De consolatione Philosophiae 05.01 University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk £.BOETH.Cons.Phil05.01 Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems De consolatione Philosophiae 05.01
Rupis Achaemeniae scopulis, ubi uersa sequentum Pectoribus figit spicula pugna fugax, Tigris et Euphrates uno se fonte resoluunt Et mox abiunctis dissociantur aquis. Si coeant cursumque iterum reuocentur in unum, Confluat alterni quod trahit unda uadi, Conuenient puppes et uulsi flumine trunci Mixtaque fortuitos implicet unda modos; Quos tamen ipsa uagos terrae decliuia casus Gurgitis et lapsi defluus ordo regit. Sic quae permissis fluitare uidetur habenis, Fors patitur frenos ipsaque lege meat.