# Vita S. Martini 1 Altithronus postquam repedavit ad aethera Christus carne triumphali victricia signa reportans, inclitus inferni spoliato carcere dives, Tartarei reprimens feralia iura tyranni, et Stygis omnipotens adamantina claustra revellit, sede fera populi longa caligine tecti captivum retrahens portis bipatentibus agmen: milibus ereptis ergo est ut redditus astris et patris in solio sedit sua dextera dexter, quae conversatus dederat miracula terris multa euangelici reserante volumine libri Hebraicus cecinit stilus, Atticus atque Latinus, prosaico digesta situ, commune rotatu. primus enim docili distinguens ordine carmen maiestatis opus metri canit arte Iuvencus. hinc quoque conspicui radiavit lingua Seduli paucaque perstrinxit florente Orientius ore, martyribusque piis sacra haec donaria mittens prudens prudenter Prudentius immolat actus. stemmate corde fide pollens Paulinus et arte versibus explicuit Martini dogma magistri. sortis apostolicae quae gesta vocantur et actus facundo eloquio sulcavit vates Arator. quod sacra explicuit serie genealogus olim, Alcimus egregio digessit acumine praesul. ast ego sensus inops, Italiae quota portio linguae, faece gravis, sermone levis, ratione pigrescens, mente hebes, arte carens, usu rudis, ore nec expers parvula grammaticae lambens refluamina guttae, rhetorici exiguum praelibans gurgitis haustum, cote ex iuridica cui vix rubigo recessit, quae prius addidici dediscens et cui tantum artibus ex illis odor est in naribus istis. non praetexta mihi rutilat toga, paenula nulla flammea, nuda fames superest de paupere lingua. scilicet inter tot sanctorum culmina vatum, fulmina doctorum et gemmantia prata loquentum nullo flore virens ego tendam texere sertam mellis et inrigui haec austera absinthia miscam? quod tamen ut facerem, fieri res illa coegit, quominus ipse reus pro crimine redderer amplo, convenienter enim ratio quia plena poposcit huius pontificis solvi praeconia verbis cuius causa fuit hac me regione venire. Ergone dignus ero Martini gesta beati, Pannoniae geniti qua clara Savaria vernat, attrectare manu trepida vel pangere lingua? non eget ille meis tenebris, quia luce coruscans Gallica celsa pharus fulgorem extendit ad Indos. Qui puer in teneris vix pubescentibus annis frigore sub gelido terras crispante pruina, cum undas tristis hiems freno glaciale ligasset et vaga libertas fluviorum inclusa lateret asperiore gelu, de se sibi vincula nectens, plus aqua frigidior, tunica vestita rigoris: occurrenti igitur portae Ambianensis egeno, qui sibi restiterat, chlamydis partitur amictum et fervente fide membris algentibus offert. frigoris iste capit partem, capit ille teporis, inter utrosque inopes partitur fervor et algor et nova mercandi fit nundina frigus et aestus, unaque paupertas satis est divisa duobus. hac se veste tamen tectum obtulit ipse creator Martinique chlamys texit velamine Christum. nulla Augustorum meruit hunc vestis honorem: militis alba chlamys plus est quam purpura regis. prima haec virtutum fuit arra et pignus amoris. Post fera barbaries peteret cum Gallica claustra ac prope Vangionum premeret loca fervidus hostis, militiae sanctus cuncta emolumenta recusat. hinc sibi Caesareas fremuit Iulianus in iras: imperat ut clausum teneat custodia iustum ac veniente die primus properaret in agmen; quo tamen ante aciem sacer ire fatetur inermis. venerat ergo dies belli: pacem expetit hostis atque orante uno cecidit furor omnibus armis innumerasque acies solus sine sanguine vicit. Hinc loca latronum incedens, ratus ire per Alpes, vinctis post tergum manibus deductus ab uno, tempore sub mortis hostis conpendia tractans, credit latro deum dum praedicat iste colendum, et dare ille ferox a religione ligatus atque suus praedo Martini praeda fit ultro. quam bonus ille isti, sed plus pius hic fuit illi. servantur simul, ille fide, hic