# Vita S. Martini 3 Hactenus in bibulis fixa stetit anchora terris, otia lenta trahens et inerti dente quiescens, leniter adludens dum sibilat aura soporem et nos umbra tegit viridante crepidine ripae: ecce serena dies rutilata crepuscula profert et pelagus rate nauta petit; iam solvo rudentes litus harundineum linquens, levo carbasa ventis. ante per Hadriacas spumas dare vela videbar turbine raptus aquae per murmura rauca fragoris cum duce Sulpicio, bene cuius ab ore venusto Martini sacros dulcis stilus edidit actus: quos ego sub geminis claudo pede curro libellis, infimus egregii contexens gesta patroni; rursus in Oceanos videor mihi tendere fluctus, maius iter gradiens, ubi se vada glauca relidunt et crescit terrore timor rate nube profundo. dum tamen alta peto, resonet mihi Gallus in aure gesta beata viri, quo mitiget unda tumorem et sermone viam relevet sale fabula dulcis. deferor ecce freto, fugiunt et litoria visum. remiget hic Gallus, Martinus vela gubernet, flamina Christus agat, portum quibus unda reducat. nunc quoque gesta sacri, dum navigo, nauta loquatur. Mensibus hibernis dum Bosphorus alligat undas et liquidos campos vetat imber arare carinis Oceanusque negat commercia ferre Britannis, cum sata sub rigido sua germina frigore celant ac penetrante gelu riget unda et herba liquescit, adstitit ante fores orans vestem aeger egenus: lingua ligata gelu nec solveret ore loquellas. ut tegeretur inops, sacer imperat ergo ministro. ipse remota petens populi caret arte tumultu. conperit ut sanctus nihil accepisse trementem, exuitur tunica algentemque obtexit amictu; quam sine teste dedit latitans et abire coegit. ecce minister adest rogitans procedere sanctum, sed sacer ante monet vestiri tegmine nudum. haec memorante pio stupidus hebet archidiacon: quid faceret, nudum dum non ibi cerneret ullum? noscere nec poterat residente antistite nudo qui tunicae interius non inspiciebat amictum, amphibalo exterius dum membra obtecta laterent. angit in ancipiti, quod hoc aenigma beati? quaestio tanta ligat neque problema solvit egeni. tunc ait ipse sacer: "mihi tegmen defer abollae, nec pauper defit qui vestibus indiget illis". succensus graviter tegimen fert vile minister, ante pedes iactans ait: "en sine paupere vestem". induitur sancto hirsuta bigerrica palla, vix cui digna foret stola lactae et aurea fulva; processit tum summus honor, sed pauper amictu, despectus tunica, caelesti in sede senator. interea populis ceremonia sancta retractans cum holocausta manibus benediceret area, protinus a capite emicuit globus ignis amici, lambens colla comasque, et flamma benigna volabat tactu mollis, honore potens, splendore coruscans, crine ornans, meritum prodens, pro tegmine fulgens, praebuit obsequium minus inpendente ministro, gesta occulta index in lucem lumine mittens. o dives pauper, tunica contente nec una, qui nec habes aliam neque vis retinere vel ipsam, dum superesse putas vestitum simplicis usus, cui gravis est vel palla levis, dum clamat egenus: tegmine pro nudi cupiens procedere nudus nec partiris opem, sed totum cedis egenti, haec tua sola putans, petitus si nulla negasses, ut magis esses inops, inopi dum cuncta dedisses; nec puduit, verecunde pater, sine veste sedentem, sed nihil erubuit pietas inpensa fidelis nec minimum retinens, fieret quo maior honore. est mihi velle loqui speciosa negotia nudi, sed rapiunt avidum reliquarum insignia rerum. Dum recubaret humo fluitans Euantius aeger fessus et extremus cum iam super halitus iret, pontificem precibus celer evocat, ut properaret et via coepta sacri fieret sibi vita reducti. nec cunctatus iter Martinus adire viator vix medium spatium emensus gradiente senecta ante salutis opem misit, quam visus adesset, atque medella aegro data nuntiat ire beatum, significans etiam cursor medicina sequentem. dum pede tardat heros, praecessit cura volatu adventusque pii fert aura salubris odorem, ut cito succurrant, unguenta per aera tranant. sol veluti radiis dat longius ore calores, sic Martinus