# Aenigmata Praef sic tu, Sexte, doces; sic te deliro magistro. Annua Saturni dum tempora festa redirent, perpetuo semper nobis sollemnia ludo, post epulas laetas, post dulcia pocula mensae, deliras inter vetulas puerosque loquaces, cum streperet late madidae facundia linguae, tum verbosa cohors studio sermonis inepti nescio quas passim magno tentamine nugas est meditata diu; sed frivola multa locuta est. Nec mediocre fuit, magni certaminis instar, ponere diverse vel solvere quaeque vicissim. Ast ego, ne solus foede tacuisse viderer, qui nihil adtuleram mecum quod dicere possem, hos versus feci subito discrimine vocis. Insanos inter sanum non esse necesse est: da veniam, lector, quod non sapit ebria Musa.