# De consolatione Philosophiae 01.01 Carmina qui quondam studio florente peregi, Flebilis heu maestos cogor inire modos. Ecce mihi lacerae dictant scribenda Camenae Et ueris elegi fletibus ora rigant. Has saltem nullus potuit peruincere terror, Ne nostrum comites prosequerentur iter. Gloria felicis olim uiridisque iuuentae, Solantur maesti nunc mea fata senis. Venit enim properata malis inopina senectus Et dolor aetatem iussit inesse suam. Intempestiui funduntur uertice cani Et tremit effeto corpore laxa cutis. Mors hominum felix quae se nec dulcibus annis Inserit et maestis saepe uocata uenit. Eheu, quam surda miseros auertitur aure Et flentes oculos claudere saeua negat! Dum leuibus male fida bonis fortuna faueret, Paene caput tristis merserat hora meum; Nunc quia fallacem mutauit nubila uultum, Protrahit ingratas impia uita moras. Quid me felicem totiens iactastis, amici? Qui cecidit, stabili non erat ille gradu.