opem et quo non est exhibet arte. admiranda nimis res est, ubi peste fugata antea quam medicus pulsum tenet, exilit aeger obvius occurrens sancto obsequiumque rependit. duxit et ipse domum qui se sibi luce reduxit, nunc alacer saltu, recubans paulo ante grabatto. interea miris Euantius actibus expers supplicat incolumis, domui ut mora crastina tardet; hospitis et tanti tenet una diecula vultum, sed mora tum fuit haec occasio danda salutis. Ilico percutitur puer atro dente chelydri membraque percussi distenderat ira veneni. cum spatium vitae mors inportuna negaret flebile et in toto regnaret corpore virus, exposuit puerum ante pedes Euantis almi, omnia confisus Martinum posse mereri. sanctus enim tactu mox singula membra pererrat atque manu medica morientia viscera palpat. inde super vulnus, qua bestia fixerat ictum, ut posuit digitum, fluit undique vena veneni et repedavit iter dederat qua vipera virus. hinc sacer inspiciens collecta tabe tumorem, pollice subducto quam fuderat ulcere serpens cuncta veneni vis per hiatum vulneris exit. sanguine concreto stillans, velut ubere caprae, turgida plaga necem vomuit de vulnere filans, concretam saniem vena saliente relaxans. effert virus iners refluente canale liquorem et data letiferum revocat retro fistula rivum. expugnante fide morsus vim perdidit anguis et quia non perimunt perierunt arma veneni. stat puer incolumis, remanet neque pallor in ore. miratur famulum dominus, stupet et domus omnis currere servitio quem crederet ire sepulchro. Hinc pius antistes, loca singula more requirens, hispidus occurrit raedae fiscalis amictu. quo iumenta, sacri dum pallia pendula cernunt, fervida subductum rapuere per invia currum. dimissis auriga rotis et miles habenis Martinum flagris et fustibus urguet iniquis. sed de caede pecudi datur ultio tristis. ipse tamen patiens, iaculorum grandine pressus atque flagellantum dum debacchatur erinys, vulnera nulla refert manibus nec ab ore susurros. hinc gravius cruciat caedentem ignobilis ira, hic quia dum tolerat, se inridi conputat alter, et magis ille furit, dum sustinet iste libenter. interea ad raedam redeunt grassante querella, dum satiat vindicta famen lymphatilis irae. mulas ire monent qua publicus advocat agger. voce premunt et fuste dolant lacerantque flagello, sed neque conpulsae rapiunt iuga quadrigae: fixa manent nec fessa movent velut aerea signa, ceu liquefacta novo se glutine terra ligasset, a putre ut credas animalia pulvere nexa. agnovere viri se numinis arte teneri. accurrunt celeres, inqirunt nomen euntis, Martinum inveniunt a se crudeliter actum. confusi, flentes, rubricante pudore reclini ante pedes sancti sternuntur et ore precantur, ut veniam errori tribuat, sinat ire ligatos. quos tamen ante sacer praedixerat esse retentos. rem probat, ulcus amat, veniam dat, abire perorat. quos virtus vinxit, pietas mollita resolvit. ore pependit iter: verba artant, verba relaxant, et iuga frena rotas mulas auriga recepit. Carnutis hinc etiam dum praetereundo veniret, ethnica per campos passim obvia turba fluebat, excita amore sacri, licet et non crederet ipsi, ad speculare novum concurrens undique visu, cum necdum his Christi radiaret honore character nec sacra verbigeni flueret super unda Tonantis. at Martinus ovans, domino reserante profunda, sensit adesse locum quo fertile surgeret arvum. incipit alloquis fera pectora cultor arare: ore sacer nitido dumosa novalia purgans, proscindens, iterans, bis terque quaterque resulcans paulatim ad fructus stupidos animaverat agros. hinc rudibus populis Christi nova semina iactat; sensibus humanis lactantia germina surgunt, leniter et rigidis coalescunt gramina sulcis. quid faceret sanctus turbis coeuntibus amplis, messe in tam multa veniens operarius unus? excolit includit serit inserit alligat ambit. interea mulier defuncto pendula nato bracchia distendens offert ante ora cadaver, funeris increpitans misero fera cantica planctu; dum dolor ad lacrimas trahit, haec vix explicar ore: "fortis amice dei, toto