# De consolatione Philosophiae 04.01 Sunt etenim pennae uolucres mihi Quae celsa conscendant poli; Quas sibi cum uelox mens induit Terras perosa despicit, Aeris immensi superat globum Nubesque postergum uidet Quique agili motu calet aetheris Transcendit ignis uerticem, Donec in astriferas surgat domos Phoeboque coniungat uias Aut comitetur iter gelidi senis Miles corusci sideris Vel quocumque micans nox pingitur Recurrat astri circulum Atque ubi iam exhausti fuerit satis Polum relinquat extimum Dorsaque uelocis premat aetheris Compos uerendi luminis. Hic regum sceptrum dominus tenet Orbisque habenas temperat Et uolucrem currum stabilis regit Rerum coruscus arbiter. Huc te si reducem referat uia Quam nunc requiris immemor Haec," dices, "memini, patria est mihi, Hinc ortus, hic sistam gradum." Quodsi terrarum placeat tibi Noctem relictam uisere, Quos miseri toruos populi timent Cernes tyrannos exsules.