corpore vivens; ambo valent, dum nemo cadit: sic vicit uterque. Hinc loca praeteriens pulcherrima Mediolani, florea rura terens per amoena virecta viator, obvius occurrit vetus et temerarius hostis, mentitus speciem humanae sub imagine formae. falsiloquax pereunte fide, male doctus in arte quod peteretur iter quaerit: cui comminus ille huc properare refert qua se deus ire vocaret. cui ferus hostis ait: "quacumque accedere tendes tecum pergo nocens, vota in contraria currens." voce prophetali sanctus cui protinus infit: "est meus adiutor dominus, male nulla verebor. ne timeam timidum, timor est deus arma timentum. tutus in adversis gradior rectore superno. insidiae via nulla patet sub tegmine divo." haec ait, et validi transfixus cuspide verbi daemon abest. sic umbra fugit quem Christus obumbrat. Interea matrem gentili errore resolvens illa istum mundo, hic illam generavit Olympo decrepitamque senem sancto facit amne renasci et meliore sinu generant sua viscera matrem. Dogmaque sacrilego quod fuderat Arrius ore tempestate gravi totum populaverat orbem: per magis Illyricum male naufraga lingua natabat. hinc quoque coeperunt nasci nova proelia iusto, fortior ut fieret reparatis belliger armis, ad virtutis opus per multa pericula crescens. vir pius ergo sagax fideique fidelis athleta, sparsa venena heresis reprimens dum dimicat hosti, suppliccis lacerus, flagris datus urbe repulsus. rem patris ac geniti aequalem vel spiritus almi, vim, genus et specimen, virtutem lumen honorem, unum velle trium sua per tormenta fatetur. dulcia membra viri per amara flagella cavantur et Christi iuvenem veterata piacula torquent. sed gravior fit poena levis per nomen amantis. Et quia summus apex fidei virtutis honoris Hilarius famae radios iaculabant in orbem rite sacerdoti penetralia iura gubernans, bucina terribilis, tuba legis, praeco Tonantis, pulchrior electro, ter cocto ardentior auro, largior Eridano, Rhodano torrentior amplo, uberior Nilo, generoso sparsior Histro, cordis inundantis docilis ructare fluenta, fontibus ingenii sitientia pectora rorans, mens euangelici bis bini plena libelli, quattuor ore suo manans nova flumina mundo, ornatum ecclesiae pollens, diadema coruscum, in membris Christi capitis velut ubfula fulgens, pectore belligerans, adamantinus arte topazos, ad virtutis opus mens inconcussa palaestris, gemmifer eloquiis, radiantior ore lapillis, doctor apostolicus vacuans ratione sophistas, dogmate luce fide informans virtute sequances. hostibus hic quoniam gravis insuperabilis esset, ducitur exilio qua longa Seleucia tendit, regis et auxilio petit hinc sua praemia miles. cuius in abscessu errori vaga Gallia cedit et regio titubat tanta se turre novente. hoc ubi praepropere Martinus conperit inde, constituit cellam sub vertice Mediolani, expulit unde virum tum Auxentius auctor iniquus. Hinc pius exul adit qua Gallinaria turget insula, frugis inops, pascens radicibus herbae. ergo venenatum helleborum mox sumpsit ab ore. incipit inde mori qua vivere credidit escis. sed grave virus agens oratio sola fugavit et vivente viro intra se sua mortua mors est. Rursus ut Hilario redeundi est cessa facultas, excurrit properus sua post vestiga iustus. excipit hic cupidum cupiens et amator amantem fitque monasterium Pictava comminus urbe. iungitur inde sacro catechumenus ore docendus, atque absente viro rapuit grave funus amicum. en subito Martinus adest qui defuit absens. ecce redit pietas, redit et simul arra salutis. ergo ubi conspexit gelidum de febre cadaver, flet gemit accurrit dolet heiulat uritur angit, concipiensque fidem cella omnes iussit abire exclusitque foris foribus, sine teste relictus; tum super algentis corpus prosternitur ardens, iudicis exactor, revomant ut Tartara functum. interea geminis spatio remorante sub horis ecce redit facies, saliunt per membra vapores, stat rubor inde