venerabilis orbe, quem semper lamenta movent pietate propinqua, ardens quid cupiam corpus tibi nuntiet algens. ecce obiit miserae mihi filius ubere raputus, in quo mater eram: nec spes neque restitit heres; occubuit genitus, cecidit domus et mihi fructus, nulla remanserunt uteri solacia duri nec superest quod dulce vocem, quo fessa reclinem, ubere quod recreem: totus perit ordo parentis. qui restas, precor, adfer opem medicamine verbi, redde genus nec sit matris mihi nomen inane; ni suboles redeat, secum mea funera ducat". adiuvat hanc populus clamans: "sacer, adnue votis" in cunctis vox una tonat, "miserere precanti". tum prius antistes, genibus in arvis, sternitur ante oculos domini, pro plebe satagens, ut mereretur ovem, per quam grex plurimus esset. adnuit omnipotens, famulo dans culmen honorum. mox bonus ore preces orator misit in aures, ordine disposito postquam se oratio complet, erigitur senior, simul infans vivificatur porrigiturque suae populo sub teste mamillae. fit fragor et populi nova pectore vota volutant, mirantes hominem leti mutasse vigorem, et qui in morte manet morti sua iura tulisse. inde catervatim Christum dominumque deumque confessi exorant fieri se lege beati. fit subito in campis populus catechumenus omnis: non templa expectant nec claustra dicata sacelli ecclesiasque typum campus generosior explet, quodque solet tectis pratis adhibetur apertis. unica mors pueri sic vitae parturit agmen, dumque unus terrae dediit, plebs astra recepit: sub duce Martino felix exercitus hic est. Dum regeret princeps data iura Valentinianus, Romuleis opibus mundo famulante superbus, tum pia causa sacrum comitatum compulit ire, quem, quia praesensit se posci talia Caesar quae nollet praestare, virum iubet arce repelli et vetat a foribus penetrare palatia iustum. instat ad haec uxor, cui tunc erat Arrius auctor. sed sacer ut vidit tali se fraude repelli, hinc aula exclusus redit arma domestica sumens, contegitur saetis respergitur atque favillis, ordine miles agens removet potumque cibumque. nocte dieque vacans orandi iugiter usu. septimus ergo dies aderat, quo sanctus amore fortia castra movens his desudabat in armis: quo angelus adsistens iubet ire palatia iustum. fretus in auxilio Martinus pergit ad arcem. limine nullus obest. ad principis ora perintrat. qui sanctum inspiciens, quod adesset freduit ore atque adstante pio solio neque surgit ab alto. regalem sellam mox ignibus ardor oberrat et vaga flamma natata qua molle sedile coruscat, undique fusa furens, sed culpae Caesaris ultrix, cervicis durae solvens ardore rigorem. inde flagella cocunt, hinc regem incendia caedunt, vapulat et rapidis flammis augusta potestas. hinc celer exiluit rapiens se Caesar et ardens, Martini genua amplectens pedibusque volutans. sicque superbum hominem se agnoscere poena coegit, vilia regna probans et celsa cacumina curvans, imperiale caput sancti ad vestigia subdens. nec spectate preces patitur reverentia iusti: praestitit ante tumens, quam supplex danda rogasset. regia rite parans convivia saepe beato obtulit inde favens abeunti munera princeps; paupertate potens sed reppulit omnia sanctus donaque despiciens meruit plus principe ab ipso, tanto maius habens quanto minus ambit avarus. omnia sunt soli qui nulla requirit habena. Hinc quoque Romuleam regeret cum Maximus arcem, vir capiens apicem per publica gesta triumphis, saepius hic sanctum per celsa palatia ducit, hoc tot sermone loquens de luce futura, quis sit honor iustis, laus gloria palma corona. nec regina pedes cessat lacrimosa rigare, sternens membra solo, suspendens gaudia voto. inde precatur ovans, convivia ut ipsa pararet: obtinet hoc bonitas quod non valet alta potestas. ipsa manu sellam posuit mensamque paravit, dans manibus lymphas rursus regina ministrat laeta modesta suis palmis quas coxerat escas. quo residente sacro stetit illa inmobile planta, fercula subducens et pocula porrigit ipsa, una ministra viro suffecit ad omnia soli. cenula finivit, sed adhuc regina satagit