Ebibe iam proprium post pocula multa cruorem" Virgo ait increpitans. "Sint haec tibi fercula tandem Tristia praeteriti nimiis pro dulcibus aeui. Lasciuas uitae illecebras gustatus amarae Mortis et horrifico sapor ultimus asperat haustu!" Caede ducis dispersa fugit trepidante pauore Nugatrix acies. Iocus et Petulantia primi Cymbala proiciunt; bellum nam talibus armis Ludebant resono meditantes uulnera sistro. Dat tergum fugitiuus Amor, lita tela ueneno Et lapsum ex umeris arcum faretramque cadentem Pallidus ipse metu sua post uestigia linquit. Pompa ostentatrix uani splendoris inani Exuitur nudata peplo, discissa trahuntur Serta Venustatis collique ac uerticis aurum Soluitur et gemmas Discordia dissona turbat. Non piget attritis pedibus per acuta frutecta Ire Voluptatem, quoniam uis maior acerbam Compellit tolerare fugam; formido pericli Praedurat teneras iter ad cruciabile plantas. Qua se cumque fugax trepidis fert cursibus agmen, Damna iacent: crinalis acus redimicula uittae Fibula flammeolum strofium diadema monile. His se Sobrietas et totus Sobrietatis Abstinet exuuiis miles damnataque castis Scandala proculcat pedibus nec fronte seueros Coniuente oculos praedarum ad gaudia flectit. Fertur Auaritia gremio praecincta capaci Quidquid Luxus edax pretiosum liquerat unca Corripuisse manu pulchra in ludibria uasto Ore inhians aurique legens fragmenta caduci Inter harenarum cumulos. Nec sufficit amplos Impleuisse sinus; iuuat infercire cruminis Turpe lucrum et grauidos furtis distendere fiscos, Quos laeua celante tegit laterisque sinistri Velat opermento. Velox nam dextra rapinas Abradit spoliisque ungues exercet aenos. Cura Famis Metus Anxietas Periuria Pallor Corruptela Dolus Commenta Insomnia Sordes, Eumenides uariae, monstri comitatus aguntur. Nec minus interea rabidorum more luporum Crimina persultant toto grassantia campo Matris Auaritiae nigro de lacte creata. Si fratris galeam fuluis radiare ceraunis Germanus uidit commilito, non timet ensem Exerere atque caput socio mucrone ferire De consanguineo rapturus uertice gemmas. Filius extinctum belli sub sorte cadauer Aspexit si forte patris, fulgentia bullis Cingula et exuuias gaudet rapuisse cruentas. Cognatam ciuilis agit discordia praedam Nec parcit propriis amor insatiatus habendi Pigneribus spoliatque suos famis impia natos. Talia per populos edebat funera uictrix Orbis Auaritia sternens centena uirorum Milia uulneribus uariis. Hunc lumine adempto Effossisque oculis uelut in caligine noctis Caecum errare sinit perque offensacula multa Ire nec oppositum baculo temptare periclum. Porro alium capit intuitu fallitque uidentem Insigne ostentans aliquid, quod dum petit ille Excipitur telo incautus cordisque sub ipso Saucius occulto ferrum suspirat adactum. Multos praecipitans in aperta incendia cogit, Nec patitur uitare focos quibus aestuat aurum Quod petit arsurus pariter speculator auarus. Omne hominum rapit illa genus. Mortalia cuncta Occupat interitu neque est uiolentius ullum Terrarum uitium, quod tantis cladibus aeuum Mundani inuoluat populi damnetque gehennae. Quin ipsos temptare manu, si credere dignum est, Ausa sacerdotes domini, qui proelia forte Ductores primam ante aciem pro laude gerebant Virtutum magnoque implebant classica flatu. Et fors innocuo tinxisset sanguine ferrum, Ni Ratio armipotens, gentis Leuuitidis una Semper fida comes, clipeum obiectasset et atrae Hostis ab incursu claros texisset alumnos. Stant tuti Rationis ope, stant turbine ab omni Immunes fortesque animi; uix in cute summa Praestringens paucos tenui de uulnere laedit Cuspis Auaritiae. Stupuit Luis improba castis