genis, oculos pupilla repingit, rursus et insertus renovat specularia visus, vena tumet rivis animato fonte cruoris. paulatim adsurgit fabrica titubante columna erigiturque iacens pariter domus et suus hospes, ipse iterum post se vivens, idem auctor et heres. qui redivivus ait se iudicis ante tribunal ductum damnandum, Martino orante reductum. Lupicini demum celerans dum praeterit agrum, conperit, heu, famulum crudeli funere raptum, elidendo suum fera per suspendia collum, accessitque ubi sic male pendula praeda iacebat, expulit hinc cunctos, solus solita arma requirens. incubuit super exanimis pallentia membra, et premit arca sacri hunc ne premat arca sepulchri. mox tamen ore precem ut viventis misit in aurem, mors pede versa retro praedam fugitiva reliquit evomuitque vorax avida de fauce rapinam. protinus exiluit lento conamine functi iam levior se terra movens animata calore, languida colla levans oculosque ex morte soporos, vix reserans gravido vigilantia lumina visu, mortis odore adhunc remanente in naribus illis; sed prensante manu totos simul erigit artus et stetit intrepidis membrorum machina plantis. vivificatus enim gressum meditando rediscens reddidit obsequium vitae pro munere sancto, usque ad vestibulum domus illum ducere tendens, defunctum eripuit subito qui ex limine mortis: pro mercede manens haec conpensatio iusto. gloria, Christe, tibi, facis haec qui mira per orbem! Accidit ut Toronum praesul peteretur ad urbem nec tamen educi posset de limine cellae; Rusticius quidam simulata febre iugalis obtinet egressum sancti ad vestigia supplex. urbibus ex reliquis nova conciliabula currunt, laetificata simul sanctam se ferre rapinam: ne tamen effugiat, iustum custodia vallat. interea paucis tunc obsistentibus insons eligitur, trahitur, sacratur et arce locatur. aemulus unus erat Defensor episcopus obstans, ne Martinus oves pastor curaret alendas. nec mora, iudicio domini lectore canente versiculo psalmi Defensor sponte notatur. "ex ore infantum et lactantum perfice laudem nunc defensorem qui sic bene destruis" inquit. mox fragor astra petit, clamor vagus atria complet et docet ille favor de Defensore reatum addictusque vir est se iudice, teste propheta. Inde monasterium sibi condit rupe sub alta, vir monachus perstans in pontificatus honore, plurima conveniunt ubi sancta examina fratrum. ergo aderat propius locus et celeberrimus olim: ampla vetustatis cum tempora transiluissent, martyris esse pium spargebat opinio cultum. quo sacer exorans tumulo, salit umbra sepulchro, laeva ex parte loquens meritis res ipsa sinistra. imperat ut nomen fateatur imago vel actum. latronem se voce refert, pro crimine caesum, nil cum martyribus sibi participare beatis, his quia palma manet, nam se male poena teneret. omnibus auditur, Martino cernitur uni. illa superstitio tali sub sorte vetatur, sic altar pariter removetur, larva fugatur. Post iter arripiens comitatu religioso exequiis subito gentilibus obvius exit. dum putat inde vehi cultu simulacra profano, pingit inadversus signum crucis. illa cucurrit ante virum, sua bella gerens, pietatis amica. obvia turba riget gressuque extorpuit aegro atque inmota gradu vertigine rapta rotatur. additur illud: onus deponumt colla, cadaver nec iam ferre valent et mors in pondere crescit. tunc sacer inspiciens opus hoc esse exequiarum, iussit abire procul, digitis crucis arma repingens. unde ligavit iter, miseratus et inde resolvit, una eademque manu mandata per aera mittens, hoc mirum faciens de suspicione sacerdos. Protinus antiquum cupiens exurere fanum iussit et adclinem propius succidere pinum. obvia congreditur cui rustica contio pugnax, ne succidatur res nata et debita flammis. proinde paciscuntur hac lege excidere pinum, si Martinus eam valeat retinere ruentem. annuit hoc populus, hoc spondet sponte sacerdos. mollia subduntur rigido sub stipite membra