fragima, reliquias, crustas et frusta recondens, omnia praeponens haec imperialibus escis. hoc Martinus agit quo clausos carcere laxet, exilio ductos laribusque reducat avitis. sed tibi, sancte pater, minus est Augusta quod explet: hoc magis obsequio crevit regina peracto. Est locus in Toronum fine et confine Biturgum, incola quem vicum vocitavit Claudiomagum: mansio forte fuit Martino praetereunti, ecclesiae domini qua secretaria pollent. virgineique chori sancto abscedente requirunt, quo stetit aut sedit, iacuit genua atque reflexit: lambunt cuncta simul vel ad oscula singula ducunt, divisere sui veneranda stramina lecti atque leves paleas virtutis pondere pensant. quam tetigit stipulam sanctus, non ibat inanis: denique post fragilis confregit fortia culmus. nam graviter quendam ut rabiens invaserat hostis et truculentus agens erroris spiritus iret, dum rapiendo rotat vaesano cardine praedam, hunc suspensa viri collo fistuca fugavit inmanemque hostem palearis arista removit. tibia fruge ferax larvam iaculata sagittat et stipula exilis quasi dura falarica fixit. nec sic ullius ferri expavisset acumen, spicula nec tantum timuisset missa per arcum, lubrica pinnigero venientia tela volatu; Parthica ceu timidum si transfodisset harundo, plaga ut vicino gravius lacerasset ab ictu, stramina sic metuit trepidans adamantinus hostis. ac velut ex stipulis coqueret se flamma camini, vir stetit incolumis fugiente volucriter umbra, deserit et praedam lupus ingens et leo frendens, Inde revertenti Treverorum ex urbe beato obvia forte datur medio fera bucula campo, quam daemon dorso incumbens agitabat anhelo, pendulus aerio quatiens auriga flagello, pestifer arte nova cursor, bove nempe veraedo, cornigeri pecudis propulsor, mulio tristis, exagitator iners, residens per terga bubulcus. hic ubi millimodus animalis adegerat iras, ibat ubique fero furibunda iuvenca ministro, sub tortore gravi per curva, per invia cursans. accessit prpius sancto furiatile cornu, elataque manu pecudem consistere mandat. quae stetit adfixo minus inproba bucula gressu. quem sacer instantem mox vidit comminus, inquit: "perge ferox, fuge saeve, redi male, cede cruente, innocuum pecudem desiste agitare, nocive". tunc animalis enim linquit fera belua tergum et recipit proprium mitissima bucula sensum. sternitur ante pedes sancti, veneranter adorans, flexit et ipsa genu quae non habet intellectum, contra naturam discernens gesta beati, obsequiumque dedit, meriti quae nescit honorem, inde magis humilis, quia libera colla gerebat, ante ligata tumens, a peste soluta reclinis, quae stetit ore fremens, cecidit post vincula supplex et sine voce favet armo iactata priore. tum sacer antistes pecudem praecepit abire, moxque gregem repetit pastoris voce revincta. id gestum est illo sub tempore, quando beati per medias flammas nec fimbria senserat ignes. De minimis etiam referantur maxima rerum. tempore nam quodam, dum vicos circuit almus, obvia (venandi studio volat agmen equorum) nare sagace canum fit praeda reperta frutectis. transiliunt campos equites et voce secuntur, intendunt leporem fugitivum agitare molossi. saltibus excussi latratu et dente minaci diffusi excurrunt celeres in amore rapinae, alter in alterius miscent vestigia saltus, iste sequax tacitus, petit hic clamoribus auras, hic frutice in vacuo delusus odore rotatur, motibus arboreis saltu suspenditur alter, capturae unius cunctorum frendet hiatus saepe super leporem morsu deceptus inani; unguibus iniectis dum praeda volubilis exit ac se turba premit, sic lubrica bestula fugit. non erat interea quo calle lepusculus iret: mons vallis petra silva frutex defecerat omnis per patulos campos fugienti tegmine nudo, poplite defecto, pede lasso, nare reclina. totus ab ore canis per singula murmura pendens sensit adesse tamen Martini signa beati, flexit iter trepidus hirsutas fraude per herbas. auribus adclinis, vagus exagitatus anhelus conruit ante pedes titubans lepus advena supplex, si non voce potest, flatu pro luce precatur. sic