Heroum iugulis longe sua tela repelli. Ingemit et dictis ardens furialibus infit: "Vincimur heu segnes nec nostra potentia perfert Vim solitam. Languet uiolentia saeua nocendi Sueuerat inuictis quae uiribus omnia ubique Rumpere corda hominum, nec enim tam ferrea quemquam Formauit natura uirum, cuius rigor aera Sperneret aut nostro foret impenetrabilis auro. Ingenium omne neci dedimus. Tenera aspera dura, Docta indocta simul, bruta et sapientia nec non Casta incesta meae patuerunt pectora dextrae. Sola igitur rapui quidquid Styx abdit auaris Gurgitibus. Nobis ditissima tartara debent Quos retinent populos. Quod uoluunt saecula nostrum est; Quod miscet mundus, uaesana negotia, nostrum. Qui fit praeualidas quod pollens gloria uires Deserit et cassos ludit fortuna lacertos? Sordet christicolis rutilantis fulua monetae Effigies, sordent argenti emblemata et omnis Thensaurus nigrante oculis uilescit honore. Quid sibi docta uolunt fastidia? Nonne triumfum Egimus ex Scarioth, magnus qui discipulorum Et conuiua dei, dum fallit foedere mensae Haudquaquam ignarum dextramque parabside iungit? Incidit in nostrum flammante cupidine telum Infamem mercatus agrum de sanguine amici Numinis, obliso luiturus iugera collo. Viderat et Iericho propria inter funera quantum Posset nostra manus, cum uictor concidit Achar. Caedibus insignis murali et strage superbus Succubuit capto uictis ex hostibus auro, Dum uetitis insigne legens anathema fauillis Maesta ruinarum spolia insatiabilis haurit. Non illum generosa tribus, non plebis auitae Iuuit Iuda parens, Christo quandoque propinquo Nobilis et tali felix patriarcha nepote. Quis placet exemplum generis, placeat quoque forma Exitii, sit poena eadem quibus et genus unum est. Quid moror aut Iudae populares aut populares Sacricolae summi (summus nam fertur Aaron) Fallere fraude aliqua Martis congressibus impar? Nil refert armis contingat palma dolisue." Dixerat et toruam faciem furialiaque arma Exuit inque habitum sese transformat honestum. Fit uirtus specie uultuque et ueste seuera Quam memorant Frugi, parce cui uiuere cordi est Et seruare suum. Tamquam nil raptet auare, Artis adumbratae meruit ceu sedula laudem. Huius se specie mendax Bellona coaptat, Non ut auara luis sed uirtus parca putetur; Nec non et tenero pietatis tegmine crines Obtegit anguinos, ut candida palla latentem Dissimulet rabiem, diroque obtenta furori, Quod rapere et clepere est auideque abscondere parta, Natorum curam dulci sub nomine iactet. Talibus illudens male credula corda uirorum Fallit imaginibus. Monstrum ferale sequuntur Dum credunt uirtutis opus. Capit impia Erinys Consensu faciles manicisque tenacibus artat. Attonitis ducibus perturbatisque maniplis Nutabat uirtutum acies errore biformis Portenti ignorans quid amicum credat in illo Quidue hostile notet. Letum uersatile et anceps Lubricat incertos dubia sub imagine uisus, Cum subito in medium frendens Operatio campum Prosilit auxilio sociis pugnamque capessit, Militiae postrema gradu sed sola duello Impositura manum ne quid iam triste supersit. Omne onus ex umeris reiecerat, omnibus ibat Nudata induuiis multo et se fasce leuarat, Olim diuitiis grauibusque oppressa talentis Libera nunc miserando inopum quos larga benigne Fouerat effundens patrium bene prodiga censum. Iam loculos ditata fidem spectabat inanes Aeternam numerans redituro faenore summam. Horruit inuictae Virtutis fulmen et impos Mentis Auaritia stupefactis sensibus haesit Certa mori. Nam quae fraudis uia restet, ut ipsa Calcatrix mundi mundanis uicta fatiscat Illecebris spretoque iterum sese implicet auro? Inuadit trepidam Virtus