# De consolatione Philosophiae 05.02 Pαnt›2forβn kaμ pαnt›2pakoϊein Puro clarum lumine Phoebum Melliflui canit oris Homerus; Qui tamen intima uiscera terrae Non ualet aut pelagi radiorum Infirma perrumpere luce. Haud sic magni conditor orbis: Huic ex alto cuncta tuenti Nulla terrae mole resistunt, Non nox atris nubibus obstat; Quae sint, quae fuerint ueniantque, Vno mentis cernit in ictu; Quem quia respicit omnia solus Verum possis dicere solem.