De consolatione Philosophiae 04.03 University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk £.BOETH.Cons.Phil04.03 Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems De consolatione Philosophiae 04.03
Vela Neritii ducis Et uagas pelago rates Eurus appulit insulae Pulchra qua residens dea Solis edita semine Miscet hospitibus nouis Tacta carmine pocula. Vertit herbipotens manus, Hunc apri facies tegit, Ille Marmaricus leo dente Crescit et unguibus; Hic lupis nuper additus Flere dum parat ululat, Ille tigris ut Indica Tecta mitis obambulat. Sed licet uariis malis Numen Arcadis alitis Obsitum miserans ducem Peste soluerit hospitis, Iam tamen mala remiges Ore pocula traxerant, Iam sues Cerealia Glande pabula uerterant Et nihil manet integrum Voce, corpore perditis. Sola mens stabilis super Monstra quae patitur gemit. O leuem nimium manum Nec potentia gramina, Membra quae ualeant licet, Corda uertere non ualent! Intus est hominum uigor Arce conditus abdita. Haec uenena potentius Detrahunt hominem sibi Dira quae penitus meant Nec nocentia corpori Mentis uulnere saeuiunt.