Vita S. Martini 4 University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk ££.VEN.FORT.VSM.4 Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Vita S. Martini 4
post mare fluctivagum repetens ad litora portum, floribus albicomis dum lilia pollice carpo, ungue redido rosas et per violaria curro, ruris amoeniferi varios situs inter odores, obripit inde sopor, fessus quoque colla reclino fultaque gramineo iacuerunt membra grabatto. sed redit ecce dies et iam lucescit: eundum est, dum matutino nos ore salutat hirundo ac se nocte brevi celerata crepuscula rumpunt; quo torpore natent quamvis mea lumina, surgam evigilansque oculis detergam pollice somnum et quod iter repeti Gallus vocat ibo, sodales. fluctibus in trifidis tribus ii nauta libellis ac velut ambiguas inter Symplegadis undas, Ionii Aegei Maleique sequace procella. me tamen in bibulis ne mergeret auster harenis, summa gubernavit Martini vita patroni, quam nitor scabridis indignus scalpere verbis rusticus, arte rudis temptans formare monile, quod nec lima polit neque malleus addit acumen, non incudo terit fornaxque examinat igne nec mordax gemino forceps trutinavit obunco, sed magis incomptum profert mea lingua metallum. res tamen illa iuvat, sine qualibet ullius arte quod per se pulchram praefert sua gratia gemmam. attamen officii quae restant debita solvam et cui magna nimis modo debeo, parva rependo. Carnutis interea genitam pater anxius aegram, ex utero mutam profert sacro ore medendam, sex geminos graviter hebetem sine voce per annos. nec differt Martinus opem pietatis amicam. sternitur ergo solo, tacitus prece sidera pulsans, corpore fusus humi, volitans super aethera sensu. sensit ut effectum fidei meruisse precatum, sanctificaturo ferri sibi poscit olivum infunditque ori benedictum fruge liquorem, atque tenens digito linguam miserando puellae ipse patris nomen geniale requirit alumnam. mox resoluta movet faucis lyra tinnile plectrum atque insueta canit camerati concha palati, dente relisa cavo producens verba fritillo, responditque patris nomen pia filia dulce. ventre prius genita hic visa est quasi voce renata, reddit adulta vetus lactantes ore susurros, incipiens tenero proscindere verba rotatu. motu pigra rudi decurrens lingua gradatim implicito sonitu rauca novitare cicuta, donec plena suo cecinit symphonia flatu. tum genitor genua amplectens veneranda beati, vociferans et voce data sua gaudia plorans laetitiae voto reboat praeconia Christo. Iudicis inde feri coniux aegra Avitiani dirigit ad sanctum, morbi sperando medellam, vas olei vitreun lance aequa dimidiatum, unde salutifero depelleret unguine morbum. mox super ampullam fecit crucis ipse sigillum, surgit ad ora liquor sumansque exaestuat unguen ubertate nova vitrea sub cortice obortum, et vase in sicco generosus nascitur humor. currit in ascensum qui vergere novit ad imum, fluxibus et liquidis olei petit alveus altum, sed quem non genuit radix oleagina sucum nec Syra baca dedit, merito virtutis adultum. crescit et ad summum, patulo qua clauditur ore; nec contentus agit liquor, ut vas expleat illud: nam cumulata olei mox defluit unda superne nec sese urna capit (tanta est benedictio dextrae) exundansque omnes pueri madefecit amictus et digiti de fonte rigans manavit olivum. ac postquam inrigue fluviali more cucurrit, vas plenum fidei merito matrona recepit. Nec minus inde subit rerum admiratio facti. idem vas vitreum benedictum nobile reddens, cum puer incautus posuisset in ore fenestrae, utpote carbaseo venerans velamine tectum, lintea dum retrahit fluitantia nescius alter, lapsa pavimento ampulla stat marmore tenso, sed nec saxa vitrum perdunt nec vasa liquorem: integra servatur volitans quasi pensile pluma aut subvecta levis geminis descenderet alis, nullaque rima patet nec facta in vase cicatrix. sic liquor interior facit exteriora tueri et quem tutari decuit sua tegmina texit: ne vitra depereant, olei custodia servat inclususque humor proprium defendit amictum ac fragmen fragile statuit benedictio forte. Cuius discipuli pariter dum