fera parva iacet Martini tegmine tuta et recubat dulci sub arboris umbra. tum sacra ex solito miseratus more salubri imperat ut catuli cesent abeunte fugace. at sacer ille canum mox sermo cucurrit in aures, torpescunt agiles verbo figente lycisae, gressibus instabiles pendentes saltibus ipsis, et rediere canes quasi per vestigia cancri. effugit incolumis per aperta lepusculus arva et cane seposito tutus terit alta viator. hic fugit, ille redit, nullus perit: ecce salutem. sic quoque bestiolis pacem sacer intulit ipsis debilitasque canum facta est pietatis imago, qui potius vetito didicerunt parcere morsu; et quia defuerant homines ubi mira facessit, nil de laude perit: miracula bestia sensit. Quanta etiam sanctis sermonis gratia fulsit! qui cum nuper ovem vidisset vellere tonsam, "haec euangelii" dicens "mandata peregit: namque duas tunicas gestans unam obtulit insons et nudata suo de tegmone texit egentem". Inspicens itidem sanctus per rura subulcum nudum, pellicia tantum sub veste trementem: "ecce Adam, quondam paradisi sede repulsus, exul ab elysio pascit gregis ora suelli: deposito veteris potius carnalis amictu Adam nempe novi nos induere instar oportet". Hinc interum cernens venantia prata beatus (pars pastus, pars fossus erat, pars floreus agger: sed sue confossus, bove pastus, flore comatus), comparat ergo tribus sanctus tria nomina rebus: "turpis adulterii species est fossa carectis, herbaque coniugii retinet detonsa figuram, est par virginibus violis quae vernat imago, herbis luxurians, faeno apta et flore decora, digna deo, gemmis ratior, radiantior ostro". Miles item monachum professus cingula linquens coniuge cum propria cuperet quia degere vitam, mutavit meliore via transcurrere metam iure sacerdoti monitor hoc ordine dicens: "belligeratori velat ne famina iungi: sola aciem melius componit mascula virtus. debitor teneat murmorum claustra caterva et sexus fragilis sese intra saepta recondat. hoc satis, ut mulier timeat, res ipsa timori, miles ad arma potens pergat galeatus in agmen, loricae triplicis squama radiante coruscus, thoraca ex humeris indutus, nixus in hasta, adsuetus clipeo, transmittens vulnus ab arcu, hinc capulum vibrans, hinc torquens missile telum, ferratae tunicae rivos sub pondere sudans". hic dictis mulcens iuvenem resipiscere cogit, coniuge postposita et repetit heremita coronam. Iugiter interea qua salsa et sancta cabat, nec serie recipi neque possunt scripta teneri. quaenam vita sacri fuerit, quis singula currat, quanta fides animi, quam celsa et pura voluntas? ad quem nonn solum homines longo orbe venirent, verum etiam caelestis honor visebat amanter angelicusque placidis ut fessum animaret amicum et quasi complexum recreet per verba parentem. res probat ista sequens, quae gesta priora renarrat. Concilium allectum fuerat synodale Nemausum, quo sacer antistes mediator adesse recusat. ergo ratem scandens celerem parat ire per amnem, coetibus in mediis habitans heremita remotus ipse in puppe sedens: cunctos sua prora sequestrat; angelus ecce tamen domini venit aliger alno (ipsa nempe die qua se conventus abegit) quidquid pontifices celebrarant ordine narrans, pro vice Martini peragens synofalia praesens, atque sui cura longinqua per aethera tranat. quem pendente via nec in aerea pinna fatigat, sed natat ala celer, donec nova nuntia portet, quae mandat dominus nihil absconsurus amico. rettulit ut prius, haec sacer et post cuncta probabit, nec frangunt praedicta fidem neque prodita fallunt. Accidit hinc demum foribus sedente Severo conpare cum Gallo, doctis et amore ministris: murmure multivago contempletur cella beati, ostia clausa tenens, diei geminante sub hora; audivere loqui, sed quid nescire fatentur: senserunt strepitum neque verba loquacia norunt. pars fuit haec meriti, vel sic sensisse superna: agnita si non sunt, satis est audita mereri. post sacer egrediens cellam maiore sereno, Sulpicio poscente diu quae gesta fuissent, vix motus precibus tandem rem ex ordine pandit: indicat hic Agnen, Theclam