fortissima duris Vlnarum nodis obliso et gutture frangit Exsanguem siccamque gulam; compressa ligantur Vincla lacertorum sub mentum et faucibus artis Extorquent animam, nullo quae uulnere rapta Palpitat atque aditu spiraminis intercepto Inclusam patitur uenarum carcere mortem. Illa reluctanti genibusque et calcibus instans Perfodit et costas atque ilia rumpit anhela. Mox spolia extincto de corpore diripit auri Sordida frustra rudis nec adhuc fornace recoctam Materiam, tiniis etiam marsuppia crebris Exesa et uirides obducta aerugine nummos Dispergit seruata diu uictrix et egenis Dissipat ac tenues captiuo munere donat. Tunc circumfusam uultu exultante coronam Respiciens alacris media inter milia clamat: "Soluite procinctum, iusti, et discedite ab armis! Causa mali tanti iacet interfecta. Lucrandi Ingluuie pereunte licet requiescere sanctis. Summa quies nil uelle super quam postulet usus Debitus, ut simplex alimonia, uestis et una Infirmos tegat ac recreet mediocriter artus Expletumque modum naturae non trahat extra. Ingressurus iter peram ne tollito neue De tunicae alterius gestamine prouidus ito Nec te sollicitet res crastina ne cibus aluo Defuerit; redeunt escae cum sole diurnae. Nonne uides ut nulla auium cras cogitet ac se Pascendam praestante deo non anxia credat? Confidunt uolucres uictum non defore uiles, Passeribusque subest modico uenalibus asse Indubitata fides dominum curare potentem Ne pereant. Tu, cura dei, facies quoque Christi, Addubitas ne te tuus umquam deserat auctor? Ne trepidate, homines; uitae dator et dator escae est. Quaerite luciferum caelesti dogmate pastum Qui spem multiplicans alat inuitiabilis aeui Corporis immemores. Memor est qui condidit illud Suppeditare cibos atque indiga membra fouere." His dictis curae emotae. Metus et Labor et Vis Et Scelus et placitae fidei Fraus infitiatrix Depulsae uertere solum. Pax inde fugatis Hostibus alma abigit bellum. Discingitur omnis Terror et auulsis exfibulat ilia zonis. Vestis ad usque pedes descendens defluit imos Temperat et rapidum priuata modestia gressum. Cornicinum curua aera silent; placabilis implet Vaginam gladius; sedato et puluere campi Suda redit facies liquidae sine nube diei; Purpuream uideas caeli clarescere lucem. Agmina casta super uultum sensere tonantis Adridere hilares pulso certamine turmae Et Christum gaudere suis uictoribus arce Aetheris ac patrium famulis aperire profundum. Dat signum felix Concordia reddere castris Victrices aquilas atque in tentoria cogi. Numquam tanta fuit species nec par decus ulli Militiae, cum dispositis bifida agmina longe Duceret ordinibus peditum psallente caterua, Ast alia de parte equitum resonantibus hymnis. Non aliter cecinit respectans uictor hiantem Istrahel rabiem ponti post terga minacis, Cum iam progrediens calcaret litora sicco Vlteriora pede stridensque per extima calcis Mons rueret pendentis aquae nigrosque relapso Gurgite Nilicolas fundo deprenderet imo Ac refluente sinu iam redderet unda natatum Piscibus et nudas praeceps operiret harenas. Pulsauit resono modulantia tympana plectro Turba dei celebrans mirum ac memorabile saeclis Omnipotentis opus liquidas inter freta ripas Fluctibus incisis et subsistente procella Crescere suspensosque globos potuisse teneri. Sic expugnata uitiorum gente resultant Mystica dulcimodis uirtutum carmina psalmis. Ventum erat ad fauces portae castrensis, ubi artum Liminis introitum bifori dant cardine claustra. Nascitur hic inopina mali lacrimabilis astu Tempestas, placidae turbatrix inuida Pacis, Quae tantum subita uexaret clade triumfum. Inter confertos cuneos Concordia forte, Dum