comminus irent et canis horrificus latratu insisteret amplo, unus amore pio: "Martini in nomine" dixit "praecipio, taceas neque nos clamore fatiges" mox praecisa canis rabili vox ore pependit clamoremque vagum media de fauce resorbet et fragor ille ferox avido sub gutture obhaesit, stans rictu stipido frenata voce molossus, cum furor urgueret, quia se nec hiare liceret. sic redit incluso tremula sine voce susurro, profuit et nomen sancti quo defuit ore. Ergo iter inceptum lento pede pergere tendam, dum licet ire viam, dum me vocat aura salubris et trahit hora dies vestigia tarda moventem. moribus ut tumidus comes Avitianus agebat, terribili officio Toronos suffultus adivit: agmina conveniunt et longa catena reorum, adcrescente coma quorum caro tota fluebat et consumpta artum laxabant brachia ferrum, confectam macia vix declarante figuram. poenarum genus omne iubet plus more parari (deflentem videas populum spatiare per urbem) indixitque, nefas, processum ad triste tribunal, unde truces oculi spectarent membra cremari, conperit ut sanctus feralia iussa satagi, tempore sub noctis saeva ad praetoria tendit et pietatis iter solus parat ire viator. pervenit ut senior gressu miseranter anhelo, sternitur ante fores per limina dira benignus, qua recubat iudex torpente sopore sepultus. angelus interea penetrat mox aliger aulam, intonat et comiti dormitanti ore minaci: "te sopor hic retinet, Martinus stat foris" inquit, "tu requie frueris et sustinet ille labore. moliter ipse toro, iacet ille in marmore duro". excutitur trepidus mox e somno Avitianus, Martinum exclamans foribus recubare sacratum, imperat et famulis, reserent ut claustra beato, ne servum Christi venerandum iniuria vexet. hinc famuli inludunt domino crepitante cachinno, dicentes stupidi se somnia vana videre: prae foribus nullum residere vel esse virorum. rursus praecipiti premitur somno Avitianus. angelus inde virum violentior excitat urguens, concuit et graviter, ne cederet ipse sopori. territus hinc iudex, ulta neque credulus ulli, postpositis famulis celer ad sua limina pergit atque ibi Martinum reperit, ceu senserat olim. tum ferus alloquitur sanctum hos vocibus ultro: "quid, Martine, mihi facis hoc, venerande sacerdos? non mecum aequali, fateor, certamine pugnas: absolvendo reos venis et me verbere torques. an me pro cunctis poenas exsolvere mavis, eligis aut facinus mea per tormenta pacisci? sub tortore novo mutantur tempora caedis: poena diurna reos cruciat, me nocte fatigas. serve dei, patuit quam sit tibi celsa potestas, quando flagellatur graviter te iudice iudex. hinc tamen ipse probas, mecum sit qualiter actum, cum per me venio nec amicum nec rogo servum: non patitur differe moras quem poena coercet. nil opus est verbis: tacito te nosco quod optas. cede, precor, discede loco, concede quod oro, ne tua me graviter cito puniat ultio vindex". haec ait et propero pede discedente patrono Avitianus inops animi vocat officiales et reserare iubet tormenta ergastula claustra, cumque relaxasset, procul ipse rededit ab urbe et gravis ira fugit, sibi fit timor ipse timori, ordine perverso et pacem fuga iudicis auget ac sine caede lupum salvo grege pastor abegit. Quique monsterio quotiens properaret ad urbem sive pedem cellae foris adveniendo tulisset, agmina larvarum trepidabant ore, rotatu; et cum nescirent populi adventare patronum, designabatur gemitu quoque daemoniorum. adpropiante sacro pendentia membra videres in sublime procul sublata per aera duci, ast alios, pedibus superactis versus in altum et caput inferius, veluti de nube ruentes (nec tamen his vestes fluerent verecunda tegentes), crimina vel merita edentes sub iudice missos et sua praecipites examine facta fatentes: ille Iovem stolidum, hic se testatur Anubem, vasa ministerii se daemonis esse nefandi. sed tortore pio feritas cruciata fugatur. Quin etiam Senonum pago quid gesserit edam. cum conpacta gelu premeret sata grando quotannis cultoremque seges defrudaretur inanis nec messoris opus flavescens spica rogaret agricolaeque manum tritura vetaret