Mariamque locutam, sanctarum exponens vultus habitumque beatus, quae facies oculi gena pes manus arca figura (lumine tam puro vidit saepe ora sororum), quis color atque decus, quae forma et gratia quanta, et sermone pari placidam dixisse salutem. hic petit ad fratres, illae periere sorores: sed redit iste gradu, illae nam rediere volatu. culmen apostolicum celsas et honore columnas saepe Petrum meruit Paulumque videre licenter. Daemonicas eriam tolerans saepissime pugnas nomine quemque suo increpitans cogebat abire. maxime Mercurium infestum referebat adesse, brutum namque Iovem et hebetem memorabat haberi. O sinceri oculi, nulla caligine pressi, mens radiata sopho, retinens sine nube serenum! inspicis aeriam carnali lumine Theclam atque vides Agnen redimitam fronte corona, cernis et egregiam pretiosa luce Mariam. vidisti templum domini diademate fultum, vidisti thalamum sponsi super omnia pulchri, compositum gemmis auroque ostroque decorum. qualis iaspis erat pedibus laterique topazus? qui digitis anuli viridi fulgore venusti? quales armillae dextrae ardescente hyacintho? quanto zona die lapidum radiabat honore? cycladis aut qualis cataclyzis effora rasis? quae palla ex humeris mixto chrysoprase beryllis? quodve monile decens collo rutilabat in illo? forsan erat nitidis amethystina vitta capillis, sculptilis inpressis et in auribus alba sigillis, luminis ac varios spargens diadema virores? quae frons ora oculi facies gena pes manus ulna? unde repercussis florebant gramina gemmmis? dic, bone pastur, ovi: quae fabula vestra cucurrit? quid, rogo, quanto Petrum ac Paulum tam saepe videbas, prima ministerii radiantia vasa superni, aurea, pulchra nimis, gemmata venusta corusca? illa putas quanto rutilabant ora sereno, dogmata quae Christi totum sparsere per orbem, quae dixere prius: "tu es Christus filius almi altithronique dei dominantis et omnipotentis"? ac super hac petra fundata ecclesia regnat, quam nec flabra movent neque vertit turbo procellae nec trahit undivagam pluviatilis imber harenam, haec quia viva tenet petra fundamenta salutis, contra quam portae inferni numquam arma valebunt. quid sacer ille simul Paulus, tuba gentibus ampla, per mare, per terras Christi praeconia fundens, Europam atque Asiam, Lybiam sale, dogmate complens? et qua sol radiis tendit, stilus ille cucurrit: arctos, meridies hinc plenus, vesper et ortus, transit et Oceanum vel qua facit insula portum quasque Britannus habet terras atque ultima Thyle, bucina concrepuit regiones una per omnes. dogmate tantorum Christi data munera pangit Hebraeus Graecus Romanus barbarus Indus, Israhelita canit, simul Atticus atque Quiritis, principibus geminis, fidei sub principe Roma, carnis apostolicae quo sunt duo celsa sepulchra: prima tenet terris et utrique priora supernis, dogmatis ore pares et sedis honore curules. ambo triumphantes spargunt nova dona per orbem, una nempe die quos passio sancta beavit, et sacra sic geminus signavit tempora consul. quis splendor paribus rutilabat ab ore coruscus? lucifer ut radiis premeretur vultibus illis (quippe nec ipsa micat tantum rota fulgida) solis. O dulces oculi facies cernendo beatas! vidistis Sion ternas quater ordine portas, quas amat omnipotens ultra omnia culmina Iacob, gemmarum vario redimitas lumine valvas, sculptas bratteolis, inscriptas arte zmaragdis, chrysolithis rutilas, niveas stellantibus albis, quidquid amor potuit quo totum gratia fudit, omnicolora decens et in omnibus una topazos, per quas hinc populi genus illud nobile regni, intrat sideream meritorum gressibus urbem et sine fine manent transcripti in saecula cives. inter quos proceres et culmina celsa potentum, patriciis mixtus generosis consulibusque proximus et regi resides, Martine, senator. cui dedit arma fides et cui fiducia rex est, miles amore cliens et factus honore coheres, qui potes, oro, mei veniam deposce reatus et vitiata tibu quod lingua remurmurat audi, ud de fonte pio fluat indulgentia laeso ac te orante, sacer, redeat medicata cicatrix.