et suspectatur pini peritura ruina. interea rapidis sonat icta bipennibus arbor atque subincrepitans casura cacumine nutat: paulatim inclinans iam victa secure ruebat. turbati monachi expectant extrema magistri, credentes ramos transfigere viscera iusti. vir tamen intrepidus perstat pinoque cadenti obtulit arma crucis, cumulans sua bella triumphis. extimuit fugitiva virum repedabilis arbor et ruitura procul suspendit in aere lapsum; excutiens retro versa comas sine more caducum continuit saltum sese per inania librans; contra naturam succisa et curva repugnans mox petit illud iter qua non sua pondera torquent. hinc ad ruricolas vertigo ingesta rotatur in montem exiliens, vindex ut puniat hostes, resque parata neci fuit ultio facta saluti. fit fragor in partes, monachi per gaudia deflent, gentiles stupidi nova per miracula pallent. iudicio ligni hominum mollita voluntas expetit arms crucis conversa errore repulso et timor hic pini Martinum fecit amari, maiorem generans fructum cum decidit arbor. Hinc iubet alterius succendere culmina fani; vicinamque domum cum flammae lingua voraret, viribus ardor agens totis laxatus habenis, obvius ipse volat qua tum globus igneus ibat, scandens tecta domus; hinc verba precantia mittit. mox tota in ventos revoluta incendia fervent et contra Boream Vulcanius ardor anhelat. seditione movent elementa domestica rixas: adversis Zephyris videas pugnare favillas, hinc furor Australis premit, hinc velocibus alis flamma volans Borinas mordebat in aera pinnas. obluctata dui tandemque evicta per auras, quas armare solent, fugiebant flamina flammas condicione nova: satis haec res mira per orbem: flabra timent ignem, timet ignis ligna vorare atque avidae flammae sua nutrimenta pavescunt paulatimque foci se languida lingua resorbet; urere qui solet, a se ipso consumitur ignis Martinique fides sine nubibus intulit imbres. Rursus ut hinc aliud cuperet subvertere templum, rustica turba vetat divelli fana profana. unde repulsus adit loca proxima, sed biduano contectus cinere et saetis ieiunia ducens numinis auxilium ad templa inminuenda precatur. militiae angelicae coram duo protinus adsunt siderei proceres, hastas et scuta tenentes. comminus his sanctum conpellant vocibut ultro: "praesidiis, Martine, tuis delabimur astris. squalidus ipse sedes, sed fit tua cura Tonantis suffragiisque tuis caeli fremit arduus axis belliger et totis conspirat Olympus in armis. ut coepta efficias, per nos tibi militat aether. mittimur a domino gemini tua castra regentes, hac pro parte duces, melior qua causa laborat. nunc age rumpe moras, neu rustica turba rebellet arma ministra vides: nostrum est superare superbos. inrue, ne trepides, ope nostra ad templa ruenda, nec titubare decet favor est ubi numinis almi". tum sacer adgrediens properus dissolvere templum, idola comminuit, fana eruit, obruit aras totaque sublimis iacuit sub pulvere moles. rusticitas inimica prius favet ipsa ruinae instat et excidio quae defendebat iniquum, idola proiciens, nomen confessa Tonantis: uno eodemque ictu hoc respuit, eligit illud. Post Aeduorum templum dum evellere vellet, obstant inculti cultores ruricolares, ne colerent melius sua si cultura periret. ex quibus audaci nisu male fortior unus dum cuperet gladio caput obtruncare sacratum, cui nuda cervice pater sese obtulit ulto. ast ubi mente ferox totas collegerat iras, exacuens rabiem, sed cordis acumine tonsus, acrius insiliens totos suspenderat artus, bis furor armatus iuguli ruiturus in ictum, tam gravius feriens, quantum alte educitur ensis, adstrictis capulo digitis dum temperat ungues, noxius, horrifica meditatus vulnera dextra, mortis amicus amans, facinus crudeliter ausus: iam ferro incumbens capiti, mucrone reducto sternitur ipse solo qui sic pendebat in ictum ac resupinat humo qui pronior ibat in ausum, mittit et ore precem cum membra superba