adempta, incola maturis totiens deceptus aristis, cum ieiuna suo torperent iugera sulco ac lapidata cibum populis seges aegra negaret, mittitur ad sanctum legatio fida precatu, ut removeret humo furibunda procella flagellum. celsa viri quae mox oratio sola peregit. nam statim atque preces fudit bonus ore sacerdos. tempestate graves siccarunt nubila nimbos et viduae segetes se fertilitate maritant. quaeque quater quinos, per quos super extitit annos, intermerata sacri viguerunt dona patroni. vir tamen ipse dei ut sublatus ad astra recessit, oblitae incubuit rediviva procella rapinae: praesule subducto vastat fera clades agellum ac male captivas imber populatur aristas; defensorque obit et mox praedam grando requirit: Martini abscessu repetunt elementa flagellum. Vir quoque iustus item cum occurreret Avitiano, aspicit instantem huic saevi daemonis umbram, horrificam facie, truculentam corpore pestem. quam procul intendens sanctus flatu oris abegit. iudex dum se ipsum putat exsufflasse beatum: "cur, bone pastor" ait "tua nos iniuria vexat indignosque facit despectio flatilis aurae"? quem pater egregius responso affactur amico: "haec tibi non facimus probrosi sorte reatus, sed, male quae incubuit cervici, flavimus umbrae; mox tamen illa fugit subsellia larva satelles et cervice sedens invasa sedilia liquit". libertate nova surgunt colla Avitiani. exoneratus enim iudex revocatur honori, mitior atque fuit, gravis inplacabilis olim. Mirum aliud vico quod contigit Ambaciensi: idola turrito fuerant educta metallo, eximie saxis moles onerata politis, in sublime thronum procedens aede superba, falsa superstitio, deceptio vera precantum, grande opus ad facinus, faciens nihil esse colentes; quod cum sanctus ovans mandasset rite ruendum humanis opibus neque hoc avelleret ullus, tum sacer antistes adsueta per arma recurrens, pervigil insistens nocturnis excubat horis, alloquiis domini taciturna silentia rumpens. sed cum mane recens auroram spargeret orbi tenderet et croceum per nubila Phoebus amictum, ecce repens oritur variante fragore procella, stridula sidero volitatu et multa tumultu, auxiliis fremebunda tuis, Martine, satagens et tua castra movens, armata ferocibus austris. quae fanum ut tetigit rapidae vertiginis ictu inpulit ac fabricam furibundo inpacta rotatu, idola comminuit molemque in pulvere solvit, altaque turrigero ceciderunt moenia fastu. o sacer antistes, dulce et memorabile nomen, quis se non subdat tibi, pro quo et nubila pugnant? Haec quoque mira loquar parili virtute peracta. stabat celsa, rigens informis forma columnae, inmanis habitu, tractu insuperabiilis amplo, quae superinpositum simulacrum hostile gerebat. quam pius ut voluit, valuit neque solvere molem, rursus ad orandi victricia signa cucurrit, belliger eliciens ad se arma potentia caelis, stratus humo recubans, precibus super astra relatus. quo exorante diu multoque in pulvere fuso caelitus est oculis descendere visa columna, molliter aerio dissulcans nubila lapsu, quae molem oppositam ut vibrato perculit ictu, fragmine dussiluit conpago soluta columnae laxaque disperso pereunt simulacra metallo et mentita novo feriuntur numina telo, falsa quidem veram sumentia numinis iram: quae subversa genuerunt lucra ruinis ac resoluta feris creverunt templa favillis. Pandere quin etiam decet illud honore beati: pallida cum mulier stillante rubore cruoris, cuius se inriguo siccarant viscera fluxu, naufraga membra trahens secum, vaga sanguinis unda, tempeste suae pluviae defessa laborans, ipsa sibi generans secreti turbinis imbres fluctibus et propriis iam submersura ruebat nec super ullus erat portus sibi, norma salutis: cui semel ut tacta est benedicti fimbria fili nobilis ac summi palpantur stamina panni, exilit inde salus, digitos prius unguine conplens, transt in arcanum fiducia tanta medellae. protinus inrigui siccatur origo fluenti, prona etiam patulos damnavit fistula cursus et restricta fluens redit in fontem unda cruoris, assidui fluxus fugiens cava vena meatus, veste sacra medici solidantur glutine rivi et