stipata pedem iam tutis moenibus infert, Excipit occultum uitii latitantis ab ictu Mucronem laeuo in latere. Squalentia quamuis Texta catenato ferri subtegmine corpus Ambirent sutis et acumen uulneris hamis Respuerent rigidis nec fila tenacia nodis Impactum sinerent penetrare in uiscera telum, Rara tamen chalybem tenui transmittere puncto Commissura dedit qua sese extrema politae Squama ligat tunicae sinus et sibi conserit oras. Intulit hoc uulnus pugnatrix subdola uictae Partis et incautis uictoribus insidiata est. Nam pulsa culparum acie Discordia nostros Intrarat cuneos sociam mentita figuram. Scissa procul palla structum et serpente flagellum Multiplici media camporum in strage iacebant. Ipsa redimitos olea frondente capillos Ostentans festis respondet laeta choraeis; Sed sicam sub ueste tegit, te, maxima Virtus, Te solam tanto e numero, Concordia, tristi Fraude petens. Sed non uitalia rumpere sacri Corporis est licitum, summo tenus extima tactu Laesa cutis tenuem signauit sanguine riuum. Exclamat Virtus subito turbata: "Quid hoc est? Quae manus hic inimica latet, quae prospera nostra Vulnerat et ferrum tanta inter gaudia uibrat? Quid iuuat indomitos bello sedasse furores Et sanctum Vitiis pereuntibus omne receptum, Si Virtus sub Pace cadit?" Trepida agmina maestos Conuertere oculos. Stillabat uulneris index Ferrata de ueste cruor. Mox et pauor hostem Comminus astantem prodit; nam pallor in ore Conscius audacis facti dat signa reatus Et deprensa tremunt languens manus et color albens. Circumstat propere strictis mucronibus omnis Virtutum legio exquirens feruente tumultu Et genus et nomen, patriam sectamque, deumque Quem colat et missu cuiatis uenerit. Illa Exsanguis turbante metu: "Discordia dicor, Cognomento Heresis; deus est mihi discolor" inquit, "Nunc minor aut maior, modo duplex et modo simplex; Cum placet, aerius et de fantasmate uisus; Aut innata anima est, quotiens uolo ludere numen. Praeceptor Belia mihi, domus et plaga mundus" Non tulit ulterius capti blasfemia monstri Virtutum regina Fides, sed uerba loquentis Impedit et uocis claudit spiramina pilo Pollutam rigida transfigens cuspide linguam. Carpitur innumeris feralis bestia dextris. Frustatim sibi quisque rapit, quod spargat in auras, Quod canibus donet, coruis quod edacibus ultro Offerat, immundis caeno exhalante cloacis Quod trudat, monstris quod mandet habere marinis. Discissum foedis animalibus omne cadauer Diuiditur, ruptis Heresis perit horrida membris. Compositis igitur rerum morumque secundis In commune bonis tranquillae plebis ad unum Sensibus in tuta ualli statione locatis, <> Extruitur media castrorum sede tribunal Editiore loco, tumulus quem uertice acuto Excitat in speculam, subiecta unde omnia late Liber inoffenso circum inspicit aere uisus. Hunc sincera Fides simul et Concordia sacro Foedere iuratae Christi sub amore sorores Conscendunt apicem. Mox et sublime tribunal Par sanctum carumque sibi supereminet aequo Iure potestatis; consistunt aggere summo Conspicuae populosque iubent astare frequentes. Concurrunt alacres castris ex omnibus omnes. Nulla latet pars mentis iners quae corporis ullo Intercepta sinu per conceptacula sese Degeneri languore tegat. Tentoria apertis Cuncta patent uelis; reserantur carbasa ne quis Marceat obscuro stertens habitator operto. Auribus intentis expectant contio quidnam Victores post bella uocet Concordia princeps Quam uelit atque Fides uirtutibus addere legem. Erumpit prima in uocem Concordia tali Alloquio: "Cumulata quidem iam gloria uobis, O patris, o domini fidissima pignera Christi, Contigit. Extincta est multo certamine saeua