iacerent, isto stante cadens, quo credit stare cadente: dum vice diversa stat inops, ruit ille superbus. Rursus opus peragens dum verteret idola pernix, vir quidam tractans Martini de nece cultrum dum rapit, eripitur rapienda rapina rapaci excussumque fugit sine more volatile ferrum iam leviore via, neque post conparuit usquam. sic cultro ablato manibus latro extitit insons, redditur et mitis postquam fit nudus ab armis. nec furor ante animi periens, nisi tela perissent. invita haec pietas, quae perdidit unde noceret. Saepe beatus item contradicentibus ipsis agricolis praestante fide se orante iubebat ut male culta suis caderent fera fana ministris. sic quoque pontificem soliti inpugnare rebelles, dum templa evertunt, ipsi sunt arma beato hostilique manu Martini bella geruntur, partibus atque suis alieno milite vincit. Quin etiam fuerit curatio quanta patrono, quanta medellifero manarit gratia tactu, laudibus in tantis muta est facundia mundi. quem cunctis vidisse fuit meruisse salutem. est satis ipse suus testis generosus et auctor. qui quondam ingrediens Treverorum moenia mitis, qua resoluta diu per viscera fluxa rigebat tabida paralysis gelido languore puella, flatibus extremis quasi iam de funere vivens; cuius erant oculi vigilis custodia mortis, funeris exequias reddentia lumina membris; solvere festinans animatae vincula carnis spiritus arcano vix mobilis ibat anhelo, fine trahens dubio perituram naribus auram; pes manus ora genae recubabat imago sepultae, nec tumulata quidem, sed portio tota sepulchri. cuius amore pio patris exanimata senectus dilacerata genis, niveis male compta capillis cum inpatiens ageret nec adesset cura medellae, conperit ut sanctum advectum dignanter ad urbem, advolat inde senex vetulis iuvenaliter annis inpiger exiliens, cursu sua tempora vincens. pontificum vallante choro populoque fremente inruit in medios clamoribus inverecundus; nam dolor insignis non respicit arma pudoris. conruit ergo senex sancta ad vestigia pronus, genua, manus plantasque per oscula mollia lambens. vix gemitu laxante loqui sic incipit aeger: "vir Martine dei, populari nate saluti, vir cunctis bonitate parens, tibi suggero luctus, ne miseri pereant lacrimae, pietatis amice, quem mea lausa trahit loca tam longinqua venire, ut labor iste viae tribuat conpendia vitae. est mihi nata domi decumbens vulnere morbi, exequiis vicina suis sine sorte medellae. quae quondam incolumis stabat mea sola voluptas, obsequiis intenta piis, placabilis, in qua vita mihi haec dulcis erat solando senectam. ecce perit secumque trahit mea viscera leto canitiemque patris miserandi in Tartara ducit. ire sed ipse prior cuperem, si forte liceret. quaenam vita seni vel quo mihi vota parenti spe pereunte patris cum nomine prolis ademptae? qua nubente viro per dona futura nepotum aridus in ramis poteram revirescere prolis; cum magis haec reputem praesentis damna salutis, me spectante rapi natam, mea lumina, luci, ordine disposito melius cui causa placeret, ut senis illa patris oculorum clauderet orbes. unde, sacer, dignare avidam suspendere mortem atque minister opis rapiendae occurre puellae. si mora fit, mea causa perit: succurre duobus. nam me cura necat, si illi curatio cessat". qua sacer erubuit confusus voce sacerdos, "indignum sese tali virtute ministrum". sed pater instabat conpellans vocibus isdem: "debitus insanis medicus venis, exere curas, santiat adventum medici purgatio morbi". his inpulsus adit qua lassa puella iacebat, turba adstante foris, faceret quid pastor ovili. hinc una bella gerens orator ad arma recurrit sternens membra solo sensu super astra reducto. hinc ubi consurgens faciem conspexit alumnae, ilico vox rediit peregrinis sedibus hospes et rediviva suae cecinerunt organa linguae. paulatimque artus liquor ut penetravit olivi, vivificata pedum geminis stetit arca columnis et fundata suo