virtute viri senerunt frena loquores incolumisque redit de furto femina felix atque salutis opem medico ignorante resumpsit. o Martine sacer, nescis et numera donas. Inde procul gressum celerans antistes abibat; obvius ecce venit serpens adnando per amnem, pectoris inpulsu sulcans vada remige cauda, squamea terga movens, spiris vaga caerula findens. quem sacer inspiciens ait haec: "in nomine Christi impero, dira, tibi: pete cursum, bestia, retro". quae procul in fluvium sinuamina lenta reflexit atque retorsit iter mox sarcina tanta veneni; 280 inde petit bibulas ripae ulterioris harenas gurgite lapsa natans, totasque renavigat undas obsequiis famulans et vipera perdidit iras. imperiis iusti nec iniqua venena repugnant. Forte dies aderant paschalia festa gerentes, in quibus antistes partem quoque piscis edebat addebatque bonus fercula reptile gustu. sollicitat monachos, si copia piscis adesset; respondit cui cura fuit commissa minister, se tot piscante die captura negasse: nil valuisse hamum saetis ab arundine iactum nec potuisse aliquam vel retia ducere praedam. cui constanter ait placido modermine pastor: "perge modo ad fluvium, tibi nec captura negatur". artificem spes certa movet, petit inpiger amnem, implentur pariter monachorum examine ripae, ut sacra Martini spectarent dicta prophetae, quem scirent non cassa loqui neque verba refelli. proicit ut fluvio cassem de puppe magister molliter ac vitreo Ligeri trahit humida lina, mox ingentem esocem modico sub rete coercet et trahitur cognatus aquis ad litora piscis, non rete artificis, sed Martini ore ligatus, usibus et sancti se praeda natatilis offert, tali morte magis vitae pro munere currens. Nobile quin etiam ex praefecto Arborius effert signum quod vidit se teste fidelis in urbe. inmaculata deo cum dona imponeret arae et pater attonitus ceremonia diva sacraret munera vel Christi benediceret ore sacerdos inposita altari rata corporis atque cruoris, emicuit subito manus alma decore superbo, nobilium vario lapidum splendore coruscans, undique visa rotae spargens radiatile lumen, brachia purpureis vibrantia fulgura gemmis, lumen et ad solus radians lux fulva metallis, credula quo potius fierent miracula rerum: vir simul ipse potens se tunc Arborius inquit gemmarum gravium crepitantem audisse fragorem. sic geminante fide iusti pia dextera fulsit inque loco manicae micuit translata zmaragdus. o Martine decens, lapidum velamine compte, quam nova palla tibi, cuius textura coruscans, trama topazos erat rutilans et stamen iaspis et tunicae insignes currunt pro vellere gemmae! quae manus artificis cataclyzica fila rotavit? quis fuit hic opifex, ubi lana hyacinthina currit? quis potuit rigidas torquere ad licia gemmas? haec venerando magis poterunt quam fando referri. quid secreta petis nec in abdita luminis intrans? est, homo, quod stupeas, ubi nectit gratia telas. Historiae nobis oritur hic longior ordo, sed breviore via data per conpendia curram. Maximus inperii moderans quasi rector habenas praecipit Ithacium tum armorum iure tueri, ne quis eum peteret damnandum lege forensi, accusatorem veterati Prisciliani. mittit ad Hispanos armata sorte tribunos, reliquias heresis qui quaerant et bona tollant inventosque pares capitali crimine damnent, sic tamen, ut cunctos occasio saeva feriret. pluribus ergo malis bonitas inpulsa beati, Leucadio pariter pro praeside prompta precatrix, occurrit Treveros, aliis quoque mota querellis. pontifices adeunt praedicti principis aures, ne Martinus eat, synodi nisi pace recepta. sed sacer adseruit Christi se in pace manere. quo prius abstinuit sanctus se coetibus illis. pontifices iterum occurrunt ad Caesaris aulam, cogat ut innocuum se participare nocivis. provocat alloquio quem molliter induperator, ut sociaretur reliquis communio iusti, Theognistum etenim solum discesse querellans, cui non conplacuit communio noxia fratrum. hinc quia non valuit flecti vehementia sancti, abripit ex oculis se principis alta potestas. mox precussores gladio minitante relaxat, qui semel offensos iaculo figente