Barbaries, sanctae quae circumsaepserat urbis Indigenas ferroque uiros flammaque premebat. Publica sed requies priuatis rure foroque Constat amicitiis. Scissura domestica turbat Rem populi titubatque foris quod dissidet intus. Ergo cauete, uiri, ne sit sententia discors Sensibus in nostris, ne secta exotica tectis Nascatur conflata odiis, quia fissa uoluntas Confundit uariis arcana biformia fibris. Quod sapimus coniungat amor, quod uiuimus uno Conspiret studio. Nil dissociabile firmum est. Vtque homini atque deo medius interuenit Hisus, Qui sociat mortale patri ne carnea distent Spiritui aeterno sitque ut deus unus utrumque, Sic quidquid gerimus mentisque et corporis actu Spiritus unimodis texat compagibus unus. Pax plenum uirtutis opus, pax summa laborum, Pax belli exacti pretium est pretiumque pericli, Sidera pace uigent, consistunt terrea pace. Nil placitum sine pace deo Non munus ad aram Cum cupias offerre probat, si turbida fratrem Mens impacati sub pectoris oderit antro; Nec, si flammicomis Christi pro nomine martyr Ignibus insilias seruans inamabile uotum Bile sub obliqua, pretiosam proderit Hisu Impendisse animam, meriti quia clausula pax est. Non inflata tumet, non inuidet aemula fratri, Omnia perpetitur patiens atque omnia credit, Numquam laesa dolet, cuncta offensacula donat, Occasum lucis uenia praecurrere gestit Anxia ne stabilem linquat sol conscius iram. Quisque litare deo mactatis uult holocaustis, Offerat in primis pacem. Nulla hostia Christo Dulcior, hoc solo sancta ad donaria uultum Munere conuertens liquido oblectatur odore. Sed tamen et niueis tradit deus ipse columbis Pinnatum tenera plumarum ueste colubrum Rimante ingenio docte internoscere mixtum Innocuis auibus; latet et lupus ore cruento Lacteolam mentitus ouem sub uellere molli Cruda per agninos exercens funera rictus. Hac sese occultat Fotinus et Arrius arte Immanes feritate lupi. Discrimina produnt Nostra recensque cruor, quamuis de corpore summo, Quid possit furtiua manus." Gemitum dedit omnis Virtutum populus casu concussus acerbo. Tum generosa Fides haec subdidit: "Immo secundis In rebus cesset gemitus. Concordia laesa est, Sed defensa Fides; quin et Concordia sospes Germanam comitata Fidem sua uulnera ridet. Haec mea sola salus, nihil hac mihi triste recepta. Vnum opus egregio restat post bella labori, O proceres, regni quod tandem pacifer heres Belligeri armatae successor inermus et aulae Instituit Solomon, quoniam genitoris anheli Fumarat calido regum de sanguine dextra. Sanguine nam terso templum fundatur et ara Ponitur auratis Christi domus ardua tectis. Tunc Hierusales templo illustrata quietum Suscepit iam diua deum, circumuaga postquam Sedit marmoreis fundata altaribus arca. Surgat et in nostris templum uenerabile castris, Omnipotens cuius sanctorum sancta reuisat! Nam quid terrigenas ferro pepulisse falangas Culparum prodest, hominis si filius arce Aetheris illapsus purgati corporis urbem Intret inornatam templi splendentis egenus? Hactenus alternis sudatum est comminus armis; Munia nunc agitet tacitae toga candida pacis Atque sacris sedem properet discincta iuuentus!" Haec ubi dicta dedit, gradibus regina superbis Desiluit tantique operis Concordia consors Metatura nouum iacto fundamine templum. Aurea planitiem spatiis percurrit harundo Dimensis, quadrent ut quattuor undique frontes, Ne commissuris distantibus angulus impar Argutam mutilet per dissona semetra normam. Aurorae de parte tribus plaga lucida portis Illustrata patet, triplex aperitur ad austrum Portarum numerus, tris occidualibus offert Ianua trina fores, totiens aquilonis ad axem Panditur