viguerunt culmina gressu. Post quoque Tetradii famulus preconsulis exspes mancipium alterius sub hospite daemone factus, dentibus ut rabiens alienis frenderet armis nec sua sed hostis fieret se milite pugna. quem dominus famulum supplex purgare precatur, sed duci ad sanctum vetuit ferus hospes et hostis. Tetradius rursus iusti vestigia lambens supplicat ut pergant ubi saevus latro latebat. sed sacer ipse domum gentilis adire recusat. spondet Tetradius humilis cum fascibus altis, si eripiat hosti famulum, se credere Christo. inposita ergo manu puero fera larva recedit et mala iucundum pastorem bestia fugit. Tetradius pariter catechumenus esse meretur atque salutiferi baptismatis amne novatur. sic puer et dominus maculis purgantur ademptis: iste hostis laqueis, erroribus ille solutus, ille carens animae poenis, hic carnis erinis, liber uterque manens gemino micuere triumpho. condicio famuli libertas facta patroni: excipit iste fidem, cum de illo perfidus exit. Nec longo spatio sub eodem tempore sanctus forte domum ingrediens in limine substitit ipso, terribilem referens se cernere daemonis umbram. qrreptoque coco vexat fera belua praedam, dentibus armatis lacerans se vive sodales. terga debant socii nec quisquam ire obvius audet, vix loca tuta fugae capientes praepete saltu hoc satis esse suum vel se subducere morsu. Martius ergo chalybs, Martinus belliger armis nec pede diffugit nec sivit abire fugacem, pestem stare iubens, acuit qui fauce morales. cui digitos vir sanctus in os sum mitteret, infit: "si potes, ecce vora oblatam, lupe noxie, praedam. quam peteres alibi datur ultro dentibus esca". quo dicto fauces geminae revocantur utrimque: ne violet digitos, suspendit belua rictus et manibus tangi timuit qui dente voraret. qui dum intra obsessum poenis ageretur acerbis nec tamen ob digitos exire per ora liceret, foeda ministerii foedus vestigia liquens sordidus egreditur qua sordibus est via fluxu. tale iter arreptum sic te decet ire viator. Hinc cum barbariem sparsisset fama per urbem proventumque trucem crudelia semina ferrent, pastor adesse iubet quendam ex grege daemoniacum; imperat ut prodat, si nuntia vera vagarent. tortus ut ore reus, veluti sub iudice missus, gressibus humanis advectus larva fatetur, hanc famam in populum bis quino daemone fusam, ut cogente metu Martinus abiret ab urbe. barbara tempestas tranquilla lege quiescit: formidanda tibi nulla est inruptio gentis nec causam armorum verearis pacis amator. Martino praesente aditum fallacia perdit, mendax vera refert et certum nuntiat error. insatiata malis quae sic fremit ore cruento bestia bella movens revocavit munera pacis. Inde Parisiacam sacer intrans concite portam obviat in faciem leprosum versus euntem, qui sibi dispar erat nec iam a se cognitus ibat, qui maculis varius, cute nudus, vulnere tectus, tabe fluens, gressu aeger, inops visu, asper amictu, mente hebes, ore putris, lacerus pede, voce refractus, induerant miserum peregrino tegmine pallor. inprovisus enim hunc sanctus ad oscula traxit astringensque virum fuso medicamine laxat. nam simul ut tetigit benedictas ore salivas, effugit unguiferum languoris sarcina tactum, mersa figura redit, faciem cutis advena vestit, ad speculum remeat peregrina fronte character et deleta diu rescribitur oris imago. virtutum quam celsa fides, ubi concite sancti pacis ab officio perierunt proelia morbi! conplexu res dira fugit, languoris iniqui peste cadente novam gesserunt oscula pugnam. inclita religio Martini, cuius honore foedere fida fides formosat foeda fidelis! o felix regio sancti pede lumine tactu, inlustris lustrante viro loca lustra ligustra urbes rura domus templa oppida moenia villas, queque viri insignis tam insignia signa mereris! cuius ab ore sacro, magnalia cetera vincens, leprosi ad curam Iordanis in oscula fluxit et fontem fluidae maculae lavat unda salivae.