trucident. conperit ut sanctus reseratae fraudis amictum, pollicitus regi, se participare sinistris, et pietate calens deponit amore rigorem: mens rea cuius abest, pars fit, communio culpae. hinc se proripiens propere Martinus abegit. aestuat interea gradiens gravis anxius angens, cur vel ad horale spatium consensit iniquis. inde inter emensum per vasta silentia ducens progressis sociias, ubi se Andethanna propinquat, ecce viro insigni sacer obvius angelus adstat praesenti alloquio, confessus publice vultus, atque revelata facie sic comminus infit: "quam merito, Martine, loco conpungeris isto! nec poteras exire aliter, nisi iussa facessis, inter utrumque nefas mercatus acerba doloris. nunc age constanter repara virtutis honorem et tibi te revoca trepidum, ne noxia frangant, gloria ne peraet neu prospera lubrica perdant. utere more tuo, te deinde redisce magister. fortis athletae animos casus non obruit unus, acrius insequitur hostem manus icta dolore plagaque fixa solet mentes armare viriles atque pudore recens crescit diro ulcere virtus ac datur armigero victoria vulnere crebro". fraterno alloquio sic angelus explicat ore et vice germani monitis animavit amentem. tanta est cura dei Martinum avellere lapsu. ulterius synodo neque se permiscuit insons virtutisque suae damnis nova lucra paravit. Res probat ipsa tamen, sacro venerabilis actu. namque ad pseudoforum cellae dum accederet aeger, quem male vexabat nimium fera daemonis ira ingenioque gravi torquebat iniquior umbra, ante monsterii quam limina tangeret almi, Martini faciem refugit ferus hospitis hostis et benedicta viri terror fuit ora videri; non sufferre valens res obscurissima lumen nec vaga constantem fugit infida corde fidelem, saeva bonum, furiosa pium, truculenta benignum: sic quoque nigranti retimetur ianua lucis. en medicina sacri satis unica, cuius opimum hospitium vidisse fuit meruisse salutem: sanctus in aede latet, foris exit origo medellae et cura ante datur, medici quam forma videtur. Nec satis est mirum dederit quid corpore praesens, nomine sub cuius sparguntur dona per orbem. denique cum quidam Tyrrenum curreret aequor, fert iter ad Romam quod velificante volatu, turbinis inpatiens oritur violentia venti, exiliunt fluctus, feriunt cava vela rudentes, nutat pinus iners, rapiuntur signa ceruchis, levis et antemnae coeuntia cornua frendent; artis inops stupidus resilit de puppe magister, stant undae, armatura cadit, fragor aequoris urguet, prora bibit dum nauta vomit, perit ars, iacet usus, spes figuit, ira premit, rapitur lux morsque minatur. casibus in dubiis certi vergente salute dum trepidant omnes, Aegyptius haec ait unus, qui nec dum Christi charismata senserat exsors: "Martini deus, eripe nos". mox dira procella conruit et pelagi tumor altus ad ima resedit. sternitur unda rati, liquidi stetit area campi atque inmota loci iacuerunt murmura ponti. gurgitis optati trabe curritur aequor amicum, litoris ora legunt flabris data vela secundis atque petens portum vada complet mauta celeuma. sic bene pro meritis famulo dat Christus honores, cuius eunte fide terras mare sidera supplet. Pangere gesta libet reliquo veneranda relatu. indoles a patribus generosa Lycontius olim, clarus honore, fide, locuples ab origine currens; cumque domum propriam lues exitialis adisset cunctaque tabifluus penetrasset acumine morbus, quo miserabilium famulorum sive clientum una strages erat divisa, per ulcera languens, dicere quo posses prostrata cadavera telis (res extreme etenim nil mobilitatis honorat), praesidii spes sola manet Martinus in orbe. mittitur ad sanctum veneranter epistula cursu auxilium rogitans, hoc corde, hoc flagitat ore: "ni cito subvenias, rapit omnia pestis acerba, per spatium ferale trahems in Tartara cunctos, et grassata diu quid agant contagia perdunt. qui potes adfer opem pendenti in morte catervis; desperata salus solacia fida requirit". quae pius ut sensit divino inlata flagello, se nec posse timet facili exorae precatu. attamen excipiens votum miserantis amici septem nempe dies, totidem sub