alta domus. Nullum illic structile saxum, Sed caua per solidum multoque forata dolatu Gemma relucenti limen complectitur arcu Vestibulumque lapis penetrabile concipit unus. Portarum summis inscripta in postibus auro Nomina apostolici fulgent bis sena senatus. Spiritus his titulis arcana recondita mentis Ambit et electos uocat in praecordia sensus; Quaque hominis natura uiget, quam corpore toto Quadrua uis animat, trinis ingressibus aram Cordis adit castisque colit sacraria uotis. Seu pueros sol primus agat, seu feruor ephebos Incendat nimius, seu consummabilis aeui Perficiat lux plena uiros, siue algida borrae Aetas decrepitam uocet ad pia sacra senectam, Occurrit trinum quadrina ad competa nomen, Quod bene discipulis disponit rex duodenis. Quin etiam totidem gemmarum insignia textis Parietibus distincta micant animasque colorum Viuentes liquido lux euomit alta profundo. Ingens chrysolitus natiuo interlitus auro Hinc sibi sappirum sociauerat inde beryllum, Distantesque nitor medius uariabat honores. Hic calcedon hebes perfunditur ex yacinthi Lumine uicino; nam forte cyanea propter Stagna lapis cohibens ostro fulgebat aquoso. Sardonicem pingunt ametystina; pingit iaspis Sardium iuxta appositum pulcherque topazon. Has inter species smaragdina gramine uerno Prata uirent uoluitque uagos lux herbida fluctus. Te quoque conspicuum structura interserit, ardens Chrysoprase, et sidus saxis stellantibus addit. Stridebat grauidis funalis machina uinclis Immensas rapiens alta ad fastigia gemmas. At domus interior septem subnixa columnis Crystalli algentis uitrea de rupe recisis Construitur, quarum tegit edita calculus albens In conum caesus capita et sinuamine subter Subductus conchae in speciem, quod mille talentis Margaritum ingens opibusque et censibus hastae Addictis animosa Fides mercata pararat. Hoc residet solio pollens Sapientia et omne Consilium regni celsa disponit ab aula Tutandique hominis leges sub corde retractat. In manibus dominae sceptrum non arte politum Sed ligno uiuum uiridi est, quod stirpe reciso Quamuis nullus alat terreni caespitis umor Fronde tamen uiret incolumi, tum sanguine tinctis Intertexta rosis candentia lilia miscet Nescia marcenti florem submittere collo. Huius forma fuit sceptri gestamen Aaron Floriferum, sicco quod germina cortice trudens Explicuit tenerum spe pubescente decorem Inque nouos subito tumuit uirga arida fetus. Reddimus aeternas, indulgentissime doctor, Grates, Christe, tibi meritosque sacramus honores Ore pio; nam cor uitiorum stercore sordet. Tu nos corporei latebrosa pericula operti Luctantisque animae uoluisti agnoscere cacus. Nouimus ancipites nebuloso in pectore sensus Sudare alternis conflictibus et uariato Pugnarum euentu nunc indole crescere dextra, Nunc inclinatis uirtutibus ad iuga uitae Deteriora trahi seseque addicere noxis Turpibus et propriae iacturam ferre salutis. O quotiens animam uitiorum peste repulsa Sensimus incaluisse deo, quotiens tepefactum Caeleste ingenium post gaudia candida taetro Cessisse stomacho! Feruent bella horrida, feruent Ossibus inclusa. Fremit et discordibus armis Non simplex natura hominis; nam uiscera limo Effigiata premunt animum, contra ille sereno Editus adflatu nigrantis carcere cordis Aestuat et sordes arta inter uincla recusat. Spiritibus pugnant uariis lux atque tenebrae Distantesque animat duplex substantia uires, Donec praesidio Christus deus adsit et omnes Virtutum gemmas componat sede piata Atque, ubi peccatum regnauerat, aurea templi Atria constituens texat spectamine morum Ornamenta animae, quibus oblectata decoro Aeternum solio diues Sapientia regnet.