De consolatione Philosophiae 04.02 University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk £.BOETH.Cons.Phil04.02 Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems De consolatione Philosophiae 04.02
Quos uides sedere celsos solii culmine reges, Purpura claros nitente, saeptos tristibus armis, Ore toruo comminantes, rabie cordis anhelos, Detrahat si quis superbis uani tegmina cultus Iam uidebit intus artas dominos ferre catenas, Hinc enim libido uersat auidis corda uenenis, Hinc flagellat ira mentem fluctus turbida tollens, Maeror aut captos fatigat aut spes lubrica torquet. Ergo cum caput tot unum cernas ferre tyrannos, Non facit quod optat ipse, dominis pressus iniquis.