sidere noctes pervigil incubuit, ieiunia nulla relaxans, continuata trahens per tempora iuge precatu, nec prius avsistit, nisi supplicis illa Lyconti vota recepta daret domuique nedella rediret et rediviva salus fugitivum expelleret ulcus. qui tamen ut didicit sancti obtinuisse laborem, advolat et grates devoto corde rependit ereptaque domo sua gaudia munere pensat, pro merito fidei donum vice centurionis, Israheli dominus quem praetulit ore potenti, et prius hausit opem genitae quam intraret in aedem. denique sancto offert argenti pondera magna, ter tricena, decem superaddita, merce patroni. addit et has voces recreato pectore supplex: "quid tibi, celse pater, vitae pro munere solvam, cum pretio non possit emi haec lux neque vendi, unius aut animae mercari vita valebit? cum vero illa meae domui lues una noceret nec superesset opis reliquum quod redderet ullum, praesidio ecces tuo mihi nempe tot agmina vivunt, sexus et aetatis numerosa caterva meorum, cum stupeam solidae revocata cadacera vitae et quibus obsequerer morientibus, ecce ministrant. nam statim ut tua vox penetralis ad astra volavit et visa est meritis curvare cacumina caeli, quo vincina tibi fierent oracula Christi expositaeque preces ante ora fuere Tonantis ac recitata cuit pia vox dominantis in aurem, mox bonitas indulsit opem praesente medella, corpora deseruit membratim tabes acerba, qui potuere mori subitae rediere saluti, et viguere spe pede viscere lumine voce, ac languor moritur viventi in carne sepultus. unde, pater, modicum pro vivis sume tributum, fenore vel minimo tolerans dum debita solvo". sed neque suscepit neque reppulit ille quod offert, ante monsterii sed quem bene limen adiret, captivis tribui redimendis pondera iussit. sic uno ex casu fert dona gemella beatus: his libertatem dedit illis unde salutem (ut modo captivos duris laxantia poenis) ac concordi animo cecinerunt gaudia plausu. Hoc idem est mirum, niteant si verba relatu. occurrit cellae cum quidam e fratribus algens, carbone ingesto ardebat fornacula sancti. considet ergo celer, rapiens quasi lucra vaporis, inguine nudato, pede iacto, poplite panso. vir sacer inclusus de cella protinus inquit: "quis foris incestat nudus habitacula nostra corpore detecto, puro genu et inguine nudo"? quid fuit hoc? docti, vos dicite, quaeso, sophistae: Martini ante oculos paries quasi lintea lucet aut quas filo agilis contexit aranea telas, retia vel nexis per rara foramina filis. unde hic tam tenuis structura patescit hiulca? an se saxa levant aut reddunt scissa fenestram? seu duri lapides lento se glutine solvunt? an casa maceriae vitreo se margine tendit aut speculare dedit, quo sanctus lumine transit? an levior revoluto cessit in arcu et stetit incolumis rapido suspensus in ictu? nobilis aut acies oculorum et marmora transit, clarior ac visus per cuncta obstacula pergit? pinniger an clausi volitavit ad ora minister ac per opertum aperit et in invia nuntius intrat? an quia lumen erat totum foris, intus habebat? carne sedente loco velox an spiritus ibat? pandite, doctiloqui, conprendite clausa, diserti! quid numeris, atomis, ratione potestis et ore? hic fugit ars oculos, nisi Christum, nulla videtis. quanta dei virtus, Martini est gratia quanta! hac ope mirificus homo complet quod homo nescit, explicat ac fidei merito quod et obstat origo. Quod superest etiam, memoretur honore patroni, consummanda suo properat quia pagina textu. forte sacer residens per dura sedilia ligni prospicit hinc larvas pendenti rupe gemellas, tegmine pullatas, tristi terore sonoras, fraude laborantes, iaculantes spicula fellis, nequitiae artifices, rebus gravia arma sinistris. voce venenata verba haec anguina rotabant: "quid valet ira tumens? eia te, Brictio, monstres"! hoc iterum repetunt, donec male Brictio motus inruptis foribus sancto convicia vergit, iurgia multa vomens turbata mente satelles, se meriti melioris ovans sanctus haberet. sic gestu rabidus neque se agnoscebat amarus, vitae gesta suae temerarius arbiter inflans, intolerabiliter per inania bombica iactans, vento motus iners simulans foliatilis umbrae, excussa cervice rigens, levitate rebellis, exagitans animum pede iacto, pectore tenso, inrationalis tumido gliscente cothurno nec se mente capax, sensu spatiente vacillans inque sacerdotem truculenter acerba redundans. sed quid in abiectum Martinum haec turbida volvit? quid humili placido tam dira superba minatur? cur animae nimium dulci tot amara ministrat? non decet haec audire pium neque ferre benignum. dirus erat graviter qui melli absinthia miscet: ille tamen pietate calens nihil intulit hosti, excipit iratum placatus, amanter amarum, oblectans rabidum et per mollia famina mulcens, et nescit non esse pater sine felle vel hosti. qui tamen, exorante viro larvisque fugatis, dum redit ad mentem furiosus Brictio pridem, pontifici occurrit voto prece corpore supplex; sed bonitate pii celer indulgentia fluxit. non apud hunc opus ecce diu lacrimando rigari aut prece multiplici veniam sperare nocenti, qui magis expetiit culpas donare reatus credidit et damnum quidquid non praestitit ultro, haec sua lucra putans, dimittere debita noxae, obvius occurrens quaerenti munera pacis, irasci nulli cupiens, ignoscere cunctis, foedera sola ligans celer et delicta relaxans, effugiens ne quando sibi daret ultio damnum, rem pietatis agens; satis est clementia vindex, quae pia dona metens fieri non indiget ultrix, omnibus aucta bonis, cui dos et gloria pax est. vir tamen ipse sacer, pietatis ab agmine miles, foedera semper amans et pacis in arma triumphans, supplicis ad vocem miserantia viscera laxat inque sinu veniae trepidum mulcendo reduxit atque reum solite patria pietate recepit. Haec tua, dulcis, erant holocausta sacraria templa, haec tibi divitiae thesauri regna talenta flos odor esca sapor mera cinnama balsama tura, haec, sacer, omnis erat, haec tota, haec unica cura: Christum corde pio, Christum meditariers actu, reddere nolle vicem, misereri et parcere pulpae. criminis indultor, veniam memor, ara reorum, spes miserabilium, fuga larvarum, arma sequentum, praeda catenarum, errantum via, cura medentum, omnibus una salus, amor omnibus , unus amator, quis tibi digna loqui valeat mundus honorat? quid, pie vir, satis est cui laudis debitor orbs est? quaeque referre voens neque totus id explicat axis. iugiter amplexu Christum corde, ore retentans nec sine te patiens dominum discedere quoquam, tecum semper habens vinctum pietate Tonantem; adstrictus precibus neque se solvebat amator, cuius amica fides tantum tibi contulit arcis, ut solem radiis et lunam cursibus aeques, qui splendore nitens pulcher quasi Lucifer exis ac fulgore dei vir fulgidus ipse coruscas, tegmine vir niveus, miro diademate fulvus. Supplicis esto memor famuli exauditor, opime, Fortunati inopis, trepidi sibi sorte reatus, morbida quem rabide circum sua crimina latrant et fera delicti penetraliter ulcera mordent. intercede, precor, veniam, vir adepte coronam, eripe, pastor, ovem, ne clauda vel extera restet, porrige, celse, manum, rege gressum, dirige sensum excessusque graves leviore examine penses ac potius pietas opulens miserando precetur, mitis et exores placide fomenta medellae, inter et ipse deum atque reum mediator adesto. defixis genibus, tensis ad sidera palmis, vocibus inclusis, animis penetrantibus auras obtineas meritis, iudex cum venerit orbis (tu quoque iussus eris dextro resiere sedili) arbiter in populos, tribuum pavor ante tribunal, qualiter effugiam flamma stridente caminum. tu precor ut fragilem sacro velamine celes et tua me trepidum defendat ab igne lacerna. scio posse reum quemvis tibi cedere Christum, quem sociat proprio mansura in saecula regno. sis precor in domino famuli memor, alme, per ipsum cuius erit tibimet lumen sine fine videndum. da veniam, dulcis pie blande benigne patrone, condere dum volui quia laesi carmine flores. sed tua laus nullo braviabitur ampla relatu, quem deus in terris pariterque tetendit et astris. Pone, libelle, modum, trepido verecunde relatu; multiplices faciens dissuto stamine rugas nec bene fila ligans nodo subit aspera tela, hispida, cameli rigido quasi vellere texta, serica cum decuit Martini pallia duci aut praetexta micans auro sub tortile necti vel toga permixtis hyacinthina curreret albis, pingere seu variam rosa lilia gemma coronam. marcida lingua iacet, veniam tibi posce, libelle. contentus tantum Turonum pete moenia supplex, qua Martinus habet veneranda sepulchra sacerdos, cuius honor tumuli hacit hic sua rura tueri; qui pietatis opem tribuat, nam largus ubique scit nihil esse meum, sua sed sibi dona recurrunt. si tamen urgueris, ut adhuc temerarius intres. inde Parisiacam placide properabis ad arcem, quam modo Germanus regit et Dionysius olim. si pede progrederis, venerato sepulchra Remedi atque pii fratris conplectere templa Medardi. si tibi barbaricos conceditur ire per amnes, ut placide Rhenum transcendere possis et Histrum, pergis ad Augustam, qua Virdo et Licca fluentant. illic ossa sacrae venerabere mertyris Afrae. si vacat ire viam neque te Baiovarius obstat, qua vicina sedent Breonum loca, perge per Alpem, ingrediens rapido qua gurgite volvitur Aenus. inde Valentini benedicti templa require, Norica rura petens, ubi Byrrus vertitur undis; per Drauum itur iter: que se castella supinant, hic montana sedens in colle superbit Aguontus. hinc pete rapte vias ubi Iulia tenditur Alpes, altius adsurgens et mons in nubila pergit. inde Foro Iuli de nomine principis exi per rupes, Osope, tuas, qua lambitur undis et super instat aquis Reunia Teliamenti. hinc Venetum saltus campestria perge per arva, submontana quidem castella per ardua tendens; aut Aquiliensem si forte accesseris urbem, Cantianos domini nimium veneris amicos ac Fortunati benedictam martyris urnam pontificemque pium Paulum cupienter adora, qui me primaevis converti optabat ab annis. si petis illud iter qua se Concordia cingit, Augustinus adest pretiosus Basiliusque. qua mea Tarvisus residet, si molliter intras, inlustrem socium Felicem quaeso require, cui mecum lumen Martinus reddidit olim. per Cenetam gradiens et amicos Duplavenenses, qua natale solum est mihi sanguine, sede parentum, prolis origo patrum, frater, soror, ordo nepotum, quos colo corde fide, breviter peto redde salutem. si Patavina tibi pateat via, pergis ad urbem: huc sacra Iustinae, rogo lambe sepulchra beatae, cuius habet paries Martini gesta figuris; quove salutis opus celso depende Iohanni atque suis genitis, sociis per carmina nostris. hins tibi Brinta fluens iter est, Retenone secundo; ingrediens Atesim, Padus excipit inde phaselo, mobilis unde tibi rapitur ratis amne citato. inde Ravennatem placitam pete dulcius urbem: pulpita sanctorum per religiosa recurrens martyris egregii tumulus Vitalis adora, mitis et Vrsicini, parili sub sorte beati. rursus Apollinaris pretiosi limina lambe fusus humi supplex, et templa per omnia curre; expete Martini loculum, quo iure sacelli iam desperatum lumen mihi reddidit auctor: munera qui tribuit, saltim, rogo, verba repende. est ubi basilicae culmen Pauli atque Iohannis, his paries retinet sancti sub imagine formam: amplectenda ipso dulci pictura colore. sub pedibis iusti paries habet arte fenestram: lychnus adest, ciuis vitrea natat ignis in urna. huc ego dum propero, valido torquente dolore, diffugiente gemens oculorum luce fenestris, quo procul ut tetigi benedicto lumen olivo, igneus ille vapor marcenti fronte recessit et praesens medicus blando fugat unguine morbos. non oblita mihi mea lumina munere sancti, nam redit ante oculos oculorum cura fidelis, et memor illud ero dum luce et corpore consto. promptius affectu, precor, inde require sodales; si sociis loqueris, veniam pietate mereris, porrigo materiam quibus hanc ego, ut ore rotundo Martini gestis florentia carmina pangant et claro ingenio texant spargenda per ortum: vir radians meritis licet ille nec indiget istis, gratis cuius ovans ac fama iter occupat orbis, arva capax, pelagus intrans, super astra coruscans, distribuens miras populis pro stirpe medellas, qui domino famulando suo capit omnia dona, et quo Christus habet nomen, Martinus honorem.